Abbildungen der Seite
PDF

EDerusalem primo, et regni Sicilie vigesimo octavo (sib), feliciter. Amen.

Datum apnd burgum Sancti Donnini, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, irritam pronuntiat senten- ipud borgnm tiam de finibus inter Bononiam et Mutinam quondam prolatam, novosque terminos statuit quos inviolabiliter observari jubet.

(Edld. Mcbatoii, Antiquit. Ital. mtd. aevi, t. IV, p. 215, ex transumpto anni 1S45, in tabulario Mutinensi.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustns, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidelibus nostris tam presentibus quam futuris quod nos attendentes integritatem fidei et devotionis sincere necnon et accepta satis servitia que Mutinenses cives fideles nostri nobis semper et imperio exhibuerunt et jugiter exhibere non cessant; ut fides probabilis eorumdem de bono semper crescat in melius et ad devotionem et fidem nostram multi trahantur alii per exemplum, de plenitudine potestatis nostre et speciali gratia quam habemus ad ipsos, compromissum factum inter Bononienscs ct ipsos Mutinenses in Ubertinum tunc potestatem Bononie de quibusdam terris et locis et confinibus et laudum ab eo factum (1) et confirmationem a quocumque de predictis et designationem factam ab eodem et positionetn terminorum et omnia que facta fuerunt de predictis locis et terris et confinibus et pro predictis locis, occasione dicti compromissi vel alia occasione, cum predicti Motinenses possederint vel quasi et Bononienses ab eis peterent; cassamus et in irritum deducimns, ita quod predictum compromissum vel aliquod predictorum nullius sit momenti; restituentes

(4) Sciiicet anno 4104, 49 maii, iodictione VII, in plena concione Bononiae; ut refert ipse Muratorius, Mdtm, p. 244, 244.

Iltat 78

eis Rocham de CorneU quam dicii Bononienses eisdem Mutinensibus abstulerunt; coustituentes etiam ipsum commune Mutine possessorem de predictis locis et terris omnibus et Rocha, ut possint uti locis ipsis et terris et Rocha et eorum possessioDibus, sicuti domini sue rei. Confines antem et terminos inter Bononienses et Mutinenses statuimus et ordinamus inviolabiliter observari et teneri : videlicet a summo Alpis magne ubi dicitur ad Scalas a cornu orientali ipsius Alpis et inde per vallem Guffonariam, descendendo et veniendo per montes et colles rectos usque in Zibriano per medium Zibrianum et per medium collinum veniendo ad Voltitium et inde per collinas ad Senecellium, tenendo collinas per mediam Stanchatoriam et per podium de Costornio et inde per collinam eundo per pocliolum Rofegnanum, venieudo jusum a manc Canevatie et per collinam a mane Paulate usque ad fontanam Lombardesem. El ista collina fuit antiquitus nominata Alpis maxima. Et a dicta fontana tendunt jusum, sicut strata currit per hospitale presbyteri Paxuti et per lamam Azonis de Fregnano et inde per silvam Montesanam sive per canolam Rofregnanam ad Sanctam Luziam, ct altare Sancte Luzie est terminus. Et a Sancta Luzia descendunt per stratam jusum usque ad crucera de Torileto et per ipsam stratam ad crucem Pipini et inde ad montem de termino eundo per montem Lulianum et per podium de Spincola et per molendinum de rivo de Scamlia et usque super montem predictum terminum ascendendo, et per medium ipsum montem descendendo jusum per rivum qui est inter Stantianum et Tiguentem et inde ascendendo ad Montem acutum et a Monteacuto in Castaneolo et a Castaneolo ad Lavacletum et ad montcm Caputium et inde ad rivum de Vidiclis et per ipsum rivum usque ad clusam, et inde versus sero eundo per terminum fixum ad montatas de Cruxello et ab eo termino ad rivum de Cercletulo et inde ad Borram que est a domo Manganorum, ita quod ipse domus se colligunt a parte Mutinensium, et inde ad terminum fixum juxta domum Favatiorum et inde veniendo per Cassolam que venit a Gaudiano per Cassolanum tendit jusum a Boscho Cereti in rivo et per rivum usque ad Salsam de Lavarolo et jusum per ipsnm rivum inter montem Calvulum et Mongenarium, et sicut discurrit idem rivus usque ad semitam que est et que ascendit sursum desuper domum de Pelaochis de Granarolo usque ad viam que inde vadit, et per ipsam viam comprehendendo infra dictos confines Mandriam et Sanctum Andream in Corniliano descendendo ad fossatum de subtus Granarolo inter Bondianenses et Barufaldos factum de supra de Splagiis. Et eundo versus mane usque ad viazolam de podio Bellii et inde eundo recto fine per viam et campos usque ad locum ubi fuit molendinum de Bellio, et inde a mane Glaream transeundo usque ad Codonias et ad Campum Saxonum et inde passando viam et Lamazetum et campum Johannis Lupi, et per medium usque ad viam de sursum colligendo campum ad Fossadatum eundo usque ad braidam Marociam, ipsa braida remanente a parte Mutine; eundo jusum per rivolum de Medio de Fontana de Aplo usque ad bucham Rioli de Sancto Ruffino, sicut idem rivus currit inter braidam Barufaldonis et terram Sancti Ruffilli usque ad aliam viam de subtus, redeundo per illam viam usque ad braidam archipresbyteri de Montebellio que remanet a latere Mutine et Bazani. Et inde eundo usque in Carubellium de Piganzolis et eundo per viam usque ad Albarellum Marini. Et inde per viazolam que quondam fuit inter Bondianum et illos de Sancto Columbano usque ad fossas et ad campum dc Musastis, qui remanet a latere Mutine et Badiani. Et inde ad Sambugellum inter illos de Badiano et de Sancto Columbano; et inde ad Flopas Guirixii de Sancto Marco in ripa Samazole et (ranseundo Samazolam usque ad Pollonetum recto fine; inde eundojuxta cainpum Poltonerii de Sancto Marco et inde eundo usque ad viazolam et Carubiellum quod est a mane clausnre Andruzoli Ferrarii, et inde jusum per viazolam usque ad viam de la Pazanese a sero dicte clausure Andruzoli usque ad Caxolam et per eam Caxolam jusum usque ad clusam de Magnanis et inde jusum eundo per Bessencullum usque ad Brudiacos; et inde ad cantonem de Pratis de Paule et inde usque ad Fossatum novum, et ab eo Fossato recto fine usque ad stratam Claudiam et in ipsa strata usque ad Lazanrioli ultra Pontexellum situm in strata juxta dotnum pontis Sancti Ambroxii de Campore majore. Et ultra ipsum pontem per sex tornaturas in loco in quo fuerunt Furches usque ad viam Lavarezam que est a Rastellino ab inde inferius usque ad fossam Mattam inter Panzianum et districtum Bononie. Et a districtu Panziani inferius per Caxarellos a mane roborum de Portis, a sero Gazoli prope ipsum Gazolum et ab inde inferius usque ad Casumarium a mane Pontis Ducis usque ad podium Pallate et ab ipso podio a mane Zepe Donni Silvestri que est de subtus a Sancta Maria de Porto, perveniendo a mane dicte ville Sancte Marie per Sparatam abbatis Nonantule usque ad ecclesiam Sancti Antonii de Prechariis, et ab ipsa ecclesia ut currit alveus Panarii usque ad Colzinum remanendo ecclesiam de Folio in districtu Mutine et inde a mane usque ad clusam factam in Panario a mane sive a mane ipsius cluse; sicut taliter ab antiquo per Mutinenses detenti sunt et per Mutine comitatum. Ipsa etiam loca et terras sub imperiali protectione recipientes, damus licentiam communi Mutine ingrediendi possessionem predictarum rerum imperiali auctoritate. Et bec orania ex certa scientia statuimus et decernimus in perpetuum observari; ex certa scientia derogantes omni juri et privilegio speciali vel generali in hac parte adversanti. Statuentes et presentis scripti auctoritate firmiter injungentes ut nulla omnino persona magna vel parva, secularis vel ecclesiastica, jamdictos Mutinenses cives fideles nostros de predictis omnibus aliquo advenienti tempore temerario ausu perturbare seu molestare presumat. Quod si presumserit in sue temeritatis vindictam indignationem nostram et penam quingentarum librarum auri puri se noverit incursurum, quarum medietas camere nostre, reliqua passis injuriam persolvatur. Ad hujus autem rei evidentiam et stabilem in perpetuum firmitatem, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus vero rei testes sunt Albertus Magdeburgensis, H. Mediolanensis et L. Rheginus archiepiscopi, Curiensis et abbas Sancti Galli, Cicensis, Basiliensis, Warmatiensis, C. Yldesemensis, J. Taurinensis, Brixiensiset Imolensis episcopi, L. lantgravius Thuringie, dux Saxonie, Raynaldus dux Spoleti, comes S. (o) de Vienna et alii quamplures.

