Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

III.

(Edit. ibidem, no XLV, p. 94.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jherusalem et Sicilie rex, Bodoni de Homborch fideli suo gratiam suam et omne bonum. Cum propter guerras que vertuntur inter te ex parte una et comitem Bernardum de Speigelberge, Conradum de Altafago et Giselerum de Ethsem ex altera, multa incommoda, etc. (Sequitur ut in praecedente de verbo ad verbum, cum notis chronologicis eisdem.]

Sancti Donnini, 6 julii.

Fridericus, Romanorum imperator, Bonifacio de Languillia, filio apud barcum quondam Anselmi de Quadraginta, concessionem quamdam a Fri- Domini derico I eidem Anselmo factam, in gratiam meritorum ejus erga praedictum imperatorem et llenricum patrem suum, confirmat.

(Memorat. ap. MORIONDUM , Alonum. Aquens., t. II, p. 744, ex AUG. AB ECCLESIA,

Descriz. Piem. MSS., vol. I, cap. XXV.)

Testes sunt Geroldus (a) patriarcha Hierusalem, Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Henricus Mediolanensis, Landus Reginus archie. piscopi, H. Wormatiensis, Conradus Ildesemensis (6), Mainardinus [l]molipos, Johannes Astensis, Jacobus (c) Taurinensis, Thomas comes Sabaudie totius Italie legatus et marchio ejusdem, Reinaldus dux Spoleti, Ricardus (d) marescalcus, marchiones de Ceva, domini de Gorzegno et alii quamplures.

Acta sunt hec apud borgum Sancti Donnini, imperante domino nostro

(d) In impresso Gerardus, male.
(6) In impresso Ildoriensis, male.
(c) In impresso Johannes, male.
(d) In impresso Recaldus, minus recte.

Friderico, etc., anno imperii ejus VI, regni Hierusalem I, regni vero Sicilie XXIX, anno dominice incarnationis MCCXXVI, VI mensis julii, indictione XIV.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, potestati, consilio et communi Ravennae mandat ut exequi studeant sententiam a se ipso confirmatam, qua Formosinus judex ipsos condemnavit ad solvendas Donfollino Judaeo undecim libras imperiales, pro aestimatione olei injuste capti et venditi et pro expensis.

(Edid. FANTUZZI, Monum. Ravenn., t. II, p. 75, e tabul. arch. Ravenn.,

capsa E, no 1677.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, potestati (1), consilio totique communi Ravenne fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Notum facimus fidelitati vestre quod curia nostra sententiam quam Formosinus Levii judex, ex delegatione facta sibi ab Henrico venerabili Mantuano (a) episcopo, qui tunc temporis in Italia vicem legati gerebat, protulit pro latore presentium Donfollino Judeo fideli nostro contra commune civitatis vestre, condemnans vos ei. ............... quatuor libras imperiales pro extimatione olei quod dudum Petrus Traversarius tunc Ravenne potestas. ............ vestrum injuste capi fecit et vendi, et in septem libras imperiales pro expensis quas idem fecerat in predictis, infringens aliam sententiam quam inique et injuste Ser Joannes

(a) Pro hoc autem verbo legitur cum abbreviatione Matri. Quod ita correximus ex instrumento inferius memorato, ubi etiam pro Formosinus invenitur Thomasinus, et pro Donfollino, Dombillino.

(1) Scilicet Paulo Traversario, filio Petri, ut ex documento coacvo apud eumdem Fantuzzi patet.

de Bona et Garoffus judices vestri protulerunt contra eamdem judeum. . ............ et habita diligenti provisione cum judicibus nostris, eam tanquam juste et rationabiliter latam confirmavimus, sicut in scripto confirmationis nostre quod eidem judeo indulsimus, poteritis plenius cognoscere et videre. Verum quia tam christianis quam etiam judeis fidelibus nostris in primis justitiis rebabendis debemus adesse, et nihi? prodesset sententias ferri, nisi per executionem effectui mandarentur, universitati vestre firmiter precipiendo mandamus quatenus de predictis omnibus libris eidem judeo, juxta tenorem sententie predicte prolate et a nostra curia confirmate, taliter satisfacere studeatis ad plenum , quod nullam de cetero super hoc justam querimoniam audiamus (1).

Datum apud Burgum Sancti Donnini, XI julii, XIV indictione.

Sancti Dondini, 11 juli.

Fridericus, Romanorum imperator, clero et communi Cumarum apud burgum fidelibus suis narrat quomodo post varios et inutiles tractatus pacis, contra conjurationem Lombardorum sibi rebellium de consilio principum suorum processerit; scilicet quod episcopus Hildensemensis auctoritate apostolica personas excommunicationi terrasque interdicto supposuit, et ipse eosdem tanquam reos criminis laesae majestatis condemnavit bannitosque pronunciavit.

