Abbildungen der Seite
PDF

nullo eorum apud Odislo theloneum exigatur. Concedimus insuper eis ut in ipsa civitate monetam sub caractere nostri nominis facere et cudere debeant, que tempore vite nostre et Henrici Romanorum regis illustris karissimi filii nostri similiter perdurabit, et ob hoc singulis annis sexaginta marchas argenti nostre curie exhibebunt. Adveniente autem novo in posterum successore, sub eodem censu et jure moneta ipsa renovabitur vite sue tempore duratura, et sic de singulis in singulos successores nostros de moneta ipsa statuimus, ut predictum est, observari. Statuimus insuper et concedimus eis ut nec nos nec aliquis imperatorum successorum nostrorum ab eis obsides exigat; sed de fidelitate servanda imperio solo juraraento eorum stetur et fides adhibeatur. Omnes insuper negotiatores fideles venientes ad civitatem ipsam sive per terram sive per aquam pro negociationibus suis salve semper veniant et secure recedant, dummodo solvant jus debitum quod tenentur. Insuper burgenses Lubicenses predicti (*ic), euntes quandoque in Angliam, ab illo pravo abusu et exactionis onere quod Colonienses et Telenses et eorum socii contra ipsos invenisse dicuntur omnino absolvimus, illum penitus delentes abusum, sed illo jure et conditione utantur quibus Colonienses et Telenses et eorum socii uti noscuntur. Concedimus autem eis insulam sitam contra castrum Travenemunde que Priwolc nominatur, jure civitatis de cetero possidendam quod Wicbelede dicitur. Volumus insuper et firmiter observari precipimus ut nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, presumat ullo tempore munitionem edificare vel castrumjuxta flumen Travene, ab ipsa civitate superius usque ortum ipsius fiuminis et ab ipsa civitate inferius usque ad mare et ex utraque parte usque ad miliaria duo; districtius inhibentes ut nullus extraneus advocatus infra terminos civitatis ejusdem advocatiam regere vel justiciam exercere presumat. Et quoniam burgensibus predictis ab omnibus pravis et indebitis exactionibus de cetero volumus precavere, firmiter prohibemus ne per totum ducatum Saxonie illa exactio que ungelt dicitur tollatur seu exigatur ab eis. Nullus preterea princeps, dominus seu nobilis adjacentium provinciarum impedire presumat quominus necessaria undecumque ad civitatem Lubicensem ducantur aive de Hamenburc, sive de Raceburc, sive de Witenburc, sive de Zwerin sive etiam de tota terra Buruwini et ejus filii et per easdem terras et in ipsis terris quilibet burgensis Lubicensis tam dives quam pauper absque impedimento emat et vendat. Preterea firmiter inhibemus ne aliqua persona magna vel parva, secularis vel ecclesiastica, persone alicui conductum prebeat in civitatem predictam, quin ipsa cuilibet impetenti eam in jure debeat respondere. Volumus insuper et districte precipimus ut quandocumque et ubicumque per imperium predicti burgenses naufragium de cetero passi fuerint, quicquid de rebus suis tunc a tanto periculo eripere poterunt eis penitus dimittatur, omni impedimento et contradictione cessantibus. Concedimus insnper eis fundum extra Travenemunde juxta portum nbi signum ejusdem portus babetur, dantes eis potestatem ut fundo ipso libere utantur ad utilitatem et profectum predicte civitatis Lubicensis. De habundantiori quoque gratia nostra concedimus et confirmamus eis in perpetuum eorum jura et omnes bonos usus et bonas consuetudines quibus tempore imperatoris Friderici avi nostri, felicis memorie, usque nunc usi fuisse noscuntur; statuentes et presentis privilegii auctoritate firmiter injungentes ut nulla omnino persona parva vel magna, ecclesiastica vel secnlaris, jamdictos burgenses Lubicenses, fideles nostros, de suprascriptis omnibus ausn temerario impedire sen perturbare presumat. Quod qui presumpserit, in sue temeritatis vindictam indignationem nostram et penam quingentarum librarum auri puri se noverit incursurum, medietatem camere nostre et aliam medietatem passis injuriam persolvendam. Ut autem hec omnia rata semper et illibata permaneant, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Albertus Magdeburgensis, . . . Mediolanensis et Lando Reginus archiepiscopi; . . . Curensis et abbas Sancti Galli, . . . Cicensis, . . . Basiliensis, . . . Warmaciensis, . . . Hyldesemensis, Jacobus Taurinensis , Maynardinus Ymolensis et A. Brixiensis episcopi, . . . abbas Morbacensis, . . . abbas Augenensis, H. magister domus Sancte Marie Theotonicorum in Jerusalem, L. lantgravius Thuringie, Albertus dux Saxonie, Raynaldusdux Spoleti, comes Syfridus de Vienna et alii quamplures.

Signnm domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jernsalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta snnt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quarte decime indictionis, imperante domino nostro Friderico secnndo, Dei gratia invictissimo Romanornm imperatore, semper angusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus sexto, regni Jernsalem primo, et regni Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apnd Borgum Sancti Domnini, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, ad requisitionem Godefridi Apo£S0m Cameracensis episcopi, exceptionibus civium Cameracensium fri- IfS5U?' volis reputatis et privilegiis eorum penitus irritatis, vetat ne ad sonum campanae conveniant vel nomine communiae aut pucis jurisdictionem exerceant.

