Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

turque ut regi Daciae ab Henrico comite de Zuerin carcerato et oppresso opem ferat.

(Memorat. in Indice epist. Honorü III, in collect. La Porte du Theil, in Biblioth.

Paris.)

Datum Laterani, V idus junii, anno pontificatus nostri X.

[blocks in formation]

Geroldus patriarcha Jerosolymitanus et omnes praelati tam Theutonici quam Italici, cum eo apud Parmam constituti, episcopo Hildesemensi consilium praebent ut juxta litteras apostolicas sententiam excommunicationis in Lombardos proferat, cum isti Henrico Romanorum regi et principibus accessum ad imperatorem in curia Cremonensi denegaverint, nisi sub certis conditionibus quae omnino imperialem excellentiam dedecebant.

(Edidit H. SUDENDORF, Merkwürdige urkunden für die Deuls. Gesch., erst. Theil,

p. 89, no XLII, ex diplomatario Hildeshem. manuscr. hactenus inedito.)

G. Dei gratia patriarcha Jerosolimitanus, A. Magdeburgensis, ... Burdegalensis, ... Mediolanensis, L. Reginus archiepiscopi, Jacobus Acconensis, E. Merseburgensis, H. Wormatiensis, ... Curiensis, ... Nuenburgensis, . . . Basiliensis et ... Brixinensis, G. Parmensis, ... Imolensis, . . . Brixiensis, ... Pergamensis, ... Vercellensis, ... Novariensis, ... Astensis, ... Terdonensis, . . . Aretinus et ... Thaurinensis episcopi, ... Murbacensis, . . . Prumiensis, ... Fabariensis et ... Nooantulanus abbates. Notum facimus universis presens scriptum perspicientibus quod com dominus Fridericus illustris Romanorum imperator, semper augustus, Jherosolime et Sicilie rex, sibi assumeret onus ad negotium Terre Sancte divinitus inspiratus, in Italiam venire proposuit de consilio sapientum pro dicto negotio promovendo,

II. Pas 2

77

filio suo illustri Romanorum regi, semper augusto, ac priocipibus Alemandie die et loco ad hoc specialiter assignatis, sicut ex litteris ipsius imperatoris quibus vocavit eosdem evidenter apparet. Porro cum ad locum secundum propositum statuto termino declinaret transiretque pacificus per civitates et stratas, nemini injuriam inferens vel gravamen, prout tam sancto proposito noverat plenius expedire, dictus filius cum principibus antedictis a quibusdam civitatibus Lombardie, videlicet Mediolano, Brixia, Mantua, Verona, Tervisio, Padua, Vercellis, Bononia, Favenlia, Placentia et Alexandria, aperte fuit et efficaciter impeditus; ita quod ad patrem venire non poluit, sibi et suis transitu penitus denegato, licet dominus imperator indempnitati civitatum ipsarum cavere offerret et disponere usquequaque; sed ipsi cives cautiones hujusmodi inter ceteras exigebant : videlicet quod quamdiu ipse dominus imperator esset in Lombardia, Marchia vel Romagnola, ipsos supponere banno imperiali pon posset, volentes astriogere ipsum filium ac priacipes memoratos ut mille et ducentorum equorum numerum non excederent ad colloquium venientes, victualia quoque que dominus imperator ad idem colloquium deferri pro suis et suorum necessitatibus faciebat specialiter inhibendo. Et si aliquos secum habebat armatos, ipsos ad propria remitteret antequam ad ipsum filius perveniret. Cum igitur indecens esset ac penitus johonestum dominum imperatorem taliter coartari ut ad instantiam querulantium non posset justiciam exercere, cum legisdator non debeat legis executione privari ac jurisdictio debeat comitem cohercionem habere, ....... (a) regem Alemannie, Aquilegensem patriarcham, Maguntinum, Treverensem, Salzeburgensem archiepiscopos, Herbipolensem, Babenbergensem, Halverstadensem, Pataviensem, Augustensem et Tergestinensem episcopos, Austrie, Bawarie, Carinthie, Meranie et Limburgi duces, marchionem de Andest (6), ac alios nobiles et barones quamplures qui cum eis erant, ad tam modice numerum quantitatis astringi quod venire non possent ad colloquium aliqua ratione, nisi quilibet eorum majorem partem proprie familie remitteret predicta necessitate

(a) Ibi autem quaedam deesse videntur. (6) Rectius de Andechs.

coactus, ac taliter ipsi colloquio interesset sine servitoribus indecenter, quamvis dominus imperator non habens animum aliquem offendendi ), ut remissis dextrariis atque armis, dummodo sub numero qui deceret, venirent ad colloquium nominatum. Mirumque pluribus videbatur quod prohiberetar propriis victualibus sustentari, cum predecessores sui satis aliter se habuerint transitum per imperiam facientes. Quod autem ad instantiam civitatum, armatos quos secum habebat, antequam ipse filius com principibus perveniret ad ipsum, remittere teneretur, suspicionis scrapulo non carebat, quia cum adbuc dubium esset utrum ad ipsum filius venire deberet, si sic remitteret quos babebat certa relinqueret pro incertis, sicque solus inter eos utique remaneret qui jam ei certis indiciis reddiderant se suspectos. Requirebant preterea quod dominus imperator, filius ejus ac principes eorumdem se jurisdictioni domini legati supponerent in hac parte, qui terras interdicere teneretur ex facto et excommunicare personas, si quamdiu in Italia moraretur civitates predictas bello vel modo quolibet molestaret, ac personam domini imperatoris, precipue si preter molestationes reliquas vellet statum eorum etiam juris ordine aggravare, et dominus papa has sententias confirmaret. Quod quidem hilariter admisisset, si juris equitas et honestas fieri talia paterentur. Cum autem admittere supradicta imperialem excellentiam penitus dedeceret, maluit sibi illatas injurias sustinere quam ad inconvenientia obligari que superius sunt expressa. Inter hec venerabilis Hildesemensis episcopus ad domini imperatoris instantiam produxit in publicum domini Pape literas, in quibus continebatur expresse quod in favorem ac reverentiam crucis Christi dominus Papa suscipiebat sub beati Petri protectione et soa ipsum dominum imperatorem ac filium ejus, honores, jura imperii atque regni, eidemque domino episcopo firmiter injungebat ut quotienscumque foret super hoc requisitus, monitione premissa, censura ecclesiastica coberceret perturbatores imperialium jurium et honorum. Unde a nobis, tanquam vir provides et discretus, coasilium postulabat instanter utrum propter precedentes injurias et offensas in prefatos Lombardos animadyer

