Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et nobis quam poterant et gravamina irrogando, licet dominus rex patentes litteras suas dedisset eisdem per quas ipsos et omnia bona eorum et muros ville penitus assecurabat de se et nobis et omni exercitu crucesignatorum. Cum igitur videretur ab omnibus negotium pacis et fidei sic per Avinionensium malitiam ac violentiam impediri, dominus rex ad petitionem et instantiam domini legati et ad preces nostras et laudamentum et aliorum crucesignatorum exercitus christiani, Avinjonenses obsedit tanquam hereticos et bereticorum receptatores et fautores. Ne antem serenitati vestre falso suggeratur aliter fuisse factum, nemini super hoc fidem adhibere velitis, cum per litteras ipsius legati ac domini regis et presentes litteras nostras totius veritas processus vobis liqueat manifeste, quas vobis deferunt presentium portitores (1). Novit etiam Deos, qui cordium novit abscondita , quod dominus rex et nos cum eo sicut peregrini solummodo hoc facimus propter Deum ac promotionem fidei christiane, ad quod omnes catholici tenentur astricti, salvo in omnibus et per omnia jure vestro contra quod dominus rex ullo modo venire nec vellet nec deberet (2).

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, civitati Mutinensi antiqua jura ac privilegia confirmat, inter quae jus monetae cudendae.

(Edit. ap. MURATORI, Antiq. Ital. med. acvi, t. II, p. 705, ex transumpto au

thentico apni 1245, in regesto Mutinensi, et ap. ARGELATI, De Monetis Ital., t. I, p. 72.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et

(1) Ludevicus VIII, teste Philippo Mouskes, litteras tam istas quam suas et legati ad imperatorem deferendas commisit Bellovacensi et Cameracensi episcopis et abbati Sancti Dionysii.

(2) Hoc ipso tempore has fuisse scriptas litteras arbitramur quo legatus ipse suas dedit, scilicet inter Pontem Sorgiae et Avinionem, idibus junii 1226. Cf. VAISSETE, ibid., n° 432.

Sicilie rex. Preclara fidelium nostrorum obsequia manifestis indiciis operum comprobata tanto debemus libentius munificentie nostre muneribus prevenire quanto celsitudini nostre grata exhibentur pariter et accepta. Nolumus enim a mercede repellere illos a quibus beneficia recepimus gratiosa nec benemeritos sine condigne retributionis vicissitudine preterire. Universis igitur imperii nostri fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod nos diligentius attendentes fidem poram et devotionem sinceram quam commune civitatis Mutine, fideles nostri, erga predecessores et maxime progenitores nostros Romanorum imperatores memorie recolende necnon et celsitudinem nostram semper babuisse noscuntur; diligentius etiam attendentes fidelia satis et grata servilia que nobis et imperio semper exbibuerunt et que in antea de vono in melius poterunt exhibere, de indata culmini nostro clementia qua fideles nostros et benemeritos digne semper consuevimus prevenire, homines ejusdem civitatis undecumque per partes imperii transeuntes et venientes ad civilatem eamdem cum personis et rebus eorum omnibus sub protectione nostre majestatis recipientes, concedimus et confirmamus ejusdem civitatis communi et heredibus ac eorum successoribus in perpetaum omnia privilegia et concessiones factas eis a predecessoribus nostris Romanorum imperatoribus sed regibus et omnes bonos usus et consuetudines tam in civitate quam extra in districtu el comitatu ejusdem, quibus eorumdem predecessorum nostrorum temporibus usi fuisse nos cuntur. Concedimus autem ipsis jurisdictionem plenam tam in criminalibus quam in civilibus causis in civitate et extra in districtu et comitatu suo, et que competunt occasione jurisdictionis ipsius. Derivationes quoque aquarum totius districtus et comitatus ejusdem tam fontium quam fluminum et publicorum locorum usus et utilitatem provenientem ex eis ac potestatem habendi navigium, exercendi et mutandi usque mare et quocumque ire voluerint eis concedimus et damus. Concedimus insuper ut liceat eis flumen Situle, Samodie et Scultende mutare et advertere et eis aquam ubicumque et undecumque volueriot derivare. De abundantiori quoque gratia celsitudinis nostre concedimus predicte civitatis communi ut licitum sit eis monetam sub charactere nostri nominis pro voluntate et commodo suo cadere, facere et habere magnam vel parvam, que ubique terrarum 'nostri imperii expendatur et currat et ei debeant nomen pro sua imponere voluntate. Ad majorem autem predicte civitatis cautelam statuimus ut absque contradictionis nota in omnibus civitatibus et locis imperii nostri cursum babeat et debitum obtineat precii sui vigorem. Hec autem omnia jam dicte civitatis communi ex certa nostra scientia concedimus et donamus, de quibus omnibus investivimus civitatem eamdem in personis fidelium nostrorum Berardi Rolandi Rubei Parmensis potestatis ipsius civitatis Mutine, Alberti Papiensis legum doctoris et Bonifacii Ducis de Ganazeto, qui super hoc ad excellentiam nostram a dicte civitatis communi fuerunt destinati. Statuenles et presentis privilegii auctoritate firmiter injungentes ut nulla omnino persona parva vel humilis, ecclesiastica vel secularis, contra hanc concessionem et donationem nostram aliquo tempore venire presumat vel ei ausu temerario contraire. Quod qui presumserit, indignationem nostram et penam quingentarum librarum auri puri se noverit incursurum, quarum medietas camere nostre, altera vero passis injuriam persolvantur. Ut autem hec nostra concessio et donatio rata semper et inconvulsa permaneat, presens privilegium fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, ... Curiensis episcopus et abbas Sancti Galli, ... Cicensis, ... Idelsemensis, ... Basiliensis, Jacobus Taurinensis, Maynardus Imolensis, . . . Novariensis, . . . Brixiensis et Gratia Parmensis episcopi, ... lantgravius Thuringie, ... dux Saxonie, Raynaldus dux Spoleti, Comes G. (a) de Vienna et alii quamplures.

