Abbildungen der Seite
PDF

Fridericns Dei gratia Romanorum imperator, semper augnstus, Jfaernsalem et Sicilie rex, Hermanno et Henrico comitibus de Woldenbergh ac nniversis aliis imperii fidelibus per Saxoniam constitutis presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Cum propter guerras que vertuntur inter Bodonem de Homborch ex parte una et comitem Bernardum de Speigelberge, Conradum de Altafago et Ghiselerum de Ethsem ex altera, multa incommodaet impedimenta proveniant gravia negotio Terre Sancte, et quodammodo propter hoc jam tota provincia in desolatione sit posita, et non solum ecciesie que destruuntur, sed et panperes, vidue simul et orphani de partibus illis et specialiter bona venerabilis Hildensemensis episcopi dilecti principis nostri et suorum hominumque diripiuntur, graviter, ymmo gravissime hujusmodi penam luant; ecce quod nos qui predicti Christi negotium postponere non possumus nec debemus, illustri duci de Brunswic dilecto principi nostro per literas injungimus majestatis nostre (1), ut ad componendum et pacificandum inter discordantes predictos interponere studeat partes suas; ita quod si iidem snper hoc eidem duci juxta mandatum nostrum acquiescere non curaverint devote ac humiliter sicut decet, convocatis ad se fidelibus imperii ex parte nostra, et si opus fuerit innocenti parti cum eisdem nostris fidelibus mediante justitia in auxilium veniens, malitiam et superbiam partis adverse conterat prout viderit comprimendam. Ideoque universitati vestre sub optentu gratie nostre districte precipiendo mandamus quatenns ne servitium Jhesu Christi ad quod adjuvante ipso potenter accingimur et libenter, propter guerras et discordias predictorum valeat in ipsis partibus ulterius impediri, ad requisitionem ducis predicti continuo estote parati, ituri cum eo contra quos et pro quibus vobis ipse duxerit injungendum; ita super hoc vos gerentes devote nt gratiam Dei et nostram vobis proinde comparare possitis.

Datum apud burgum Sancti Domnini, VI die julii, XIDI indictionis.

(4) Cf. sopr. p. 574, litteras quae ad rem istam pertinere Tidentar.

II.

(Edit. Undem, n* XLIV, p. 93.— Memoratum tantammodo ap. Schiid , Origin. Gtutf., t. III, p. 68T.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, comiti Bernardo de Speygelberg, Conrado de Altafago et Giselero de Ethsem fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Cum propter guerras que vertuntur inter vos ex parte una et Bodonem de Homborch ex altera, multa incommoda et impedimenta proveniant gravia negotio Terre Sancte, et quodammodo tota provincia propter hoc in desolatione sit posita ct non soluin ecclesie que destruuntur, sed et pauperes, vidue simul et orphani de partibus illis, et specialiter bona venerabilis Hildesemensis episcopi dilecti principis nostri et suorum hominum que diripiuntur, assidue hujusmodi penam luant, fidelitati vestre mandamus firmiter sub obtentu nostre gratie injungentes quatenus super reformatione pacis intcr vos et sedanda discordia illustri duci de Brunswich dilecto principi nostro, cui specialiter hoc exequendum commisimus, acquiescatis humiliter et devote; ut sic Christi ncgotium impediri non possit et ecclesie Dei, vidue quoque et orphani detrimentum ulterius nullatenus patiantur, indempnitati predicti episcopi, ecclesie sueetsuorum hominum, cum per studium et sollicitudinem ejus predictum negotium Terre Sancte utiliter et laudabiliter valde cotidie procuretur, omnino precavendo. Alioquin, cum ex hoc, sicut potestis perpendere, per vos ipsos et Deum et homines contra vos rationabiliter et multipliciter provocetis, nos qui dictum Christi negotium postponere non possumus nec debemus, memorato duci de Brunswich per litteras celsitudinis nostre districte dedimus in mandatis ut convocatis fidelibus imperii ex parte nostra, si opus fuerit innocenti parti mediante justitia in auxilium veniens, maliciam et superbiam partis adverse conterat, prout viderit comprimendam.

Datum apud burgum Sancti Donini, VI die julii, XIIII indictionis.

III.

(Edit. ibidesn, n* XLV, p. 94.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, scmper augnstus, Jherusalem et Sicilie rex, Bodoni de Homborch fideli suo gratiam suam et omne bonum. Cum propter guerras que vertuutur inter te ex parte una et comitem Bernardum de Speigelberge, Conradum de Attafago et Giselerum de Ethsem ex altera, multa incommoda, etc. [Sequitur ut in praecedente de verbo ad verbum, cum notis chronologicis eisdem.]

Fridericus, Romanorum iraperator, Bonifacio de Languillia, filio ^0^0*TM quondara Anselmi de Quadraginta, concessionem quamdam a Friderico I eidem Anselmo factam, in gratiam meritorum ejus erga praedictum imperatorem et Henricum patrem suum, confirmat.

