Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

genbardus in Houge (a) Herbipoli prepositi; Albertus dux Saxonie, Ludewicus lantgravias Thuringie, Rainaldus dux Spoleti; Hermannus marchio de Baden; Mainardus de Gorzeth (6), Henricus de Schwarzburg, Conradus de Eversten, Sifridus Vienne, Guido Tuscie, Mainardus de Moleburch, Thadeus de Urbino comites; Gevebardus et Walterus fratres de Arnesten, Gotfridus de Honlo, Waltherus et Albertus filius suus de Langenberch, Ludolphus de Benlestede (C), Henricus et Henricus fratres de Wida, Henricus de Cremakowe (d), Bartholomeus de Smitherhusen (e), Hartmodus de Borgh.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quartadecima indictione, imperante domino nostro Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper angusto, Jherusalem et Sicilie rege, anno ejus Romani imperii sexto, regni lerusalem primo, regni vero Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apud Parmam, anno, mense, indictione prescriptis.

Parmae, junio.

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem Patneburgensis (Paderbornensis) episcopi, Osnaburgensis ecclesiae provisoris, confirmat instrumentum olim inter electum ipsius ecclesiae et burgenses civitatis ejusdem super venditione medietatis judicii civitatis confectum.

(Edid. MOSER, Osnabr. Gesch., MIpars, Docum., n° 142, ex autogr. in arch. civit.

Osnabr.)

(a) Desunt hec duo verba in Sagittario.
(6) Alias de Garzech, male; recte Goritz.
(c) Allas de Berthested, minus recte.
(d) Alias de Tremavolbe, minus recte.
(e) Nisi sit de Sunthershusen, ut in impressis.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Ad laudem principis cedit et gloriam et ejus decenter orpamentum, quociens petitiones et vota fidelium principali favore prosequitur et in eorum commoditatibus manus sue munificentie benignius aperitur; presertim cum non minus in confirmandis quam in conferendis laus imperatorie dignitatis accrescat. Ea propter notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod dilectus et fidelis princeps noster Patneburgensis episcopus, provisor Osneburgensis ecclesie, serenitati nostre pro ipsa ecclesia tam devote quam bumiliter supplicavit ut quoddam instrumentum olim inter ipsius ecclesie electum et burgenses civitalis ejusdem super venditione medietatis judicii civitatis ipsius confectum, confirmare de nostra gratia dignaremur. Nos autem ejusdem episcopi fidem puram et devotionem sinceram quam ad nostram semper habuit excellentiam altendentes, nec non fidelia et grata servitia que dicta ecclesia nobis et imperio laudabiliter exbibuit et que in antea poterit de bono semper in melius exhibere, supplicationes ipsius benigne admisimus et instrumentum predictum, sicut juste et rationabiliter factum est, de nostra gratia confirmamus; mandantes et firmiter injungentes ut nulla omnino persona parva vel bumilis, ecclesiastica vel secularis, jamdictam Osnaburgensem ecclesiam contra banc confirmationem nostram ausu temerario impedire seu molestare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit graviter incursurum. Ad hujus autem confirmationis nostre memoriam et robur in perpetuum valiturum, presens scriptom fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum Parme, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quarte decime indictionis, imperante domino nostro Friderico Dei gratia Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus sexto, regni Jerusalem primo et regni Sicilie vicesimo octavo (a), feliciter. Amen.

(a) Sic : recte tamen vicesimo nono.

In civitate
Parmensi,

junio.

Fridericus, Romanorum imperator, Flandrinam abbatissam et moniales monasterii Sancti Pauli de Parma cum omnibus earuni bonis in protectione sua suscipit, ab omni exactione eximit, atque eis jurisdictionem concedit ita quod punire pecunialiter possint.

