Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Apud Gelnhausen, 9 januarii.

Henricus, Romanorum rex, fratribus monasterii de Brumbach indulget ut res proprias per Rhenum et Moganum seu per terram sine ullo unquam teloneo deducere possint , suisque ministerialibus in Frankfurt, Oppenheim, Boppardia et Wertheim mandat ut hanc indulgentiam eisdem fratribus conservent.

(Edit. ap. Jos. ASCHBACH, Gesch. der Grafen von Wertheim, pars II, Urkundenb.,

p. 27, no XXI.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis quibus he littere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Cum ex summi Regis decreto ad regnum simus temporale vocati, ejus nos credimus beneplacito deservire quotiens servitio suo insistentibus incessanter utilitatis commodo providemus. Hinc est quod fratrum de Brunnebach quos specialiter dignamur amore, precibus pietatem explorantibus favorabiliter annuentes, ipsis regali munificentia indulgemus ut de rebus propriis quas per Rheni seu Moguntinum alveum sive per terram habuerint deducendas sive usibus propriis adducendas, nullus hominum nullo unquam tempore theloneum sive exactionem aliquam extorquere presumat, sed ab omni semper exactione penitus sint immunes; quos etiam et res ipsorum et personas nostre volumus jugiter protectionis securitate gaudere. Res autem alienas, si quas deduxerint, ab hac indulgentia decernimus esse remotas. Vobis autem, officiales nostri in Frankfurt, Oppenheim, Popardia et Wertheim, speciali mandato injungimus ut banc eisdem fratribus indulgentiam inviolabiliter conservetis nec ulla eis sitis exactione molesti. Si quis autem contra tam liberalem nostre munificentie indulgentiam venire presumpserit, nostre se noverit indignationis animadversione plectendum.

Dalum apud Gelinghausen, V idus januarii, Verbi incarnati anno M.CC.XXXIII, indictione VII (1).

Apud Gelnhausen,

Henricus, Romanorum rex, Waltero de Hochdorf monasterii 11 januarii! Montis Angelorum bona in Aargau sita, quamdiu abbati ejusdem

ecclesiae placuerit, tuenda commendat.

(Edit. ap. Versuch einer Darstellung des reichsfreien Stiftes Engelberg, p. 114,

n° 6, ex originali.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto fideli suo W. (2) de Hohdorf gratiam suam et omne bonum. Licet ex debito regie majestatis status omnium ecclesiarum teneamur Deo auctore in prospero conservare, illas tamen in quibus religio sancta cum sinceritate devotionis laudabilius perseverat, celsitudinis nostre protectione specialius confovere et volumus et debemus. Cum igitur monasterium Montis Angelorum in quo utriusque sexus devotio gloriose Virgini matri Crucifixi jugiter famulatur, fundatum plenaria libertate in bonis suis nullum habere debeat advocatum, sic[ut] in nostris et progenitorum nostrorum litteris plenius est expressum, nisi quem a celsitudine imperiali sibi petierint defensorem et quamdiu idem expedit ipsi loco, mandamus tibi sub obtentu gratie nostre firmiter injungentes quatenus bona ecclesie memorate in Argogia ne ab aliquo lacerentur seu indebite distrahantur, quamdiu dilecto fideli nostro. . . (3) abbati monasterii supradicti placuerit et utilitas ipsius ecclesie id exposcat, auctoritate nostra manuteneas et defendas; mandatum nostrum adeo efficaciter exequens et devote ut per hoc nostrum

(1) Indictio unitate abundat, quum hoc documentum anno potius 1233 quam 1234 adscribendum sit.

(2) Cognomen istud Walterus indicat auctor, ibid., p. 67, not. 3.
(3) Scilicet tunc temporis Henricus nomine secundus.

mandatum augeatur et nos super hiis possimus tuam diligentiam commendare.

Datum apud Geilinhusin, III idus januarii, indictione VI..

Apud . Nuremberg, 13 februarii.

Henricus, Romanorum rex, fratribus domus Teutonicorum in Nurenberg emtionem praediorum in Kapfesdorf et Urach, a socru Craftonis de Lare illi venditorum, in praesentia sua factam, ex plenitudine totius consilii sui confirmat.

(Edit. in Monum. Boic. , tom. XXX, pars I', p. 206, n° 716, ex originali, unde

sigillum fere integrum et bene expressum appendet ex filis sericis rubri et vi-
ridis coloris.)

Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis in perpetuum. Quanto fratres domus Teutonicorum devotos nostros in ipsorum empcionibus solidamus, tanto propensiori et uberiori studio ipsos ad nostrum et imperii obsequium invitamus. Meminerint igitur presentes et futuri quod socrus Craftonis de Lare vendidit cum omni jure fratribus domus Teutonicorum in Nuorenberc duo sua predia, unum situm in Kapfesdorf et alterum situm in Urach, et nos ipsi vendicioni et emptioni adhibuimus et adhibemus plenum assensum nostrum, cum in presentia nostra facta fuerit, et per manus nostras et ex plenitudine tocius nostri consilii ipsam emptionem eidem domui confirmamus, ut in perpetuum ipsa bona possideat cum omnibus adpendiciis suis pleno jure. Ad removendam igitur omnem ambiguitatem que suboriri poterit propter temporum decursum et labilem hominum memoriam, presentem litteram memorate domui indulsimus sigilli nostri munimine communitam.

Testes sunt hii : frater Cunradus de Michelvelt, Ruodolfus frater hospitalis Sancti Johannis, Ludewicus de Offenhein, Lupoldus scultetus in Rotenburc, Schade de Lare, Krafto de Lare, Alwic scultetus, Eberwinus in Rotenburc, Cunradus buttiglarius in Nuorenberc, Cunradus Bigenot,

Cunradus Judeus, Ulricus Turbreche, scultetus qui dicitur Anguilla, Die-
tricus de Wizenburc, Cunradus de Wizenburc, Berhtolt Schuteloc, Lu-
poldus Spete Spiser, Heinrich Huonlin, Heinrich Tiufellin, Burkardus de
Ruotmarsberge, Sibot Hake Gize, Heinrich maritus filie Huonlini, Junior
Schieko, Sifrit Goldener, Eberhardus de Gunzelinesrute, Herman de Os-
ternach et ipsius domina mater (1), et alii quam plures.

Actum apud Nuorenberc, anno Domini M. CC. XXX° III°, idus (idibus)
februarii, indictione VI“.

1

1

Apud Nuremberg,

Henricus, Romanorum rex, Sifrido Ratisponensi episcopo et 16 februarii. imperialis aulae cancellario, propter servitia sibi et genitori suo

Friderico II imperatori exhibita, concedit et donat ad vitam ejus
omnes proventus, jurisdictiones et justitias, ex Judeis in Ratispona
degentibus et ad suam et imperii camcram spectantibus.

(Edit. in RIED, Cod. Diplomat. Ratisb., t. I, p. 371, no 387, et ap. Monum.

Boica, tom. XXX, pars I', p. 208, n° 717, ex originali cujus sigillum illaesum
appendet ex filis sericis rubri et subflavi coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Sicut in omnibus imperii negociis promovendis principes nostros coadjutores habemus et quasi coherens brachium imperatorie majestatis, ita et nos tenemur eos liberaliter adjuvare muneribus et beneficiis ampliare. Notum igitur fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos attendentes multa et grata servicia que dilectus princeps noster Sifridus venerabilis Ratisponensis episcopus, imperialis aule cancellarius, glorioso genitori nostro F. Romanorum imperatori semper augusto, Jeru

(1) Notandum quod inter hos testes, plerosque inferioris gradus, adest singulari casu una femina, scilicet mater Hermanni de Osternach.

salem et Sicilie regi, et nobis dudum exhibuit et incessanter satagit exhibere, sperantes insuper ab eo recipere gratiora, de innata gratia nostra concessionem et donationem quamdiu vixerit omnium proventuum, jurisdictionum et justiciarum omnium Judeorum degentium et habitantium in Ratispona cum omni jure et integritate, quemadmodum ad nostram et imperii cameram spectare noscuntur, gratam ratam habemus et firmam; presentium auctoritate mandantes quatenus ammodo nulla persona sublimis vel humilis, ecclesiastica vel mundana, contra presentis donationis et concessionis nostre paginam venire presumat. Quod qui presumpserit, preter offensam nostre majestati illatam, XX libras auri puri se compositurum agnoscat. Quarum medietas camere nostre et reliqua parti passe injuriam persolvetur. Ad hujus itaque gratitudinis et rati memoriam, presentem litteram conscribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : Cuonradus de Smidelvelt, Eberhardus de Hertingisperge, Heinricus inter Latinos, Albertus triscamerarius de Rabinstaine, Hawardus de Holtzwanc, Rudolfus de Fuenenberc, et alii quamplures.

Actum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo tercio, XIIII kalendas marcii, indictione VI., regnante domino Heinrico Romanorum rege illustrissimo, anno regni ejus undecimo.

Signum domini Heinrici septimi Dei gratia invictissimi Romanorum regis semper augusti.

Datum apud Nuoremberc, anno, mense et indictione pretitulatis.

Apud Oppenheim,

Henricus, Romanorum rex, notam facit formam compositionis accedente suo consensu inter Henricum Wormatiensem episcopum * februarii. cum ecclesia ejus et cives Wormatienses factae, scilicet de novo statu civitatis ordinando per consilium cui praesidebunt novem cives ab episcopo et sex milites ab eisdem civibus electi.

IV. Pars 2.

76

« ZurückWeiter »