(a) Deest unum verbum : fortasse annuerat.

tere teneretur de jure, interdicendo terras et personas eorum excommunicationis vinculo innodando. Ad quod ei duximus unanimiter consulendum quod cum ipsorum Lombardorum immoderatus excessus liquido demonstraret evidentem contumaciam et injurias eorumdem, secundum formam mandati apostolici sententiando procedere contra eos de jure poterat et debebat. Ea propter ad ipsius episcopi instantiam et excusationem ac processus firmitatem ejusdem, duximus hec nostra consilia sigillis presentibus solempniter communire.

Actum apud Parmam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXVI, X junii, XIIIIe indictionis.

[blocks in formation]

Praelati et barones in exercitu Ludovici Franciae regis crucesignati Friderico Romanorum imperatori exponunt injurias ab Avinionensibus eidem regi et crucesignatis illatas, deprecantes ne ulli falsae suggestioni de obsidione civitatis Avinjonis fidem adhibeat, cum rex contra jus imperatoris venire nec velit nec debeat.

(Edit. ap. De Vic et VAISSETE, Hist. génér. de Languedoc, t. V, preuves n° 133,

p. 638, édit. du Mège, ex thes. chart. Albig., n° 10. Aderant viginti sigilla inter quae sigillum Amalrici de Monteforte.)

Serenissimo domino Frederico Dei gratia Romanorum imperatori et semper augusto, G. divina permissione Remensis et G. Senonensis archiepiscopi, Laudunensis, Carnotensis, Lingonensis, Atrebatensis, Aurelianensis et Meldensis episcopi , Philippus comes Bolonie, Th. comes Campanie, G. comes Sancti Pauli, comes Namurcensis, comes Montisfortis, comes Guido Sagiceensis, comes Vindocinensis, Robertus de Cortenayo Francie buticularius, Ingerammus de Cociaco, Stephanus de Sacro Cesare, Ursio cambellanus et Johannes de Nigella , salutem et cum omni honore sincere dilectionis plenitudinem. Cum sicut ad vestram credimus pervenisse notitiam, carissimus dominus noster Ludovicus rex Francie illustris, ad instantem petitionem reverendi in Christo patris R. Sancti Angeli diaconi cardinalis Apostolice Sedis legati in Francia, signum crucis assumpsisset ad expugnandam de feudo suo hereticam pravitatem et relevandam in eo fidem christianam que penitus ibidem esse dinoscitur suffocata, de consilio nostro et omnium eorum qui cum eo erant crucesignati, ordinatum est per Avinionem dirigere iter suum et nostrum, eo quod in feodum suum liberius et expeditius quam per alibi transiret per pontem cum exercitu suo; eo potissime considerato quod cum adhuc esset rex in Francia, ab ipsis Avinionensibus super hoc pluries fuerat requisilus. Tandem per Avinionem sicut dictum est direxit dominus rex iter suum, et cum jam esset in procinctu itineris, occurrerunt ei apud Montellum Aymardi (1) ipsi Avisionenses, domino regi et exercitui suo per viam Avinionensem transitum promittentes et ab ipso legato beneficium absolutionis instanter postulantes. Qui libenter et liberaliter promisit eis beneficium absolutionis, recepto ab eis juramento quod starent mandato Ecclesie et quod domino regi et exercitui suo liberum per Avinionem transitum exhiberent; et ad majorem securitatem promiserunt eidem legato obsides se daturos. Cum igitur dominus rex et pos de juramentis et promissis eorum confisi, ipso die Pentecostes (2) venientes Avinionem et libere transire credentes transire non potuimus, dictis Avinionensibus contradicentibus et contra prestitum juramentum temere venientibus. Verumtamen obsides tradiderunt , sed non quos vel quales promiserant; sed a juratis conventionibus retro penitus abeuntes, cuidam parti exercitus domini regis et nostri quam transire permiserant per pontem ligneum quem extra villam fecerant et domino regi ac nobis victualia et alia venalia contra promissum denegarunt, et plures de crucesignatis interfecerunt, et pontem ligneom quem fecerant confregerunt, nullatenus permittentes quod crucesignati quos Avinione per pontem ligpeum proditiose transire permiserant, possent ad exercitum reverti, nec nostros ad illos qui transierant venire permittebant; dampna domino regi

(1) Scilicet Monteil-Adhémard (Montélimart). (2) In boc videlicet appo, 7 junii.

« ZurückWeiter »