Datum apud burgum Sancti Donnini, anno dominice incarnationis

(a) In impresso G., male. Inter nomina testium IVuaritntit et Yldentnsit quoque eorreximui.

MCCXXVI, mense junii, XIV indictione, imperante domino nostro Frederico II Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus VI, regni Hierusalem I, regni Sicilie XXIX, feliciter. Amen.

Fridericus, Romanorum imperator, pacta et conventiones inter *1TMg,*'t';pm commune Mutinae et commune Ferrariae facta, ob devota et ac- F»*»°!' cepta Mutinensium servitia, confirmat et inviolabiliter observari jubet.

(Edid. Mubatobi, Antiquit. Ital. med. aevi, t. IV, p. 415, ex transumpto anni 1245, in regesto eommunis Mutinae.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidclibus nostris tam presentibus quam futuris quod nos attendentes integritatem fidei et devotionis sincere necnon et accepla servitia que Mutinenses cives fideles nostri nobis semper et imperio exhibuerunt et jugiter exhibere non cessant, de munificentie nostre gratia speciali quam cum eis tanquam cum benemeritis benigne volumus exercere, confirmamus eis pacem et concordiam, pacta et conventiones factas inter commune ipsius civitatis Mutine et commune Ferrarie et cum hominibus earumdem civitatum universaliter et particulariter, sicnt in instrumentis publicis hinc inde confectis apertius noscitur contineri. Precipientes ea omnia, secundum quod in predictis instrumentis publicis continetur, inviolabiliter observari. Mandantes et presentis scripti auctoritate firmiter injungentes ut nulla prorsus persona magna vel parva, secularis vel ecclesiastica, contra predicta omnia aliquo tempore temerario ausu venire presumat. Quod qui presumpserit in sue temeritatis vindictam indignationem nostram et penam centum librarum auri puri se noverit incursurum, quarum medietas camere nostre et altera medietas passis injuriam persolvatur. Ad

« ZurückWeiter »