Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et decus extollitur imperatorie majestatis, cum ad suos devotos imperii principes pro servitiorum meritis et magnificentia meritorum provida liberalitate respiciens, labores eorum digna retributione prosequitur ac ipsorum devotionem munifica liberalitate compensat; quos dum imperialis excellentia provehit, in provectibus eorum commoda sua magnificat, et dum uni ex debita gratitudine respondet ad merita, ceterorum animos ad sui servitutis corroborat unitatem. Accedit etiam imperiali culmini decorus titulus apud Deum quod pro meritis personarum in ecclesiis quibus presunt et de quarum substantia imperialis utilitas fuit pro tempore procurata, ecclesiarum auctor et Dominus honoratur. Ea propter notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod dilectus princeps noster Albertus, venerabilis Magdeburgensis archiepiscopus, coram nostra proposuit majestate quod patruus quondam noster Philippus Romanorum rex clare memorie donavit et concessit ei et Magdeburgensi ecclesie episcopatum, castrum et civitatem Lebus, [humiliter supplicans ut] ei ac nominate ecclesie sue de nostra gratia confirmare et concedere dignaremur. Nos igitur attendentes grata et multiplicia dilecti principis nostri servitia, que non absque incomparabilibus ecclesie sue damnis et expensis gravibus ab exordio nostre promotionis nobis et imperio ad nostrum et imperii honorem exhibuit et exhibet incessanter ac in antea exhibere poterit gratiora, dignum duximus labores ejus, multiplicium servitiorum suorum merita et ecclesie sue damna que sibi pro nostris illata sunt servitiis intueri; ac honestam supplicationem illius quam in conspectu nostro fides et justitia provehunt et presentant liberaliter admittentes, ex innata mansuetudine nostra qua consuevimus bene meritis respondere, sui grati servitii merito et in recompensationem damnorum ecclesie sue, de consensu fidelium nostrorum principum imperii confirmamus et de uberiori gratia donamus ac concedimus eidem principi nostro dilecto Alberto venerabili Magdeburgensi archiepiscopo et sue sancte Magdeburgensi ecclesie episcopatum, castrum et civitatem Lebus in proprietatem et possessionem perpetuam cum omnibus proventibus suis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis, piscationibus, nemoribus, silvis, venationibus, oppidis, jurisdictionibus, utili

[ocr errors]

tatibus, opportunitatibus ac cunctis juribus eorum, sicut ad nos et imperium spectare noscuntur, nec non cum ceteris pertinentiis suis occupatis pro tempore ac detentis quas ab occupatorum manibus eruere potuerit, qui eas non absque imperii prejudicio et injuria invaserunt et per violentiam detinere contendunt. Que omnia olim dilectus patruus noster Philippus Romanorum rex eidem archiepiscopo et ecclesie sue supradicte donavit, sicut evidenter innotuit nostre majestati. Statuentes insuper et presentis auctoritate privilegii saucientes ut nullus princeps, dux, marchio, comes, advocatus, scultetus, ministerialis, nullaque persona sublimis vel humilis, publica vel privata, ecclesiastica vel mundana, contra presentis confirmationis, donationis et concessionis nostre paginam venire presumat. Quod qui presumserit, in sue temeritatis vindictam quingentas libras auri optimi se compositurum sciat, quarum medietas fisco nostro et reliqua patienti injuriam persolvatur. Ad hujus itaque confirmationis, concessionis et donationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri fecimus, quod sigilli nostri impressione jussimus insigniri.

Hujus autem rei testes sunt Geroldus patriarcha Ierosolymitanus (1), Henricus Mediolanensis, Landus Reginus archiepiscopi; Henricus Wormatiensis, Engelhardus Nuemburgensis, Conradus Hildensemensis, Eckardus Merseburgensis, Henricus Basilicnsis, Henricus Brixinensis, Jacobus Taurinensis, Albertus Brixiensis, Gracia Parmensis, Mainardinus Imolensis episcopi; Hugo de Morbach, Fridericus de Prume (a) abbates; Otto Aquensis, Heinricus Sanctorum Apostolorum in Magdeburgo, The(a) Apud Sagittarium Sifridus de Prome, male.

(1) Quomodo Geroldus iste in sede Hierosolymitana Radulpho successerit, discimus ex epistola posteriori Gregorii IX, dat. Laterani, 28 april. 4227. Postquam Thomas Sanctae Sabinae cardinalis ad sedem vacantem postulatus fuisset, Romana tamen curia non consensisset, canonici Sancti Sepulcri Romam venerunt cum plena pastoris eligendi potestate, et Geroldum Valentinum episcopum virum utique commendandum postulaverunt. Quem Sedes Apostolica benigne acceptum ab ecclesiae Valentinae regimine absolvit et pallio decoravit. Inedit. in collect. La Porte du Theil, ap. Biblioth. Paris., anno Gregorii primo, no 56.

