Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

alicui etiam persone private seu publice, salvo tamen jure imperii, solvere teneatur; concedentes insuper ut si monasterium memoratum causas cum aliquo habere contigerit, abbatissa ejusdem loci sacramentum calumpnie facere in persona propria non cogatur, sed per sindicum suum fiat. Concedimus quoque monasterio memorato ut ejusdem monasterii abbatissa jurisdictionem habeat in hominibus suis quos habet in episcopatu Parmensi, quatenus punire pecunialiter possit eos. Preterea de affluentiori nostre gratia majestatis eidem monasterio concedimus ut nulla nisi sexagenaria prescriptio ei objici possit in rebus vel possessionibus suis tam habitis quam habendis. Statuimus tamen et presenti edicto sancimus ut nulla civitas nullumque commune ac nulla persona ecclesiastica vel secularis, alta vel humilis, circa predicte concessionis nostre paginam prefatum monasterium impetere vel molestare presumat. Quod qui presumpserit in sue temeritatis vindictam triginta libras auri puri componet, medietatem videlicet fisco nostro et reliquam medietatem passis injuriam persolvendam. Ad hujus itaque concessionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri fecimus et sigillo nostro jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt A. venerabilis Magdeburgensis archiepiscopus, A. (a) Warmatiensis et R. Curensis episcopi, L. langravius Turingie, A. dux Saxonie, R. dux Spoleti, comes Maynardus in Gorze et quamplures alii qui interfuerunt.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quarte decime indictionis, imperante domino Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno ejus Romani imperii sexto, regni Jerosolimitani primo, regni vero Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Data in civitate Parmensi, anno, mense et indictione prescriptis.

(a) Rectius tamen H., scilicet Henricus.

Apud Parmam,

5 junii.

Fridericus, Romanorum imperator, in potestatem Papiensem nominat Villanum de Aldighieriis de Ferraria; qui coram imperatore et legatis communis Papiensis jurat se ad honorem imperatoris et felicem civium statum reipublicae provisurum, imperialia mandata super dissensionibus quae in civitate erant obsecuturum, emendatores sine fraude electurum, haereticos ab urbe et districtu Papiensi ejecturum et leges imperiales pro ecclesiastica libertate inviolabiliter observaturum.

(Memorat. ap. ROBOLINI, Notizie storiche di Pavia, IV, 1, 107, ex Bossii Stor. civ. Pav. Mss., qui nititur uno rogito notarii Martini de Ciriaco.)

Datum apud Parmam, V junii, XIV indictionis.

Apud Parmam, 3 junii.

Fridericus, Romanorum imperator, notum facit quibus viis discordias et factiones inter milites et populum Papienses exortas sedari jusserit.

(Memorat. ap. ROBOLINI, Ibid., IV, 1, 108, ex eodem fonte; ubi praecipuos decreti imperialis articulos enarrans, instrumentum ipsum a Pietragrassa in istius Annotationibus insertum dicit.)

Datum apud Parmam, V junii (1), XIV indictionis.

Laterani, 9 junii.

Honorius papa Friderico Romanorum imperatori scribit, horta

(4) Licet Robolini et Pietragrassa diem quintum julii referant, quemdam in transumpto errorem libenter suspicamur, quum istud mandatum praecedenti connexum videatur, et insuper imperator quinto julii apud burgum Sancti Donnini, non apud Parmam fuerit moratus.

turque ut regi Daciae ab Henrico comite de Zuerin carcerato et oppresso opem ferat.

(Memorat. in Indice epist. Honorii III, in collect. La Porte du Theil, in Biblioth. Paris.)

Datum Laterani, V idus junii, anno pontificatus nostri X.

Geroldus patriarcha Jerosolymitanus et omnes praelati tam Theutonici quam Italici, cum eo apud Parmam constituti, episcopo Hildesemensi consilium praebent ut juxta litteras apostolicas sententiam excommunicationis in Lombardos proferat, cum isti Henrico Romanorum regi et principibus accessum ad imperatorem in curia Cremonensi denegaverint, nisi sub certis conditionibus quae omnino imperialem excellentiam dedecebant.

(Edidit H. SUDENDORF, Merkwürdige urkunden für die Deuts. Gesch., erst. Theil, p. 89, no XLII, ex diplomatario Hildeshem. manuscr. hactenus inedito.)

...

...

[ocr errors]

...

