Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

imperatore haberent aut ab aliis imperatoribus predecessoribus nostris seu a nobis tenent, habent seu possident, tenuerunt, habuerunt seu possederunt, necnon in aliis animadvertere contra eos, ex communi deliberatione et ab approbato consilio nos id debere ac posse concorditer providerunt, sicut memorialia eorum scripta consilii manifestant. Sed patientia nostra non destitit quin ad eorum conversionem nostra intentio libentius verteretur. Permisimus enim predictum venerabilem episcopum Portuensem, Apostolice Sedis legatum, convenire com rectoribus, quin potius provisoribus eorumdem, qui cum apud villam Mercarie formam quamdam pacis iovenirent et de communi assensu civitatum conjuratarum existeret approbata (et] redacta in scriptis, per venerabilem Mediolani archiepiscopum, Mantuanum et Brisiensem episcopos, dominum Alatrinum domini pape subdiaconum et capellanom et fratrem Gualam de ordine Predicatorum, nostris nunciis obtulerunt. Que cum nobis represenlata fuisset, nos ad supplicationem et instantiam prelatorum, licet instarent principes ex adverso quod non deberet recipi talis forma petitionis tantum et forma oblate pacis, adeo humiliter acquievimus ut mirabile fieret universis, qui illum quem imperialis celsitudo deposceret in nobis animum non viderent. Sed cum diem eis prefixerimus atque locum in quibus venire deberent, pacem quam apud Mercariam obtulerant impleturi, puntiis nostris ad eos deducendos euntibus, sicut venire pro pactis adimplendis debuerant, non venerunt; sed variantes propositum et affectum, potius illudere quam velle satisfacere videbantur, sicut singula sub sigillum et testimonium prelatorum qui interfuerunt plenarie continentur. Ne igitur Lombardi conjurationis ejusdem super tanta possint insolentia et illatis nobis et Romano imperio injuriis insultare, die sabati XI presentis mensis julii, XIII) indictione, apud burgum Sancti Dompini, in majori ecclesia, solemni et generali curia venerabilium archiepiscoporum, episcoporum, principum et aliorum nostrorum procerum congregata, residentibus nobis et assistente nobiscum venerabili Hierosolymitano patriarca, presente quoque nobilium judicum curie nostre et virorum prudentium et populi multiludine infinita, littere sanctissimi patris summi pontificis super delegatione dicto Bildensemensi episcopo contra perturbatores nostrorum bonorum et juriam jam commissa, in publicum sunt deducte. Quibus solempiter recitatis, perlectis quoque et expositis scriptis domini patriarche et omnium tunc presentium prelatorum sub sigillis et lestimoniis eorumdem, per que et eidem Hildensemensi episcopo qui anctoritate mandati apostolici posset in eosdem conjurationis Lombardos procedere et nobis qui juxta dignitatis nostre fastigium animadvertere et banna imponere deberemus pariter et possemus, providere consultabant, exposita quoque ultima forma pacis quam implere sicut apud Mercariam convenerant denegarunt, venerabilis Hildensemensis episcopus in civitates conjurationis et societatis illicite, videlicet Mediolanum, Mantuam, Veronam, Vicentiam, Paduam, Tervisium, Bononiam, Faventiam, Brixiam, Laudam, Vercellas, Alexandriam et ceteras civitates conjurationis ejusdem ac fautores earum, auctoritate apostolica soum est officium exoquutus, excommunicationi personas et terras interdicto supponens. Prelatis quoque civitatum ipsarum apostolica fretus auctoritate prohibuit ne communicent cum eisdem, sed evitent eos et faciant arctius evitari (a) et divina officia interdici (1). Dicto igitur delegato suum officium exequente, nos stipati principibus nostris tam ecclesiasticis quam mundanis, de communi deliberatione ac sententia eorumdem principum nostrorum et aliorum Romani imperii procerum in eadem curia residentium, judicum quoque curie nostre ac plurium sapientum, ex auctoritate nostra et imperii pronuntiavimus et condemnavimus omnes civitates ipsas in personis et rebus, et omnes habitatores carum et districtuum et episcopatuum suorum in banno imperii posuimus, et nostros et imperii bannitos et hostes denuntiavimus et tanquam reos criminis lese majestatis privavimus tam universos quam singulos omnium jurisdictionum tam civilium quam criminalium, tam voluntariarum quam contentiosarum, datiorum,

(a) In impresso civitati, male.

(1) « Sed eamdem sententiam postea papa Honorius revocavit, mittens Alatridum capellanum > suum; cujus suggestione Mediolanum et multae civitates complices contra imperatorem con► juraverunt, facientes collegium quod Longobardorum societas per multa tempora est vo» catum. » GODEFR. COLON. ap. BOEHMER, Fontes, II, 360.

