Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nostra Xaccae salutem. Cum non laudabilis res erit in serenitate nostra augustissima tua multa et tuorum quamplurima antenatorum servitia non recognoscere, ideo habita consideratione ad merita tuorum Burgentium antenatorum acquisita pro tot servitiis prestitis Northmannis nostris invictissimis antecessoribus regibus, et presertim a Ruberto et Guglielmo tuo patre et avo, quorum Guglielmus, utpote unus ex nostris regni baronibus, in coronatione nostri [antecessoris] regis Guglielmi secundi interfuit Panormum anno 1166 et inter eos ripartitus qui purpureum pallium super regios humeros imposuerunt, ut in rollo legitur, et de Ruberto qui mihi oblatus est quamvis in decrepita etate mecum in bello Hierosolymitano sese transferre, veluti sequens vestigia Ferrandini et Nicasii dicti Guglielmi fratrum , in supradicto hospitali crucesignati in eorumque consortio aggregati, ut in literis rectoris et magistri ejusdem dicto regi Guglielmo scriptis in laudem dictorum fratrum legitur, qui in humanae et divinae majestatis servitium sanguinem effunderunt; de tuis postea augustissimo culmini nostro praestitis superfluum erit loquere, dum mei ipsi oculi testes esse possunt de tuis prodigiis, cum tuo extremo valore cum periculo vitae castrum Calataieronense a rubellis (a) invasum expugnasti. Ideo nos recognoscentes tua tuorumque egregia servitia, tibi nostro dilecto et extrenuo militi Guglielmo de Burgiorum familia castrum a te expugnatum Calataieronense donamus ejusdemque terrae gubernium concedimus tua vita durante tuis laboribus debitum, cum omnibus illis juribus et pertinentiis quibus gaudere usus fuit noster miles de Landolina ; et ut magis nostrae gratitudinis largitudinem nostramque munificentiam agnoscas, tibi dilecto nostro militi Guglielmo non solum gubernium castri et terrae Calataieronis tua vita durante concedimus, verum etiam et totius vallis Neti in nostro Siciliae ultra Farum regno vicegerentem volumus, creamus et recognoscimus, per quod nostras vices durante nostra absentia gerere valeas et debeas. Propterea officialibus omnibus nostris cujuscumque gradus in nostro Siciliae ultra Farum regno constitutis tam supremis quam infimis dicimus, precipimus, ordinamus

(a) Sic, verisimiliter pro rebellibus.

atque mandamus ut tibi dicto nostro militi Guglielmo habeant, teneant, obediant et honorent utpote nostram ipsamque personam, tanquam nostrum vicegerentem et vicarium, et hoc sub pena nostrae indignationis et punitionis ipsi Guglielmo nostro vicario benevisa. In cujus certitudinis veritatem presentem diplomatem fieri jussimus nostro imperiali sigillo impendenti munitum.

Datum in nostra civitate Neapolis, die vigesimo quarto augusti, 1232 (1).

De mandato augustissimi regis Friderici vidit de Caraffa Rinaldus Bona vicecancellarius.

Apad Veronam,

Fridericus, Romanorum imperator, Ugutioni et Zuffredo de 4 aprilis 1236. Trissino fidelibus suis privilegia a praedecessoribus suis eorum

majoribus indulta confirmat, novasque concessiones adjicit, inter quas jus ornandi scutum armorum imperialis aquilae effigie.

(Edider. UGHELLI, Ital. sacr., t. V, p. 1051, ex Pauli Benii Trissina historia.

LUNIG, Cod. Ital. diplomat., t. II, p. 655. Hoc privilegium nisi omnino spu

(1) Aliud quoque gentilitium privilegium omnino falsum et spurium invenisse meminimus ap. SCHIAFFINO, Annal. eccles. della Liguria, MSS. in bibl. Berii apud Januam, a Friderico nostro rege Romanorum et Siciliae anno 1214, ut dicunt, Ottoni Belmosto, Rubaldi filio, Januensi concessum. Cujus fragmenta exhibere nunc satis erit, ut fusius explicemus qua arte, quo dolo ad suam gentem exornandam quidam nobiles uterentur : « ... Considerantes presertim in presenti bello quo pacto te gesseris hic et cum diu in re militari peritiam tuam) optime conspeximus, jure etiam ipso incitati atque advecti sumus ut teipsum egregiasque virtutes tuas honoribus exornemus et titulis illustremus. Quanquam autem ampliora insignioraque in teipsum conferenda voluntas nostra intendat meritaque tua postulent,... de certa nostra scientia propriique animi motu, meritis quidem tuis hoc exposcentibus, in familiarem et familiam nostram (te) adscimus, adscribimus et annumeramus in civitate nostra Neapolis, ac volentes quod pro nunc ob testimonium et memoriam bone voluntatis nostre insignibus tuis effigiem nostram cincto atque coronato capite figuratam valeas (adjungere), etc.- Datum in castro Capuano (!!), die XIII mensis augusti. »

rium, rescriptum tamen et adulteratum fuisse, tum ex ipsius tenoris forma, tum ex notis chronologicis asserimus. Ex Verci (Stor. degl. Ecelin, t. II, p. 108), tantummodo comperimus dominos de Dressino, dum marchionem Estensem sibi offensum haberent, a civitate Vicentia secessisse, anno 1236 ineunte.)

