Abbildungen der Seite
PDF

tere teneretur de jure, interdicendo terras et personas eorum excommunicationis vinculo innodando. Ad quod ei duximus nnanimiter consulendum quod cum ipsorum Lombardorum immoderatus excessus liquido demonstraret evidentem contumaciam et injurias eorumdem, secundum formam mandati apostolici sententiando procedere contra eos de jure poterat et debebat. Ea propter ad ipsius episcopi instantiam et excusationem ac processus firmitatem ejusdem, duximus hec nostra consilia sigillis presentibus solempniter communire.

Actum apud Parmam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXVI*, X junii, XIIII* indictionis.

Praelati et barones in exercitu Ludovici Franciae regis crucesignati Friderico Romanorum imperatori exponunt injurias ab Avinionensibus eidemregi et crucesignatis illatas, deprecantes ne ulli falsae suggestioni de obsidione civitatis Avinionis fidem adhibeat, cum rex contra jus imperatoris venire nec velit nec debeat.

(Edlt ap. De Vic et Vaissete, HUt. genir. de Langtudoc, t. V, preuves n* 133, p. 638, edit. du Mege, ex thes. chart. Albig., n° 10. Aderant vigintl sigllla inter quae sigillum Amairici de Monteforte.)

Serenissimo domino Frederico Dei gratia Romanorum imperatori et semper augusto, G. divina permissione Remensis et G. Senonensis archiepiscopi, Laudunensis, Carnotensis, Lingonensis, Atrebatensis, Aurelianensis et Meldensis episcopi, Philippus comes Bolonie, Th. comes Campanie, G. comes Sancti Pauli, comes Namurcensis, comes Montisfortis, comes Guido Sagiceensis, comes Vindocinensis, Robertus de Cortenayo Francie buticularius, Ingerammus de Cociaco, Stephanus de Sacro Cesare, Ursio cambellanus et Jobannes de Nigella, salutem et cum omni honore sincere dilectionis plenitudinem. Cum sicut ad vestram credimus pervenisse notitiam, carissimns dominus noster Ludovicus rex Francie illustris, ad instantem petitionem reverendi in Christo patris R. Sancti Angeli diaconi cardinalis Apostolice Sedis legati in Francia, signum crucis assumpsisset ad expugnandam de feudo suo hereticam pravitatem et relevandam in eo fidem christianam que penitus ibidem esse dinoscitur suffocata, de consilio nostro et omnium eorum qui cum eo erant crucesignati, ordinatum est per Avinionem dirigere iter suum et nostrum, eo quod in feodum suum liberius et expeditius quam per alibi transiret per pontem cum exercitu suo; eo potissime considerato quod cum adhuc esset rex in Francia, ab ipsis Avinionensibus super hoc pluries fucrat requisitus. Tandem per Avinionem sicut dictum est direxit dorainus rex iter suum, et cum jam esset in procinctu itineris, occurrerunt ei apud Montellum Aymardi (1) ipsi Avinionenses, domino regi et exercitui suo per viam Avinionensem transitum promittentes et ab ipso legato beneficium absolutionis instanter postulantes. Qui libenter et liberaliter promisit eis beneficium absolutionis, recepto ab eis juramento quod starent man— dato Ecclesie et quod domino regi et exercitui suo liberum per Avinionem transitum exhiberent; et ad majorem securitatem proiniserunt eidem legato obsides se daturos. Cum igitur dominus rex et nos de juramentis et promissis eorum confisi, ipso die Pentecostes (2) venientes Avinionem et libere transire credentes transire non potuimus, dictis Avinionensibus contradicentibus et contra prestitum juramentum temere venientibus. Verumtamen obsides tradiderunt, sed non quos vel quales promiserant; sed a juratis conventionibus retro penitus abeuntes, cuidam parti excrcitus domini regis et nostri quam transire permiserant per pontcm ligneum quem extra villam fecerant et domino regi ac nobis victualia et alia venalia contra promissum denegarunt, ct plures de crucesignatis interfecerunt, et pontem ligneum quem fecerant confregerunt, nullatenus permittentes quod crucesignati quos Avinione per pontem ligneum proditiose transire permiserant, possent ad exercitum reverti, nec nostros ad illos qui transierant venire permittebant; dampna domino regi

(4) SdSeH MonttU-Adkimard (HomtiUmwt). (2) In boc videlicet anno, 7 junii.

et nobis quam poterant et gravamina irrogando, licet dominus rex patentes litteras suas dedisset eisdem per quas ipsos et omnia bona eorum et muros ville penitus assecurabat de se et nobis et omni exercitu crucesignatorum. Cum igitur videretur ab omnibus negotium pacis et fidei sic per Avinionensium malitiam ac violentiam impediri, dominus rex ad petitionem et instantiam domini legati et ad preces nostras et laudamentum et aliorum crucesignatorum exercitus chriatiani, Avinionenscs obsedit tanquam hereticos et hereticorum receptatores et fautores. Ne antem serenitati vestre falso suggeratur aliter fuisse factum, nemini super hoc fidem adhibere velitis, cum per litteras ipsius legati ac domini regis et presentes litteras nostras totius veritas processus vobis liqueat manifeste, quas vobis deferunt presentium portitores (1). Novit etiam Deus, qui cordium novit abscondita, quod dominus rex et nos cum eo sicut peregrini solummodo hoc facimus propter Deum ac promotionem fidei christiane, ad quod omnes catholici tenentur astricti, salvo in omnibus et per omnia jure vestro contra quod dominus rex ullo modo venire nec vellet nec deberet (2).

iPud bwtna Fridericus, Romanorum imperator, civitati Mutinensi antiqua jura ac privilegia confirmat, inter quae jus monetae cudendae.