(Edid. Arro, Storia di Parma, tom. III, p. 348, append. Do XLIX, ex origin. in

archiv. mon. S. Pauli Parmensis.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod Flandrina venerabilis abbatissa et collegium monialium monasterii Sancti Pauli de Parma, fideles nostre , supplicaverunt celsitudini nostre tam humiliter quam devole quatenus eamdem abbatissam, idem collegium ac omnes sibi caponice succedentes una cum monasterio, obedientiis, terris, hominibus et omnibus bonis earum sub protectione nostri culminis recipere dignaremur. Nos igitur attendentes celibem vitam et laudabilem conversationem earum, qualiter etiam devotus sexus femineus in fervoro speciali jugiter et incessanter divino cultui famuletur, ob remedium divorum augustorum Romanorum principum recolende memorie predecessorum nostrorum et pro incolumitate nostra, divine quoque retributionis obtenta, pias supplicationes earum benigno prosequentes assensu eamdem abbatissam et sacrum collegium consororum suarum ac omnes sibi in posterum canonice succedentes necnon monasterium, obedientias, terras, homines ac omnia bona earum que tum concessione principum, largitione pontificum, tum aliorum oblatione fidelium vel alio justo titulo impresentiarum tenent et possident ac in antea juste poterunt adipisci, sub imperiali protectione nostra recipimus et favore. Concedentes et eidem monasterio de nostra gratia liberaliter indulgentes ut nullum amodo fodrum, dacitum, exactionem aliquam alicui civitati sen, communi vel alicui etiam persone private seu publice, salvo tamen jure imperii, solvere leneatur; concedentes insuper ut si monasterium memoratum causas cum aliquo habere contigerit, abbatissa ejusdem loci sacramentum calumpnie facere in persona propria non cogator, sed per sindicum suum fiat. Concedimus quoque monasterio memorato at ejusdem monasterii abbatissa jurisdictionem habeat in hominibus sois quos habet in episcopatu Parmensi , quatenus punire pecunialiter possit eos. Preterea de affluentiori nostre gratia majestatis eidem monasterio concedimus ut nulla nisi sexagenaria prescriptio ei objici possit in rebus vel possessionibus suis tam habitis quam habendis. Statuimus tamen et presenti edicto sancimus ut nulla civitas nullumque commune ac nulla persona ecclesiastica vel secularis, alta vel humilis, circa predicte concessionis nostre paginam prefatum monasterium impetere vel molestare presumat. Quod qai presumpserit in sue temeritatis vindictam triginta libras auri pori componet, medietatem videlicet fisco nostro et reliquam medietatem passis injuriam persolvendam. Ad hujus itaque concessionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri fecimus et sigillo nostro jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt A. venerabilis Magdeburgensis archiepiscopus, A. (a) Warmatiensis et R. Curensis episcopi, L. lapgravius Turingie, A. dux Saxonie, R. dux Spoleti, comes Maynardus in Gorze et quamplures alii qui interfuerunt.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense junii, quarte decime indictionis, imperante domino Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno ejus Romani imperii sexto, regni Jerosolimitani primo, regni vero Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Data in civitate Parmensi, anno, mense et indictiono prescriptis.

(c) Rectius tamen 8., scilicet Henricus.

Apud Parmam, 5 junii.

Fridericus, Romanorum imperator , in potestatem Papiensem nominat Villanum de Aldighieriis de Ferraria; qui coram imperatore et legatis communis Papiensis jurat se ad honorem imperatoris et felicem civium statum reipublicae provisurum , imperialia mandata super dissensionibus quae in civitate erant obsecuturum, emendatores sine fraude electurum, haereticos ab urbe et districtu Papiensi ejecturum et leges imperiales pro ecclesiastica libertate inviolabiliter observaturum.

(Memorat. ap. ROBOLINI, Notizie sloriche di Pavia , IV, 1, 101, ex Bossii Stor.

civ. Pav. Mss., qui nititur uno rogito notarii Martini de Ciriaco.) Datum apud Parmam, V japii, XIV indictionis.

Apud Partean, 5 junii.

Fridericus, Romanorum imperator, notum facit quibus vüs discordias et factiones inter milites et populum Papienses exortas sedari jusserit.

(Memorat. ap. ROBOLINI, Ibid., IV, 1, 108, ex eodem fonte; ubi praecipuos de

creti imperialis articulos enarrans, instrumentum ipsum a Pietragrassa in istius

Annolationibus insertum dicit.)
Datum apud Parmam, V juni (1), XIV indictionis.

Laterani, 9 junii.

Honorius papa Friderico Romanorum imperatori scribit, horta

NE

(1) Licet Robolini ut Pietragrassa diem quintum julii referant, quemdam in transumpto errorem libenter suspicamur, quum istud mandatum praecedenti connexum videatur, et insuper imperator quinto julii apud burgum Sancti Donnini, non apud Parmam fuerit moralus.

« ZurückWeiter »