Signum domini Frederici Romanorum imperatoris secundi, Dei gratia invictissimi, semper augusti, Hierusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, mense junii, XIV indictione, imperante domino nostro Frederico II Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus sexto, regni

(e) Rectius tamen, ut supra monuimus, S. (Sifridus).

Hierusalem primo, et regni Sicilie vigesimo octavo (sic), feliciter. Amen.

Datum apud burgum Sancti Donnini, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, irritam pronuntiat senten- Apud bargum tiam de finibus inter Bononiam et Mutinam quondam prolatam, novosque terminos statuit quos inviolabiliter observari jubet.

Sancti Donnini, junio.

(Edid. MURATORI, Antiquit. Ital. med. acvi, t. IV, p. 215, ex transumpto anni

1245, in tabulario Mutinensi.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidelibus nostris tam presentibus quam futuris quod nos attendentes integritatem fidei et devotionis sincere necnon et accepta satis servitia que Mutinenses cives fideles nostri nobis semper et imperio exhibuerunt et jogiler exhibere non cessant; ut fides probabilis eorumdem do bono semper crescat in melius et ad devotionem et fidem nostram multi trahantur alii per exemplum, de plenitudine potestatis nostre et speciali gratia quam habemus ad ipsos, compromissum factum inter Bononienses et ipsos Motinenses in Ubertinum tunc potestatem Bononie de quibusdam terris et locis et confinibus et laudum ab eo factum (1) et confirmationem a quocumque de predictis et designationem factam ab eodem et positionem terminorum et omnia que facta fuerunt de predictis locis et terris et confinibus et pro predictis locis, occasione dicti compromissi vel alia occasione, cum predicti Mutinenses possederint vel quasi et Bononienses ab eis peterent; cassamus et in irritum deducimus, ita quod predictum compromissum vel aliquod predictorum nullius sit momenti; restituentes

(1) Scilicet anno 1204, 19 maii, indictione VII, in plena concione Bononiae ; ut refert ipse Muratorius, ibidem, p. 244, 244. JL. Purs 2.

78

eis Rocbam de Cornela quam dicti Bononienses eisdem Mutinensibus abstulerunt; constituentes etiam ipsum commune Mutine possessorem de predictis locis et terris omnibus et Rocha, ut possint uti locis ipsis et terris et Rocha et eorum possessionibus , sicuti domini sue rei. Confines autem et terminos inter Bononienses et Mutinenses statuimus et ordinamus inviolabiliter observari et teneri : videlicet a summo Alpis magne ubi dicitur ad Scalas a cornu orientali ipsius Alpis et inde per vallem Guffonariam, descendendo el veniendo per montes et colles rectos usque in Zibriano per medium Zibrianum et per medium collinum veniendo ad Voltitium et inde per collinas ad Senecellium, tenendo collinas per mediam Stanchatoriam et per podium de Costornio et inde per collinam eundo per podielom Rofegnanum, veniendo jasum a mape Canevatie et per collinam a mane Paulate usque ad fontapam Lombardesem. Et ista collina fuit antiquitus nominata Alpis maxima. Et a dicta fontana tendunt jusum, sicut strata currit per hospitale presbyteri Paxuti et per lamam Azonis de Fregnano et inde per silvam Montesapam sive per canolam Rofregnanam ad Sanctam Luziam, et aliare Sancte Luzie est terminus. Et a Sancta Luzia descendunt per stratam jusum usque ad crucem de Torileto et per ipsam stratam ad crucem Pipini et inde ad montem de termino eundo per montem Lulianum et per podium de Spincola et per molendinum de rivo de Scamlia et usque super montem predictum terminum ascendendo, et per medium ipsum montem descendendo jusum per rivum qui est inter Stantianum et Tiguentem et inde ascendendo ad Montem acutum et a Monteacuto in Castaneolo et a Castaneolo ad Lavacletum et ad montem Caputium et inde ad rivum de Vidiclis et per ipsum rivum usque ad clusam, et inde versus sero eundo per terminum fixum ad montatas de Cruxello et ab eo termino ad rivum de Cercletulo et inde ad Borram que est a domo Manganorum, ita quod ipse domus se colligunt a parte Mutinensium, et inde ad terminum fixum juxta domum Favatiorum et inde veniendo per Cassolam que venit a Gaudiano per Cassolanum tendit jusum a Boscho Cereti in rivo et per rivum usque ad Salsam de Lavarolo et jusum per ipsum rivum inter montem Calvulum et Mongenarium, et sicut discurrit

« ZurückWeiter »