(Edit. ap. Mubatohi, Anliq. IlaL med. aevi, t. II, p. 705, ex transumpto authentico anni 1245, in regesto Muttnensi, et ap. Aboelati, De Monetis Ital., 1.1, p. TJ.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Hiernsalem et

(4) Ludevicus Vttl, teste Philippo Houskes, litteras tam istas quam suas et tegati ad imperatorem deferendas commisit Bellovacensi et Cameracensi episcopis et abbati Sancti Dionysii.

(2) Hoc ipso tempore bas fuisse scriptas iitteras arbitramur quo tegatus ipse suas dedit, scilicet inter Pontem Sorgiae et Avinionem, idibus junii 4226. Cf. Vaissete, ibid., n* t J2.

Sicilie rex. Preclara fidelium nostrorum obsequia manifestis indiciis operum comprobata tanto debemus libentius munificentie nostre mnneribus prevenire quanto celsitudini nostre grata exbibentur pariter et accepta. Nolumus enim a mercede repellere illos a quibus beneficia recepimus gratiosa nec benemeritos sine condigne retributionis vicissitudine preterire. Universis igitur imperii nostri fidelibus tam presentibus quam futuris volumns esse notum quod nos diligentius attendentes fidem puram et devotionem sinceram quam commune civitatis Mutine, fideles nostri, erga predecessores et maxime progenitores nostros Romanorum imperatores memorie recolende necnon et celsitudinem nostram semper babuisse noscuntur; diligentius etiam attendentes fidelia satis et grata servitia que nobis et imperio semper exbibuerunt et que in antea de bono in melius poterunt exhibere, de innata culmini nostro clementia qna fideles nostros et benemeritos digne semper consuevimus prevenire, homines ejusdem civitatis undecumque per partes imperii transeuntes et venientes ad civitatem eamdem cum personis et rebus eorum omnibus sub protectione nostre majestatis recipientes, concedimus et confirmamus ejusdem civitatis communi et beredibus ac eorum successoribus in perpctuum omnia privilegia et concessiones factas eis a predecessoribus nostris Romanorum imperatoribus seu regibus et omnes bonos usus et consuetudines tam in civitate quam extra in districtu etcomitatu ejusdem, quibus eorumdem predecessorum nostrorum temporibus usi fuisse noscuntur. Concedimus autem ipsis jurisdictionem plenam tam in criminalibus quam in civilibus causis in civitate et extra in districtu et comitatu suo, et que competunt occasione jurisdictionis ipsius. Derivationes quoque aquarum totius districtus et comitatus ejusdem tam fontium quam fluminum et publicorum locorum usus et utilitatem provenientem ex eis ac potestatem habendi navigium, exercendi et mulandi usque mare et quocumque ire voluerint eis concedimus et damus. Concedimus insuper ut liceat eis flumen Situle, Samodie et Scultenne mutare et advertere et eis aquam ubicumque et undecumque voluerint derivare. De abundantiori quoque gratia celsitudinis nostre concedimus predicte civitatis communi ut licitum sit eis monetam sub charactere nostri nomim-- pro voluntate et commodo suo cudere, facereet habere magnam vel parvam, que ubique terrarum nostri imperii expendatur et currat et ei debeant nomen pro sua imponere voluntate. Ad majorem autem predicte civitatis cautelam statuimus ut absque contradictionis nota in omnibus civitatibus et locis imperii nostri cursum habeat et debitum obtineat precii sui vigorem. Hec autem omnia jam dicte civitatis communi ex certa nostra scientia concedimus et donamus, de quibus oranibus investivimus civitatem eamdem in personis fidelium nostrorum Berardi Rolandi Rubei Parmensis potestatis ipsius civitatis Mutine, Alberti Papiensis legum doctoris et Bonifacii Ducis de Ganazeto, qui super hoc ad excellentiam nostram a dicte civitatis communi fuerunt destinati. Statuentes et presentis privilegii auctoritate firmiter injungentes ut nulla omnino persona parva vel humilis, ecclesiastica vel secularis, contra hanc concessionem et donationem nostram aliquo tempore venire presumat vel ei ausu temerario contraire. Quod qui presumserit, indignationem nostram et penam quingcntarum librarum auri puri se noverit incursurum, quarum medietas camere nostre, altera vero passis injuriam persolvantur. Ut autem hec nostra concessio et donatio rata semper et inconvulsa permaneat, presens privilegium fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, . . . Curiensis episcopus et abbas Sancti Galli, . . . Cicensis, . . . Idelsemensis, . . . Basiliensis, Jacobus Taurinensis, Maynardus Imolensis, . . . Novariensis, . . . Brixiensis et Gratia Parmensis episcopi, . . . lantgravius Thuringie, . . . dux Saxonie, Raynaldus dux Spoleti, Comes G. (a) de Vienna et alii quamplnres.

Signum domini Frederici Romanorum imperatoris secundi, Dei gratia invictissimi, semper augusti, Hierusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hcc anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, mense junii, XIV indictione, imperante domino nostro Frederico II Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus sexto, regni

(a) Rectius tamen, ut supra monuiraus, S. {Sifridut).

« ZurückWeiter »