Lu

genhardus in Houge (a) Herbipoli prepositi; Albertus dux Saxonie, dewicus lantgravius Thuringie, Rainaldus dux Spoleti; Hermannus marchio de Baden; Mainardus de Gorzeth (b), Henricus de Schwarzburg, Conradus de Eversten, Sifridus Vienne, Guido Tuscie, Mainardus de Moleburch, Thadeus de Urbino comites; Gevehardus et Walterus fratres de Arnesten, Gotfridus de Honlo, Waltherus et Albertus filius suus de Langenberch, Ludolphus de Benlestede (c), Henricus et Henricus fratres de Wida, Henricus de Cremakowe (d), Bartholomeus de Smitherhusen (e), Hartmodus de Borgh.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quartadecima indictione, imperante domino nostro Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper angusto, Jherusalem et Sicilie rege, anno ejus Romani imperii sexto, regni Ierusalem primo, regni vero Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen. Datum apud Parmam, anno, mense, indictione prescriptis.

Parmae, junio.

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem Patneburgensis (Paderbornensis) episcopi, Osnaburgensis ecclesiae provi-soris, confirmat instrumentum olim inter electum ipsius ecclesiae et burgenses civitatis ejusdem super venditione medietatis judicii civitatis confectum.

(Edid. MOSER, Osnabr. Gesch., IIIa pars, Docum., no 142, ex autogr. in arch. civit. Osnabr.)

(a) Desunt hec duo verba in Sagittario.
(b) Alias de Garzech, male; recte Goritz.
(c) Alias de Berthested, minus recte.

(d) Alias de Tremavolbe, minus recte.
(e) Nisi sit de Sunthershusen, ut in impressis.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Ad laudem principis cedit et gloriam et ejus decenter ornamentum, quociens petitiones et vota fidelium principali favore prosequitur et in eorum commoditatibus manus sue munificentie benignius aperitur; presertim cum non minus in confirmandis quam in conferendis laus imperatorie dignitatis accrescat. Ea propter notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod dilectus et fidelis princeps noster Patneburgensis episcopus, provisor Osneburgensis ecclesie, serenitati nostre pro ipsa ecclesia tam devote quam humiliter supplicavit ut quoddam instrumentum olim inter ipsius ecclesie electum et burgenses civitatis ejusdem super venditione medietatis judicii civitatis ipsius confectum, confirmare de nostra gratia dignaremur. Nos autem ejusdem episcopi fidem puram et devotionem sinceram quam ad nostram semper habuit excellentiam attendentes, nec non fidelia et grata servitia que dicta ecclesia nobis et imperio laudabiliter exhibuit et que in antea poterit de bono semper in melius exhibere, supplicationes ipsius benigne admisimus et instrumentum predictum, sicut juste et rationabiliter factum est, de nostra gratia confirmamus; mandantes et firmiter injungentes ut nulla omnino persona parva vel humilis, ecclesiastica vel secularis, jamdictam Osnaburgensem ecclesiam contra hanc confirmationem nostram ausu temerario impedire seu molestare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit graviter incursurum. Ad hujus autem confirmationis nostre memoriam et robur in perpetuum valiturum, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum Parme, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quarte decime indictionis, imperante domino nostro Friderico Dei gratia Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus sexto, regni Jerusalem primo et regni Sicilie vicesimo octavo (a), feliciter. Amen.

(a) Sic: recte tamen vicesimo nono.

In civitate

Parmensi,

junio.

Fridericus, Romanorum imperator, Flandrinam abbatissam et moniales monasterii Sancti Pauli de Parma cum omnibus earum bonis in protectione sua suscipit, ab omni exactione eximit, atque eis jurisdictionem concedit ita quod punire pecunialiter possint.

(Edid. AFFO, Storia di Parma, tom. III, p. 348, append. n° XLIX, ex origin. in archiv. mon. S. Pauli Parmensis.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod Flandrina venerabilis abbatissa et collegium monialium monasterii Sancti Pauli de Parma, fideles nostre, supplicaverunt celsitudini nostre tam humiliter quam devote quatenus eamdem abbatissam, idem collegium ac omnes sibi canonice succedentes una cum monasterio, obedientiis, terris, hominibus et omnibus bonis earum sub protectione nostri culminis recipere dignaremur. Nos igitur attendentes celibem vitam et laudabilem conversationem earum, qualiter etiam devotus sexus femineus in fervore speciali jugiter et incessanter divino cultui famuletur, ob remedium divorum augustorum Romanorum principum recolende memorie predecessorum nostrorum et pro incolumitate nostra, divine quoque retributionis obtentu, pias supplicationes earum benigno prosequentes assensu eamdem abbatissam et sacrum collegium consororum suarum ac omnes sibi in posterum canonice succedentes necnon monasterium, obedientias, terras, homines ac omnia bona earum que tum concessione principum, largitione pontificum, tum aliorum oblatione fidelium vel alio justo titulo impresentiarum tenent et possident ac in antea juste poterunt adipisci, sub imperiali protectione nostra recipimus et favore. Concedentes et eidem monasterio de nostra gratia liberaliter indulgentes ut nullum amodo fodrum, dacitum, exactionem aliquam alicui civitati seu communi vel

« ZurückWeiter »