(MemoraL ap. Momohdum, Monum. Aquent., t. II, p. 744, ex Auo. Ab Ecclesia,
Descriz. Piem. MSS., vol. I, cap. XXV.)

Testes sunt Geroldus (a) patriarcha Hierusalem, Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Henricus Mediolanensis, Landus Reginus archiepiscopi, H. Wormatiensis, Conradus Ildesemensis (6), Mainardinus [I]molinus, Johannes Astensis, Jacobus (c) Taurinensis, Thomas comes Sabaudie totius Italie legatus et marchio ejusdem, Reinaldus dux Spoleti, Ricardus (rf) marescalcus, marchiones de Ceva, domini de Gorzegno et alii quamplures.

Acta sunt hec apud burgum Sancti Donnini, imperante domino nostro

(•) Ia impresso Gerardut, male.
(J) In impresso lidorientit, male.
(e) In impresso Johannes, male.
(d) In impresso Retaldut, minas recte.

Friderico, etc, anno imperii ejus VI, regni Hierusalem I, regni vero Sicilie XXIX, anno dominice incarnationis MCCXXVI, VI mensis julii, indictione XIV.

Apndbnjmn Fridericus, Romanorum imperator, potestati, consilio et comn°"t£' muni Ravennae mandat ut exequi studeant sententiam a se ipso confirmatam, qua Formosinus judex ipsos condemnavit ad solvendas Donfollino Judaeo undecim libras imperiales, pro aestimatione olei injuste capti et venditi et pro expensis.

(Edid. Fantozzi, Monum. Ravenn., t. W, p. 75, e tabul. arch. Ravenn., capsa E, n» 1677.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, potestati (4), consilio totique communi Ravenne fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Notum facimus fidelitati vestre quod curia nostra sententiara quam Formosinus Levii judex, ex delegatione facta sibi ab Henrico vencrabili Mantuano (a) episcopo, qui tunc temporis in Italia vicem lcgati gerebat, protulit pro latore presentium Donfollino Judeo fideli nostro contra commune civitatis vestre,

condcmnans vos ei quatuor libras impe

riales pro extimatione olei quod dudum Petrus Traversarius tunc Ra

venne potestas vestrum injuste capi fecit et

vendi, et in septem libras imperiales pro expensis quas idem fecerat in predictis, infringens aliam sententiam quam inique et injuste Ser Joannes

(a) Pro hoc autem verbo legitur cum abbrevtatione Matri. Quod ita correximus ex instrumento inferius memorato, ubi eUam pro Formotinus iuvenitur Thomatinut, et pro Don/ollino, Dombillino.

(4) Sciiicet Paulo Traversario, filio Petri, ut ex documento coaevo apud eumdem Fantuzzi pateL

de Bona et GarofTus judices vestri protulerunt contra eumdem judeum. .

et habita diligenti provisione cum judicibus

nostris, cam tanquam juste et rationabiliter iatam confirmavimus, sicut in
scripto confirmationis nostre quod eidem judeo indulsimus, poteritis ple-
nins cognoscere et videre. Verum quia tam christianis quam etiam judeis
fidelibus nostris in primis justitiis rehabendis debemus adesse, et nihil
prodesset sententias ferri, nisi per executionem etlectui mandarentur,
universitati vestre firmiter precipiendo inandamus quatenus de predictis
omnibus libris eidem judeo, juxta tenorem sententie predicte prolate et a
nostra curia confirmate, taliter satisfacere studeatis ad plenum,quod
nullam de cetero super hoc justam querimoniam audiamus (1).
Datum apud Burgum Sancti Donnini, XI julii, XIV indictione.

Fridericus, Romanorum imiwrator, clero et communi Cumarum Apud tmn,um

... 8a°ctt fidelibus suis narrat quomodo post varios et mutiles tractatus pacis, ^fSJ;

contra conjurationem Lombardorum sibi rebellium de consilio prin

cipum suorum processerit; scilicet quod episcopus Hildensemensis

auctoritate apostolica personas excommunicationi terrasque inter

dicto supposuit, et ipse eosdem tanquam reos criminis laesae ma

jestatis condemnavit bannitosque pronunciavit.

(4) Cf. Muiatoh., Antiq. Ital. med. aevi, dissert. 19, p. WO, ubi extat instrumentum concordiae RavcDnam inter et Ferrariam, quod exhibuit quoque Fantuzzi, datum VI exeunte maio anni 4227; cujus in fine haec agitur quaestio : « Causa Dombillini Judei de voluntate po» testatum et ambaxatorum utriusque civitatis commissa est in Mainardinum Imolensem epi> scopum, ita videlicet quod ipse dijudicet utrum scntentia absolutoria arbitrorum data pro » communi Ravenne contra DombiUinum Judeum debeat esse rata, vel sententia domini The» masini delegati a domino episcopo Mantue vicario domini imperatoris et a domino impe» ratore confirmata, sicut per rescriptum imperiale appartt, debeat executioni mandari et rata » kaberi. » Unde liquet quam parvi momenti imperiale mandatum tunc apud Ravennates fuerit. II. Fanl. 81

« ZurückWeiter »