(Edlt. ap. Mimoirt pwtr M. I archevique de Cambray (Paris, 1T72, in-4°), pieces jostiflcatives, n* XXI, ex antogr. in arch. eccl. Camerac., unde tunc pendebat anrea buua.)

In nomine sancte et individae Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augnstus, Jerusalem et Sicilie rex. Cum imperatoriam deceat majestatem merita snorum fidelium diligenter attendere et snbjectorum postulationibus justis adesse, tanto pocius ad sacrosanctas ecclesias oculos tenetur reducere pietatis, quanto regi regum gracins residet cum et sne pietatis operibus noster adhibetur assensus. Quapropter notum fieri volumns nniversis fidelibus nostris tam presentibus quam futuris quod accedens ad presentiam nostram Godefridus venerabilis Cameracensis episcopns, dilectus princeps et fidelis noster, nobis exposnit qualiter inter ipsum ex nna parte et cives Cameracenses ex altera compositum extitit et firmatum ut privilegia que utraque pars ab antecessoribus nostris Romanorum imperatoribus seu regibus se habere dicebat ad curiam Alemanie deferre deberet et ea in ipsa curia presentare, ut per judicium ejusdem curie videretur que pocius ex ipsis, cassatis aliis, deberent firmitatem roboris obtinere. Verum quia dictus episcopus ad curiam pretaxatam accessit, et nemine pro parte predictorum civium in ipsa curia comparente, licet quidam cx civibus ipsis accederent ad eamdem qui nec maudatum nec procurationis litteras ostendebant, et coram dilectis principibus nostris venerabilibus Basiliensi et Lausanensi episcopis ac Morbacensi abbate, quos ipsis dedimus auditores, exciperent quia privilegia memorata non nisi in curia Alemanie ostendere tenebantur, dicentes non esse curiam Alemanie ubi nostra esset persona; dictus episcopus majestati nostre tam devote quam humiliter supplicavit ut cassatis penitus et irritatis omnino privilegiis civium predictorum, sicut alias in solempnibus Alemanie curiis contra ea extitit judicatum, prout in scriptis inde confectis noscitur contineri, ecclesie sue privilegia benignius acceptare nostra serenitas dignaretur et ea in statu suo firmitate perpetua consistere juberemus. Nos autem supplicationibus suis quas consentaneas vidimus rationi benignius inclinati, quia dicti cives nec venerunt nec privilegia sua, sicut inter eos convenerat, ad dictam curiam transmiserunt, verbis tamen illorum civium predictorum, qui nec mandatum nec litteras procurationb ut dictum est ostendebant, frivolis penitus reputatis, cum ibi sit Alemanie curia ubi persona nostra et principes imperii nostri consistunt, de consilio et providentia principum tunc existentium nobiscum in curia memorata, sententialiter decrevimus privilegia dictorum civium cassa de cetero et inania reputari, privilegiis memorati episcopi et ecclesie sue Cameracensis in suo robore perpetuo duraturis. De liberali quoque nostre munificentia majestatis volentes Cameracensem ecclesiam a dictorum civium molestiis et gravaminibus de cetero rcspirare, quibus actenus ab eisdem civibus multipliciter vexabatur, firmiter inhibemus ne sono campane ad aliquam convocationem civium faciendam amodo predicti cives utantur vel ad sonum ipsum convenire presumant. De mera liberalitatis nostre clementia statuentes ut preler alia jura jamdicte Cameracensi ecclesie competentia, memorato episcopo suisque successoribus in predicta civitate Cameracensi libere pro sua voluutate prepositos suos instituere liceat et scabinos; et cum eis placuerit, querelas civitatis audient et terminabunt vel prepositis snis audiendas et decidendas relinquent, nulla jurisdictione predictis civibus nomine comunie vel consuetudinum quas pacem nominant reservata, sicut in privilegiis predecessorum nostroram que eadem Cameracensis ecclesia habere dignoscitur apertius continetur. Statuentes et presentis privilegii auctoritate firmiter injungentes ut nulla omnino persona magna vei parva, secularis vel ecclesiastica, contra prescripta omnia tempore aliquo temerario ausu venire presumat vel dictum episcopum et successores suos ac ecclesiam supradictam exinde molestare. Quod qui presumpserit in sue temeritatis vindictam indignationem nostram et penam quingentarum librarum auri puri se noverit incursurum, quarum medietas camere nostre, altera vero passis injuriam persolvatur. Ut autem hec omnia rata semper et inconvulsa permaneant, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Hujus vero rei testes sunt Albertus Magdeburgensis, H. Mediolanensis et Lando Reginus archiepiscopi, . . . Curensis et abbas Sancti Galli, . . . Cicensis, . . . Basiliensis, . . . Lausanensis, . . . Warmaciensis, C. Yldesemensis, Jacobus Taurinensis, Maynardinus Ymolensis et A. Cenetensis episcopi, L. landgravius Thuringie, . . . dux Saxonensis, Raynaldus dux Spoleti, comes S. de Vienna et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanoram imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii (1), quartedecime indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo Dei gratia invictissimo Romanorum im

(4) Scilicet exeunte junio, cum undecimo die hujus mensk famentcenwi epiicopas apud regem Henricum Tridenti «dhac moraretar. Vid. infrt Hittoriam diplomatieam Hmrid VII, ■i ann.

« ZurückWeiter »