Abbildungen der Seite
PDF

peratore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejns sexto, regni Jerusalem primo et regni Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apud Burgum Sancti Donini, anno, mense et indictione prescriptis.

iPI^buyim Albertus, Magdeburgensis archiepiscopus, Romani imperii legatus et comes Romaniolae, Belvacensis, Cameracensis (1), Naumburgensis, Merseburgensis, Wormatiensis, Basiliensis et Curensis episcopi, Prumensis et Murbacensis abbates, ad requisitionem Conradi Hildeshemensis episcopi, apud Cremonam (2) sub authentica forma transcribi faciuot litteras Friderici Romanorum imperatoris, apud Burgum Sancti Donnini mense junio scriptas; quibus eumdem episcopum et ecclesiara ejus Henrico Romanorum regi filio suo instanter commendat, eumque monet ut eumdem episcopum tueatur in juridictione ei adjudicata super capitulo ecclesiae Sancti Mathiae in Goslaria.

(Memorat. ap. Bozran, Regttt. imper., p. 133, n* £94, ex originall apnd Haanoveriam a Bethmanno commnnieato.)

Fridericus, Romanorum imperator, civitati Cremonae renovat et confirmat privilegium Henrici quinti datum apud Wormatiam,

(4) Isti duo episcopi legatione sibi a rege Francorum commissa tunc apud imperatorem fungebantur. Vide supra p. 644, not. 4.

(2) Licet dies in authentko non exprimatur, verisimile est praelatos Germanos se Cremonam contulisse, dum imperator ipse ad banc civitatem diverterit, scilicet exeunte junio vel julio

5 junii ann. 1114, nec non et privilegia ab avo et patre suo eisdem
indulta, praecipue de libera navigatione super Padum et de caeteris
immunitatibus.

(Memorat. ap. Boehmeb, Regest. imper. p. 114, n* 598, ex copia seculi XV apud
Mantuam, B. XXIX, 4.)

Hujus rei testes sunt Magdeburgensis, Mediolanensis, Reginensis archiepiscopi, Curensis, Cicensis, Basiliensis, Wormatiensis, Hildeshemensis, Merseburgensis, Taurinensis, Imolensis, Novariensis, Brixianus et Tortonensis episcopi, abbas Murbacensis, dux Spoleti, marchio Estensis, comes de Vienna et alii quamplures.

Datum Cremone, anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense julio (1), indictione XIV

Honorius papa Friderico Rotnanorum imperatori conquerendo [Exeunte 'unio scribit quod Tancredus de Campelio una cum Bertholdo, imperiali JuBo ""•""te-1 [in Tuscia] nuntio, viros ad Sedem Apostolicam venientes sive redeuntes in stratis ceperit et ipsorum litteras a se impetratas publice legi fecerit; quod non sine ipsius conniventia fieri potuit. Unde ad correctionem tantorum excessuum, ut debet, procedere disponit.

(Edid. fUywALD., AnnaL ecclesuut., 1.1, ad ann. 1226, § XV, exRegest. Honor., lib. 10, epist. 334.)

(4) Unde certum babemus quo tempore Fridcricus Cremonam venerit, ut ad curiam ibidem post Pentecosten indictam personaliter accedendo, se pro sua parte pacificum ostenderet. Cum autem curia a Lombardis impedita remansisset, ut supra videre fuit, perpaucis diebus apud Cremonam moram egit, et quinto die bujus mensis ipsum ad Burgum Sancti Ooonini jam reversum invenimus. De curia Cremonensi, cf. Ricc. de S. Germano, Cbronicon Cspergense, Godefr. Coloniensem, Cbronicon Cremense, monachum Paduanum, et Annales Januenses.

II. Fui 80

Honorius, etc., Friderico imperatori, etc. Cum omnibus injuriam patientibus paterno compatiamnr affectu et gravamina singulorum, prout ad nostrum spectat officium, sollicite persequamur, molestias et jacturas que viatoribus et presertim venientibus ad Sedem Apostolicam et redeuntibus inferuntur, tanto accuratius prosequi nos oportet et stratas publicas debita securitate tueri, quanto id ad majorem utilitatem totius populi christiani dignoscitur redundare ac a predecessoribus nostris factum est hactcnus et a nobis sollicitius procuratum; qui ter in anno, videlicet in die Cene Domini, festo Ascensionis, et consecrationis basilice beati Petri, solemniter presente toto populo qui de diversis mundi partibus tunc concurrit, omnes violatores stratarum cum suis complicibus excommunicationis vinculo innodemus (1). Sane filius Belial, Tancredus de Campelio hec sicut convenit non attendens, nuper militum Bertoldi multitudine sociatus, multos tam nostre familie quam alios venientes et redeuntes ab Apostolica Sede cepit; quos per devia ducens et Campelium ire compellens gravibus affectos injuriis ad Bertoldum media nocte transmisit, qui presumptione damnabili omnes ipsorum Iitteras impetratas a nobis inspici faciens, ex eis per officiales suos non sine gravi Sedis Apostolice injuria et contemptu fieri fecit coram cunctis astantibus audientiam generalem. Quod vix est qui ambigat sine tua conniventia fieri potuisse, maxime cum idem Bertoldus qui hec ausu nefario attentare presumpsit sit tuus nuntius specialis, et coram astantibus proposuisse dicatur predictum Tancredum habere a te contra certas personas violandi stratam licentiam spccialem. In quo quantum imperiali celsitudini derogetur, cum inquietos corripere, non fovere, ac maleficos et oppressores innocentum persequi tenearis, nec tu ignoras nec nos atrox injuria in hoc Ecclesie irrogata patitur ignorare. Cum igitur nihil sit quo magis tangatur status Ecclesie quam si viatoribus et peregrinis securitas

