Abbildungen der Seite
PDF

hnjus autem confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, H. Mediolanensis et Lando Rheginu3 archiepiscopi, . . . Curiensis et abbas Sancti Galli, . . . Cicensis, . . . Basiliensis, . . . Warmatiensis, Jacobus Taurinensis et Maynardus Imolensis episcopi, L. lantgravius Thuringie, . . . dux Saxonie, Raynaldus dux Spoleti, comes Sifredus de Vienna, et alii quamplures.

Datum apud burgum Sancti Donnini, anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense junii, XIV indictione, imperante domino nostro Frederico II Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem etSicilie rege, anno Romani imperii ejus VI, regni Hierusalem I, et regni Sicilie XXIX, feliciter.

ip„dtar»am Fridericus, Romanorum imperator, ad preces cardinalis Conradi "fSHSr.1' Portuensis episcopi, Apostolicae Sedis legati, bona et privilegia monasterii de Columba super Placentinum confirmat, innovando specialiter privilegium ab imperatore Henrico VI patre suo anno 1191 eidem monasterio indultum; inter quae bona expresse annumerat Moronascum cum pertinentiis suis, aquam fluminis Ardae et Bergomascum.

(Memorat. et extract. ap. Campi, Hittor. diPiacenza, t. II, p. 131, et Pogguli,
Memor. ittor. di Piac., t. V, p. 148.)

Hujus rei testes sunt Magdeburgensis, Mediolanensis et Reginus archiepiscopi, Cremonensis, Brixiensis, Mantuanus, Paduanus, Tervisinus, Vercellensis, Taurinensis, Novarensis, Pergamensis, Volterranus et Aretinus episcopi, et caeteri.

Datum apud burgum Sancti Donnini, anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense junii, etc.

Fridericus, Romanorum imperator, milites, cives et habitatores ^0g,^?TM civitatis Oppenheim sub protectione sua speciali recipit, eos ab ^f^' omnibus collectis eximit, nundinas generales annuatim habendas eisdem concedit aliaque privilegia ibidem expressa.

(InedJt. ex splendidissimo originall apud Darmstadt. Sigillum cereum filis serieis flavi eoioris appendet.)

Fridericus Dei gratia Roraanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos attendentes fidem et devotionem civium de Openheim nostrorum fidelium quam erga nostram excellentiam et imperium habcnt, considerantes insuper qualiter personas et omnia bona eorum sub nostra et imperii exposuerint ditione necnon grata et accepta servitia que nobis et imperio exhibent et in antea exhibere poterunt gratiora, de innata gratia nostra qua fidcles nostros consuevimus prevenire, milites et universos cives et habitatores civitatis ejusdem cum familiis et bonis eorum necnon eamdem civitatem de Openheim cum omnibus pertinentiis suis sub protectione nostra et defensione imperii recipimus speciali; concedentes eisdem militibus qui eamdem inhabitant civitatem, libertatem et immunitatem perpetuam collectaram, exactionum et aliarum omnium dationum et eis perpetuo indulgentes. Concedimus insuper ceteris aliis civibus civitatis ejusdem ut a presenti raense junii, quartedecime indictionis, usque ad decem annos completos ab omnibus collectis, datis et exactionibus sint liberi penitus et immunes, hanc cum eis propter hoc specialem gratiam facientes ut milites atque cives instanter et efficaciter ad munitionem civitatis intendant. De afiluentiori quoque gratia opportunitati ipsorum civium providendo concedimus quod singulis annis in civitate ipsa vel extra fiant nundiue generales, que a nono die ante festum beati Martini incipiant usque ad nonum diem post festum ejusdem confessoris sollempniter dnrature. Preterea concedimns eisdem civibus civitatis ejusdem positionem terminorum qui vulgari ydiomate vocantur Baumile, sicut ab E. quondam venerabili Coloniensi archiepiscopo clare memorie fuit de ipsis terminis ordinatum. Statuentes et presenti prohibentes edicto quatinus nullus princeps, dux, marchio, comes, vicecomes, scultetus, advocatus, ministerialis vel aliqua persona alta vel humilis, ecclesiastica vel mundana, predictam civitatem, milites atque cives contra predicte concessionis nostre paginam molestare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus itaque protectionis et concessionis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens scriptum fieri fecimus et sigilli nostri robore jussimus communiri.

Hujus autem rei testes snnt A. venerabilis Magdeburgensis, H. Mediolanensis et L. Reginus archiepiscopi, C. Hyldesemensis, Henricns Warmatiensis, . . . Curiensis et E. Cicensis episcopi, L. lantgravius Thuringie, A. dux Saxonie, R. dux Spoleti, comes Mainardus de Gorz et Riccardus imperialis aule camerarius, ac plures alii qui interfuerunt.