G. Dei gratia patriarcha Jerosolimitanus, A. Magdeburgensis, Burdegalensis, ... Mediolanensis, L. Reginus archiepiscopi, Jacobus Acconensis, E. Merseburgensis, H. Wormatiensis, Curiensis, Nuenburgensis,... Basiliensis et . . . Brixinensis, G. Parmensis, Imolensis, ... Brixiensis, . . . Pergamensis, Vercellensis, Novariensis, . . . Astensis, . . . Terdonensis, . . . Aretinus et... Thaurinensis episcopi, . Murbacensis, Prumiensis, ... Fabariensis et... Nonantulanus abbates. Notum facimus universis presens scriptum perspicientibus quod cum dominus Fridericus illustris Romanorum imperator, semper augustus, Jherosolime et Sicilie rex, sibi assumeret onus ad negotium Terre Sancte divinitus inspiratus, in Italiam venire proposuit de consilio sapientum pro dicto negotio promovendo,

II. Pars 2.

[ocr errors]
[ocr errors]

77

Apud Parmam, 10 junii.

filio suo illustri Romanorum regi, semper augusto, ac principibus Alemannie die et loco ad hoc specialiter assignatis, sicut ex litteris ipsius imperatoris quibus vocavit eosdem evidenter apparet. Porro cum ad locum secundum propositum statuto termino declinaret transiretque pacificus per civitates et stratas, nemini injuriam inferens vel gravamen, prout tam sancto proposito noverat plenius expedire, dictus filius cum principibus antedictis a quibusdam civitatibus Lombardie, videlicet Mediolano, Brixia, Mantua, Verona, Tervisio, Padua, Vercellis, Bononia, Faventia, Placentia et Alexandria, aperte fuit et efficaciter impeditus; ita quod ad patrem venire non potuit, sibi et suis transitu penitus denegato, licet dominus imperator indempnitati civitatum ipsarum cavere offerret et disponere usquequaque; sed ipsi cives cautiones hujusmodi inter ceteras exigebant: videlicet quod quamdiu ipse dominus imperator esset in Lombardia, Marchia vel Romagnola, ipsos supponere banno imperiali non posset, volentes astringere ipsum filium ac principes memoratos ut mille et ducentorum equorum numerum non excederent ad colloquium venientes, victualia quoque que dominus imperator ad idem colloquium deferri pro suis et suorum necessitatibus faciebat specialiter inhibendo. Et si aliquos secum habebat armatos, ipsos ad propria remitteret antequam ad ipsum filius perveniret. Cum igitur indecens esset ac penitus inhonestum dominum imperatorem taliter coartari ut ad instantiam querulantium non posset justiciam exercere, cum legisdator non debeat legis executione privari ac jurisdictio debeat comitem cohercionem habere, (a) regem Alemannie, Aquilegensem patriarcham, Maguntinum, Treverensem, Salzeburgensem archiepiscopos, Herbipolensem, Babenbergensem, Halverstadensem, Pataviensem, Augustensem et Tergestinensem episcopos, Austrie, Bawarie, Carinthie, Meranie et Limburgi duces, marchionem de Andest (b), ac alios nobiles et barones quamplures qui cum eis erant, ad tam modice numerum quantitatis astringi quod venire non possent ad colloquium aliqua ratione, nisi quilibet eorum majorem partem proprie familie remitteret predicta necessitate (a) Ibi autem quaedam deesse videntur.

[ocr errors]

(b) Rectius de Andechs.

coactus, ac taliter ipsi colloquio interesset sine servitoribus indecenter, quamvis dominus imperator non habens animum aliquem offendendi (a), ut remissis dextrariis atque armis, dummodo sub numero qui deceret, venirent ad colloquium nominatum. Mirumque pluribus videbatur quod prohiberetur propriis victualibus sustentari, cum predecessores sui satis aliter se habuerint transitum per imperium facientes. Quod autem ad instantiam civitatum, armatos quos secum habebat, antequam ipse filius cum principibus perveniret ad ipsum, remittere teneretur, suspicionis scrupulo non carebat, quia cum adhuc dubium esset utrum ad ipsum filius venire deberet, si sic remitteret quos habebat certa relinqueret pro incertis, sicque solus inter eos utique remaneret qui jam ei certis indiciis reddiderant se suspectos. Requirebant preterea quod dominus imperator, filius ejus ac principes eorumdem se jurisdictioni domini legati supponerent in hac parte, qui terras interdicere teneretur ex facto et excommunicare personas, si quamdiu in Italia moraretur civitates predictas bello vel modo quolibet molestaret, ac personam domini imperatoris, precipue si preter molestationes reliquas vellet statum eorum etiam juris ordine aggravare, et dominus papa has sententias confirmaret. Quod quidem hilariter admisisset, si juris equitas et honestas fieri talia paterentur. Cum autem admittere supradicta imperialem excellentiam penitus dedeceret, maluit sibi illatas injurias sustinere quam ad inconvenientia obligari que superius sunt expressa. Inter hec venerabilis Hildesemensis episcopus ad domini imperatoris instantiam produxit in publicum domini Pape literas, in quibus continebatur expresse quod in favorem ac reverentiam crucis Christi dominus Papa suscipiebat sub beati Petri protectione et sua ipsum dominum imperatorem ac filium ejus, honores, jura imperii atque regni, eidemque domino episcopo firmiter injungebat ut quotienscumque foret super hoc requisitus, monitione premissa, censura ecclesiastica coherceret perturbatores imperialium jurium et honorum. Unde a nobis, tanquam vir providus et discretus, consilium postulabat instanter utrum propter precedentes injurias et offensas in prefatos Lombardos animadver

(a) Deest unum verbum : fortasse annuerat.

« ZurückWeiter »