(4) Cum ritu3 hujus nullum Tetustius testimonium uspiam occurrat, per haec tempora coepisse suspicatur Mansius (nota ad Rayn. ibid.), et ejus instituendi causam dedisse sacras cruciatorum militum expeditiones. Quibus cessantibus, successu temporis e tribus per annum vicibus ad unicam tantummodo, nempe in Coeua Domini, ritum illum redigere visum fuit.

auferatur et literarum ipsius violari auetoritas attentetur, serenitatem tuam rogandam duximus et monendam quatenus tam enormem excessum celeri emendatione corrigere studeas (1), ut peregrinis petendi orationum suffragia et oppressis postulandi justitiam alicujus ausu temerario facultas debita non negetur. Alioquin cum hec incorrecta relinquere non possimus, cogitabimus qualiter sit ad correctionem tantorum excessuum procedendum.

Fridericus, Romanorum imperator, comiti Hildeboldo de Lim- ip°gmbTMtfum bere et fautoribus ejus mandat ut, cum bellum ab ipsis Mindensi ^fSSJ* episcopo illatum provinciam perturbet et negotium Terrae Sanclae impediat, Henrico duci Brunswicensi obediant, cui partes suas dedit pro sopienda discordia sive renitentibus vi armorum compescendis.

(Edid. Scheid, Origin. Guetf., 1.111, p. 686, n« 195, exdiplomat Hildesh. MSS.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jherasalem et Sicilie rex, Hildeboldo comiti de Limbere et fautoribus ejus, dilectis fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum. Cum propter continuationem guerrarum que vertuntur inter vos ex una parte et venerabilem Mindensem episcopum dilectum principem nostrum ex altera, multa incommoda et impedimenta proveniant, gravia negotio Terre Sancte, et quodammodo tota provincia propter hoc in desolationem jam posita, non solum ecclesie que destructe sunt, sed et pauperes, vidue et orphani de partibus illis hujusmodi specialiter penam luant; ecce quod nos qui pre

(4) Nescitur an emendaverit imperator. Atpaulo post Tancredum istum multis donationibus auxit (vid. infra docum. dat. in villa S. Gemini, mense augusto). Dnde arbitrari licet hunc non sine imperiali conniventia egisse.

dictum Christi negotium postponere non possumus nec debemus, illustri duci de Brunswik dilecto principi nostro per litteras injungimus majestatis nostre ut ad componendum et pacificandum inter vos et episcopum memoratum interponere studeat partes suas, ita quod si utraque pars juxta mandatum nostrum eidem duci acquiescere non curaverint humiliter ac devote ut decet, convocatis ad se imperii fidelibus ex parte nostra, et innocenti parti si opus fuerit cum eisdem nostris fidelibus mediante justitia in auxilium veniens, malitiam et superbiam partis adverse conterat, prout viderit comprimendam. Ideoque fidelitati vestre sub obtcntu gratie nostre districte precipiendo mandaraus quatenus, ne servitium Jesu Christi ad quod adjuvante ipso potenter accingimur ac libenter, propter discordias et guerras vestras in partibus ipsis valeat ulterius impediri, super reformatione pacis et sedanda discordia predicto duci acquiescatis humiliter et devote, ne propter hujusmodi guerras contra vos Dcum et homines provocetis; immo de prompta devotione vestra, si obedientes fueritis in hac parte, plenitudinem nostre gratie promereri possitis.

Datum apud burgum Sancti Donnini, Vjulii, XIIII indictione.

Ari8.Som Series instrumentorum quibus Fridericus, Romanorum imperator, ^fim!' universis fidelibus suis in Saxonia mandat ut propter guerram inter Bodonem de Homborch ex una parte et comitem Bernardum de Spigelberg ejusque fautores ex altera, quae ecclesiis Dei et praecipue episcopo Hildesemensi damna infert negotiumque Terrae Sanctae impedit, duci de Brunswick adhaereant et obediant pro ista sedanda discordia.

L

(Edidit. H. Scdkhdohf, Merkwurdige Urkund. fur die Deulsche Gesck, erst. theil, n* XLIII, p. 92, ex diplomat. Hildesb. MSS. — Memoratum tantummodo ap. Scheid, Origm. Guelf., t. in, p. 687.)

« ZurückWeiter »