Acta sunt hec auno dominice incarnationis miliesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense juoii, quartedecime indictionis, imperante domino Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege gloriosissimo, anno ejus Romani imperii sexto, regni 1erosolymitani primo, regni vero Sicilie anno vicesimo nono, feliciter. Amen.

Data apnd burgum Sancti Donnini, anno, mense et indictione prescriptis.

*p»' ^n« Fridericus, Romanorum imperator, Bopponi comiti de Henne— ^Z^' berg in rectum et perpetuum feudum concedit omnes auri et argentifodinas et alia quaecumque metaUa et salinas, quae in terra ejus amodo reperta fuerint.

(Edider. Schottgkh et Eiims, Diplomatarim, t. II, p. 588, D. 2. — SchopFaob, Hcnneb. Vrkundtnb., 1.1, p. 19.)

Fridericns Dei gratia Romanoram imperator, semper augustus, Jerusalem etSicilie rex. Per presens scriptum notum facimns nniversis imperii fidelibus tam presentibus quam fnturis quod nos attendentes devotionem et fidem quam erga nos gerit dilectus fidelis uoster Boppo, coines de Henneberg, in rectum et perpetuum feudum ei concessimus omnes auri et argenti fodinas et tam alia quecumque metalla quam salinas, que amodo fuerint in terra ejus reperta, ut ea ad proprium usum suum convertat et tam ipse quam heredes sui, sicut ad imperium et nos spectarent, cum universis proventibus suis jure feodali teneant et possideant, et in his, quantum ad jus imperii pertinet, pro commodo et utilitate sua disponendi liberam semper habeant facultatem. Mandamus igitur et sub interminatione gratie nostre districte precipimus ne quis eos de cetero (a) super hac nostra concessione impedire aut molestare presumat. Quod qui presnmpserit, imperialis snblimitatis ofiensam se noverit graviter incursnrum. Ad cujus rei certam evideutiam et nostre concessionis memoriam, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri, anno, mense et indictione snbscriptis.

Datum apud Burgum Sancti Dom[n]ini, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quartedecime indtctkmis.

Fridericus, Romanorum imperator, civitati Lubicensi concedit Ipnd burgum

. . S«nrti

ut semper libera sit, tanquam cmtas specialis imperii et ad domi- ^ff, nium imperiale pertinens; simulque recenset et confirmat immunitates et privilegia ejus de rectore, de terminis, de moneta, de negotiationibus et caeteris ibidem expressis.

[merged small][ocr errors]

(Edider. Luwio,Rtkhtarckn, t. XIII, p. 1332.—WnmuiR, Motnan. medit., t.1, p. 1300. — Cod. dipiomat. Lvbec, 1.1, pars I, p. 46. Adsunt duo hujus privilegii exemplaria, unum cum aurea bulla, alterum eum ligilio eereo.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Quotiens imperialis excellentia majestatis in subditos et fideles suos manus sue liberalitatis extendet et eos tanquam benemeritos condigne retributionis muneribus recompensat, totiens eos in constantia fidei pure corroborat et tam ipsorum quam aliorum fidelium ad ejus obsequia fortius obligat voluntates. Quapropter notum fieri volumus universis imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris quod nos habentes pre oculis fidem puram et devotionem sinceram quam universi burgenses Lubicenses, fideles nostri, erga nostram habere celsitudinem laudabiliter dignoscuntur, diligentius etiam advertentes preclara satis et accepta servitia que nobis et imperio fideliter semper exhibere curarunt et que in antea poternnt de bono in melius exhibere, volentes ipsos tanquam bene meritos liberali munificentia prevenire, concedimus firmiter statuentes ut predicta civitas Lubicensis Iibera semper sit, videlicet specialis civitas et locus imperii et ad dominium imperiale specialiter pertinens, nullo unquam tempore ab ipso speciali dominio separanda; statuentes etiam ut quandocumque ad regimen civitatis ejusdem aliquis rector ab imperio statuetur, nulla ad hoc officium statuatur persona nisi fuerit de convicinis locis et conterminis civitatis ipsius, ita quod castellum quod Travenemunde dicitur ab eodem rectore similiter gubernetur. Preterea terminos civitatis ipsius sub nostro felici tempore dilatare et ampliare volentes, concedimus et adjicimus terminis ejusdem ut teneat ipsa civitas ammodo a rivo Padeluche usque in Travenam et sursum a rivo Padeluche secundum terminos ibi distinctos usque in rivum Crempelstorpe, et ab eodem rivo Crempelstorpe usque ad Siccum Allodium (4) et ab eodem usque in Travenam. Concedimus etiam burgensibus supradictis ut a

(4) Germanice autem Drogm Vorwtrke.

« ZurückWeiter »