(1) Cf. MURATOR., Antiq. Ital. med. devi, dissert. 49, p. 440, ubi extat instrumentum concordiae Ravennam inter et Ferrariam, quod exbibuit quoque Fantuzzi, datum VI exeunte maio anni 1227; cujus in fine haec agitur quaestio : « Causa Dombillini Judei de voluntate poo testatum et ambaxatorum utriusque civitatis commissa est in Mainardinum Imolensem epi» scopum, ita videlicet quod ipse dijudicet utrum sententia absolutoria arbitrorum data pro » communi Ravenne contra Dombillinum Judeum debeat esse rata , vel sententia domini Thor » masini delegati a domino episcopo Mantue vicario domini imperatoris et a domino impe» ratore confirmata, sicut per rescriplum imperiale apparet, debeat executioni mandari et rata » haberi. » Unde liquet quam parvi momenti imperiale mandatum tunc apud Ravennates fuerit. II. Pars 2.

81

(Edit. ap. GAILIN, Annali di Alessandria , p. 31. Licet iste fontem non indicet,

nil dubitandum quin hanc encyclicam transcripserit ex Regest. magno in arch. comm. Cumarum, fol. 64-66; in quo tamen copia mendis scatet.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustas, Hierusalem et Sicilie rex, venerabili episcopo, clero, potestati, consilio, totique communi Cumarum fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Expectavimus hactenus at Lombardi conjurationis illicite, qui contra nostrum et imperii honorem quodam elationis spiritu conspiraverunt et desipuerunt nequiter in insipientia cordis sui, rescipiscentes ab errore ac resamentes animum fidei, viam perfidie non tenerent. Sed ecce quod dolentes dicimus, adeo pertinaciter obstipati sunt in reprobis viis suis quod nec verba salatis accipere nec conversionis tramitem agnoscere voluerint; quinimo manifeste contra Deum et Romanam matrem Ecclesiam, [ad] catholice fidei et totius christiani nominis lesionem, contumeliam crucis et ignominiam imperii graviorem, ad impediendam generalem curiam pro reformatione pacis, extirpanda heretica pravitate et Terre Sancte negotio celebrando temerariis ausibus excessissent. Nam cum indemnitati pro transitu regis filii nostri et principum qui ad eamdem curiam veniebant cavere voluerimus ut decebat, per venerabilem Porluensem et Sancte Rufine episcopum , Apostolice Sedis legatum, Hierosolimitanum patriarcham, archiepiscopos, episcopos, el per magistrum domus Theutonicorum in Jerusalem, quos ad eosdem Lombardos apud Mantuam (1) sepius misimus, nunquam obstinata protervitas eorumdem ad humilitatem et patientiam nostram, ad preces et monita poluit a concepte iniquitatis proposito declinare, quin per inhonestas et indecentes petitiones in depressionem honorum et nostrorum jurium nos ad inconveniens deducere molirentur. Quod cum majestatem nostram et dignitatem imperii penitus dedeceret, ac super eisdem petitionibus consilium

[ocr errors]

(1) Verisimiliter ad conventum apud Mantuam habitum quinto die junii, ut monet Corius (vid. in Additamentis); cui concilio affuerunt pro republica Alexandrina Guido Piovera et Jobannes Ardico, rectores et cives ejusdem, qui promiserunt se inviolabiliter observaturos quidquid ibidem decisum foret. Cl. GHILINI, ibid., p. 30.

predictorum Hierosolymitani patriarche, archiepiscoporum, episcoporum, principum et aliorum imperialis aule procerum quereremus, per eos nobis extitit dissuasum ut ad tam illicitas petitiones non deberemus astringi, sicut in generali scripto consilii per eosdem prelatos solemniter facto plenius continetur (1). Propterea dilectus princeps noster Hildensemeasis episcopus, cui per apostolicas litteras est commissum ut, quando dominus apostolicus nos, regem filium nostrum, imperium et regaum, jura, honores et rationes nostras pro eo quod onus assumpsimus Terre Sancte sub beati Petri et sua protectione susceperat, in perturbatores bonorum nostrorum et jurium excommunicationis in personas et interdicti in terras sententiam ferret quoties a nobis existeret requisitus, citavit eosdem, et assignato eis termino quoad satisfaciendum nobis de commissis excessibus ad presentiam nostram venirent, eos inducere apostolica auctoritate non potuit nec a via erroris in quem deviaverant revocare. Nos quoque per litteras nostras universis et singulis eorum injunximus peremptorium terminum, videlicet ad sequentem diem festi sancti Johannis proxime preteriti (2) indicentes eisdem, quo se de commissis satisfacturos excessibus et injuriis nostro conspectui presentarent; quod pertinaciter contempserunt. Super quibus consultati patriarca predictus ceterique prelati necnon principes et proceres postri, judices curie nostre ac plures alii sapientes, si possemus ac deberemus ex dignitate nostra pro tam gravibas injuriis et offensis procedere contra eos tanquam contra reos criminis lese majestatis in personis et rebus, et specialiter ad imponenda banda et privationem omnium jurisdictionum tam civilium quam criminalium, tam voluntariarum quam contentiosarum, regalium, datiorum, feudorum, donationum, privilegiorum, officiorum judicatus, tabellionatus, missorum regiorum et omnium honorum potestarie, consulatus et monetarum, et privationem etiam omnium eorum que possent eis ex pace Constantie universis aut singulis provenire, et eorum omnium que ab imperio seu a domino Friderico imperatore avo postro seu a patre nostro

(1) Vide supra p. 609 et seqq.
(2) Scilicet 24 janii. Litteras tamen nusquam reperire potuimus.

« ZurückWeiter »