feudorum, donationum, privilegiorum, regalium, honorum, omnium officiorum judicatus, tabelliopatus et missorum regiorum, potestarie, consulatus et monetarum. Privavimus etiam sententialiter predictas civitates et cives earum eis omnibus que possent eis ex pace Constantie universis et singulis provenire, ac ceteris omnibus que ab imperio seu a predictis imperatoribus avo et patre nostro et aliis predecessoribus nostris divine recordationis augustis seu a nobis tenent, habent seu possident, aut tenuerunt, habuerunt seu possederunt. Item privavimus valvasores et capitaneos ab honoribus et specialiter ab honore capitaneatus et valvasoratus, ut de cetero non possint dici nec nominari capitanei nec valvasores, et prohibemus ipsis et aliis ne de cetero ad tales vel alios honores ascendant. Item privavimus a statutis, quod statuta non faciant, facta cassamus, et quod si de cetero fecerint, ipso jure inania et irrita censeantur. Item privavimus eos omnibus legitimis actibus, ita quod nec habeant jus testandi, testificandi, alienandi, succedendi ex testamento vel ab intestato nec capiendi ex causa donationis inter vivos vel ex causa mortis, a jure codicillorum vel alio quolibet modo. Et quod ipso jure perpetuo sint infames, propuntiantes quoque et presenti sancientes edicto ut omnes fautores eorum, civitates et loca vel ceteri qui eis de cetero auxiliari vel associari presument vel alii qui de predictis civitatibus in potestate consiliarium assessorem assument, eidem condemnationi et banno et privationi subjaceant. Scholas et studia ab eisdem civitatibus statuimus et jubemus perpetuo removeri. Doctores et scolares qui contra presentem constitutionem nostram in eisdem civitatibus atque locis docere, legere aut audire presumpserint, perpetua infamia denotantes et ab advocationis, judicatus, labellionatus officiis et honoribus et legitimis actibus privantes eosdem. Statuimus insuper ut quicumque ipsos bannitos predictos et hostes (a) nostros et Romani imperii offenderit in personis et rebus, indemnis exinde habeatur, ut nullo unquam tempore possit vel debeat ab aliquo conveniri. Quare universitati vestre firmiter precipiendo mandamus quatenus omnes civitates predictas et habitatores earum tan

(a) In impresso homines, male.

quam nostros et Romani imperii bannitos et hostes babeatis et denuntiari amodo teneatis, facientes presentis condemnationis formam per totam districtum et episcopatum vestrum solemniter publicari; ipsos autem in personis et rebus persequi et capere intendatis, negotiatores et mercatores et stratas per districtum et posse vestrum eis penitas inhibentes, et interdicentes civibus et mercatoribus vestris ne participent vel mercimonia aut aliqua negotia exerceant cum eisdem; quod si presumpserint, supradictis penis et bannis se noverint subjacere.

Datum apud burgum Sancti Domnini, anno dominice incarnationis M.CC.XXVI, mense jolii, XIIII indictione.

Sancti Donnini

Fridericus, Romanorum imperator, ob dilectionem quam gerit apud burgam erga Conradum Portuensem episcopum, Romanae Ecclesiae cardi- Dognini nalem, fratrem comitis Egenonis de Urach, ratam habet concordiam inter eumdem comitem et Henricum regem filium suum ordinatam, eidemque comiti promittit cum in subsidium Terrae Sanctae passagium inierit, se ei in auxilio triginta vel quadraginta militum affuturum.

(Edid. SCHEPFLIN, Histor. Zaringo-Bad., Cod. diplomat., t. IV, p. 170, ex au

thentico Bad. Durlac.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerasalem et Sicilie rex, dilecto consanguineo et fideli suo Eguenoni comiti de Hara , gratiam suam et bonam voluntatem. Cum ex innata celsitudini nostre clementia ad gratiam nostram a qua per indevotionem recesseras, propter devotionis meritum quod te deinceps speramus non immerito promereri, personam tuam restituerimus ad plenum et liberaliter et libenter, ob dilectionem et favorem quem erga venerabilem C. Portuensem episcopum, sacre Romane Ecclesie cardinalem, fratrem tuum, specialiter gerimus et babemus, in hoc et in majoribus erga personam tuam nos

valde propicios et benignos reddere disponentes, concordiam illam et pacem que inter carissimum filium nostrum Henricum regem Romanorum illustrem ex una parte et te ex altera apud Spiream (1), deliberato principum nostrorum qui ibidem aderant consilio, provide extitit ordinata, ratam et firmam habuimus et habemus. Ceterum quia intelleximus strenuitatem tuam crucis signaculum pro Terre Sancte subsidio assumpsisse, letati fuimus ut in ipso sancto itinere te fructuosum et ydoneum supportatorem habentes, eo ad condigne remunerationis premia amplianda erga te specialius excitemur quo tue devotionis merita per cotidianas experientias evidenter ibidem poterimus experiri. Volentes igitur ut conceptum tuum favorabile votum nostra subventione securius et liberius exequaris, fidelitati tue mandamus quatinus ad executionem tam sancti propositi te potenter et magnifice studeas preparare. Nos enim cum ad nos perveneris in passagio, triginta vel quadraginta militum vel etiam ampliori tibi liberalitate (a) curabimus providere in competenti et congrua aliorum subventione; juxta consilium memorati cardinalis cui in hoc et in aliis disponimus complacere et etiam fratris H. magistri hospitalis Theatonicorum, devotionem tuam libenter et liberaliter respicere proponentes, [ita) quod eidem cardinali id erit gratissimum et acceptum, tuque proinde ad nostra obsequia in perpetuum remanebis specialius obligatus.

Datum apud Burgum Sancti Donnini, XVIII julii, XIIII indictionis.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, ecclesiam Aquensem in specialem suam protectionem recipit, eique confirmat omnes donationes ab antecessoribus suis factas, quae ibidem seriatim et nominatim exprimuntur.

(a) In impresso libere, male.

(1) Deest tamen instrumentum pacis, quod tantummodo ex hac mentione poscimus.

« ZurückWeiter »