Federicus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, et rex Sicilie. Majestatis imperialis precipuum est officium fideles suos privilegiis decorare et beneficiis afficere munificentissime. Quamobrem cum nobis dilecti et fideles Ugutio et Zuffredus de Trissino, omnibus periculis contemptis, nostris litteris obedientes ad nos venerint et egregia servitia diversis temporibus tam predicti quam majores sui pro majestate Romani imperii preliando strenue et egregie exhibuerint, eorum insignem devotionem erga imperialem nostram majestatem compensare convenit. Cum igitur multa privilegia coram nobis produxerint que a predecessoribus nostris Romani regni imperatoribus concessa fuerunt nobili familie de Trissino a qua originem suam habent, et presertim strenuo et nobili viro Nicolao de Trissino qui quondam Vicentini oppidi cum amplissima potestate dominorum Henrici et Conradi Romanorum imperatorum predecessorum nostrorum vicarius fuit, illa omnia de novo confirmamus et auctoritate nostra renovamus. Castra etiam omnia vallis que dicitur de Agno ditionis Vicentine , que sub jurisdictione fuerunt strenui quondam Meliorantie de Trissino, in perpetuum predicto Ugutioni et Zuffredo et suis descendentibus concedimus et donamus, presertim castrum Trissinum cum tota sylva adjacente, Quargnentam, Cornetum et Arcignanum que a majoribus suis constructa et edificata fuisse cum multis aliis ejusdem vallis de Agno notissima res est, obligantes predictos et successores suos ad solvendum in anno quolibet pro feudo imperiali camere nostre marcas viginti. Declaramus etiam predictos Ugutionem et Zuffredum cum suis descendentibus comites et scutum armorum familie sue aquila imperiali ornatum esse volumus; authoritatem etiam illis concedentes notarios creandi et illegitimos ad omnes et quascumque dignitates habilitandi. Insuper fidelem predictum Ugutionem de Trissino capitaneum volumus esse equitum omnium qui ad imperialis majestatis nostre custodiam designati sunt. Nulla igitur persona alta vel infima,

ecclesiastica vel secularis, huic nostre concessioni contravenire vel aliquid in contrarium attemptare presumat sub pena mille marcharum. Ad hujus itaque concessionis nostre perpetuam memoriam et roboris firmitatem, presens privilegium per manus Tomaxii de Caldetio notarii et fidelis nostri scribi et bulla aurea typario nostro impressa jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum apud Veronam, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, IV die mensis aprilis, indictione IX, domini nostri Federici, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti et regis Sicilie anno XXVI, Sicilie XXXVIII.

[ocr errors]

QUAE IN HOC VOLUMINE EXHIBENTUR SIVE MEMORANTUR.

Fridericus II, Romanorum imperator, Jerusalem

et Siciliae rex :
1231
sept. Melfiae. Constitutiones regni Siciliae in quibus leges tam a suis

praedecessoribus quam ab ipso antea publicatae concludun-

tur, in solemni consistorio suo promulgat. Pag. 1-177
[circa

Januensibus mandat ut nuncios cum potestate transmittant
medium

ad curiam, quam Ravennae celebrandam primo die novem-
sept.]
bris de consilio summi pontificis indixit.

266
novemb. Ap. Fanum. - Ottoni comiti Gelriae omnia quae comes Gerardus pater

ejus ab imperio tenuit, concedit et confirmat, mandans ip-
sum personaliter per Trajectensem episcopum , recepto prius

fidelitatis et hominii juramento, investiri. 268, 269
decemb. In civitate Jobanni marchioni Brandenburgensi et Oddoni fratri ejus,
Ravennae. si Johannem praemori contigerit, marchiam Brandenbur-

gensem cum ducatu Pomeraniae concedit et confirmat. 270
decemb. In civitate A Conrado abbate Sancti Johannis in Thurthal in sua prae-
Ravennae. sentia constituto advocatiam ecclesiae ejusdem recipit nun-
quam ab imperio alienandam.

272
decemb. In civitate Ad preces Henrici abbatis de Tegernsee, statuit ut nulli
Ravennae. abbatum hujus monasterii liceat bona ejus in ducatu Aus-

triae quibusdam in detrimentum monasterii collata, post-

quam ad demanium ejus redierint, ullo modo alienare. 274
decemb. In civitate Abbatem et fratres ecclesiae Cisterciensis ordinis quae dici-
Ravennae. tur Buch supra Muldam, in sua protectione suscipit, eisdem-

que bona ab Henrico de Chorun quondam oblata confir-
mat.

275
decemb. Ravennae. · Monasterium de Abusen cum omnibus possessionibus ejus
sub speciali sua et imperii recipit protectione.

278
decemb. Ravennae. Hermanno magistro hospitalis Theutonicorum et fratribus

ejus terram quamdam incultam confert, de orto episcopi
Acconensis usque ad terminos terrae Januensium et alio la-

tere de via quae ducit ad Saphat usque ad fluvium. 278-279
IV. Pars 2.

121

[ocr errors]
« ZurückWeiter »