Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sam nostram se graviter incurrisse sciat presentium testimonio litterarum. Datum apud Spiram, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo secundo, pridie calendas octobris, indictione sexta.

Henricus, Romanorum rex, ratam habet emptionem villae Winmotsheim (Wimbsen) quam Gozwinus abbas et conventus de Maulbronn a Gotefrido comite de Vaihingen comparaverunt, promittitque quod advocatiam villae ejusdem nunquam ab imperio alienabit.

(Edit. ap. BESOLD, Docum. rediv. monaster. Wirtemberg., t. I, p. 496.)

Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus in perpetuum. Ut ad nostros successores perveniant firma ea que coram nobis litterarum indiciis duximus perhennari, ad notitiam igitur tam modernorum quam futurorum volumus pervenire quod Gozwinus abbas et conventus de Mulenbrun juste et rationabiliter comparaverint villam Winmotsheim pro comite Gotfrido de Vehingen et heredibus suis, cum ecclesia, cum advocatia et agris, pascuis, aquis et aquarum decursibus et agris tam incultis quam cultis, cum omnibus appenditiis; et ipsi venditioni et emptioni adhibuimus manus nostras et tenore presentium ipsi ecclesie in perpetuum confirmamus. Et quia totalis advocatus sumus ecclesie memorate, promittimus ut advocatiam ville pretaxate a nobis et imperio nunquam alienemus per obligationem vel venditionem vel infeodationem, et si in contrarium fecerimus immemores, decernimus nichil esse.

Testes sunt hii: Ludewicus comes de Rienecke, Anselmus de Justingen, E. dapifer de Waldpurc et C. pincerna de Wintersteten, Willehelmus de Wimpina, et alii quamplures.

Actum apud Wimpinam, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tricesimo secundo, VI nonas octobris, indictione sexta.

A pud Wimpinam, 2 octobris.

Apud Nuremberg,

19 octobris.

Henricus, Romanorum rex, monasterio Caesariensi (Kaisersheim) donationem ministerialis sui Heinrici de Kallindin et uxoris ejus de quatuor nominatis praediis illuc factam, confirmat.

(Edit. in Monum. Boic., tom. XXX, pars I', n° 715, p. 205, ex originali cujus sigillum periit, remanentibus tantum filis disruptis violacei, albi et flavi coloris.)

Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Deo creatori nostro gratum et placens prestare non ambigimus obsequium, si loca divino cultui mancipata curaverimus ampliare et eorum promotioni ac defensioni intenderimus cum effectu. Qua de re noverint tam presens etas quam successura posteritas quod nos de plena cognovimus veritate et multorum veridico ex relatu et ex literis et confirmatione serenissimi domini imperatoris patris nostri coram nobis lecta, quod ministerialis noster Heinricus de Kallindin et uxor sua Bena pari voto et animo concordi monasterio Cesariensi universa bona et predia que habebant apud Egewilr, Vebermvotshoven, Wezelsheim, Wachsteine et Volperstetin, contradiderunt et contulerunt libere tenenda et perpetuo possidenda : tali tamen condicto videlicet et pacto quod annuatim ab eisdem bonis libram cere pro censu persolvatur ecclesie memorate, et si alterum ipsorum premori contingat, superstes predia pro eodem censu dum vixerit obtinebit, et ambobus defunctis eadem predia monasterium libere et absque contradictione qualibet possidebit. Hoc etiam pacto interposito quod si viro mortuo dicta Bena supervixerit, ipsa bona pro censu prenotato ad ejus vite terminum obtinebit, et si forsan viro alio superducto generabit pueros et heredes, hii in prelibatis bonis nullam hereditatem vel justiciam habebunt hereditandi, nec alicujus ingenii scrupulo ea poterunt ab ecclesia alienare. Regia igitur auctoritate nostra et legali sanctione supradictam donationem ecclesie Cesa

riensi duximus confirmandam. Mandantes et sub interminatione gratie nostre districte precipientes ut nulla umquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, huic confirmationi nostre vel donationi antefate contraire audeat aut eam aliquo presumat ingenio infirmare. Quod qui facere presumpserit, omnipotentis Dei indignationem nostreque celsitudinis gravissimam offensam se noverit incursurum.

Testes hii sunt: H. marchio de Baden, comes Heinricus de Ortenberc, Fridericus de Truhendingen, E. dapifer de Walpurc, C. pincerna de Winterstetin, Albertus Rindsmulus, L. et L. fratres de Grindelach, Ludewicus de Schipsse (Schipffe), Eberhardus de Hertingisperge, Heinricus Spisarius de Giselingen, Dietherus de Egra, Rudegerus de Wolprands hostiarii, et alii quamplures.

Actum apud Nuorenberc, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXXII, quarto decimo kalendas novembris, indictione sexta.

Apud Ezzelingen,

Henricus, Romanorum rex, abbati et conventui de Creutzlingen apud Constantiam promittit quod nunquam villas eorum Hirslatt 26 octobris. et Horgunzell et alia bona ejusdem ecclesiae alienabit vel advocatiam a suo dominio sequestrabit.

(Ineditum ex copia quam nobis liberaliter communicaverunt egregii viri Staelin et Kausler, quorum unus Wirtembergische Geschichte, alter Wirtembergische Urkundenbuch pari studio in laudem patriae suae ediderunt. Insertum habetur hoc diploma litteris Conradi II Suevorum ducis, anno 1267, V kal. febr., Constantiae exhibitis et in archivo Cruzelingensis monasterii asservatis. Memoratum et extract., sed minus recte, ap. PUPIKOFER, Regest. des Stiftes Kreuzlingen, p. 9, no 34, ann. 1853.)

Henricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Si commodo et promotioni ecclesiarum Dei et nominatim earum que in nostro sunt patrimonio constitute, intenderimus cum effectu, Deum creatorem nostrum proinde nobis non ambigimus premia elargiri

sempiterna. Noverit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod nos ad imitationem serenissimi domini imperatoris patris nostri, dilectis fidelibus nostris abbati et conventui de Cruzelino in Constantia qui partem dederunt pecunie ut a Gniftingo de Raderay redimerentur in nostram denuo potestatem, fide data promisimus ut numquam bona eorum, videlicet villas Hirslat et Horgunzelle et alia bona predicte ecclesie in ipso confinio attinentia, possimus vel debeamus titulo vendicionis, infeudacionis, obligacionis seu collacionis ab ipso claustro alienare, vel alicujus ingenii scrupulo dictam advocatiam absque consensu abbatis et conventus a nostro dominio vel demannio sequestrare. Mandamus igitur et sub interminacione gratie nostre districte precipimus, ut nullus sit qui contra predictum promissum nostrum venire audeat seu illud per aliquod ingenium suffocare. Volumus etiam ut, si forsan inmemores date fidei contra promissum nostrum veniemus aliquo persuadente, hoc quod de predicta advocatia fecerimus nullum robur obtineat firmitatis. Ad cujus etiam promissi nostri certam evidentiam, presens privilegium conscribi et sigillo nostro jussimus insigniri.

Testes hii sunt : C. Sancti Galli venerabilis abbas, H. marchio de Baden, H. marchio de Burgowe, C. burgravius de Nurenberc, comes E. de Aichilberc, Albertus de Rossewac, Heinricus marschalcus de Bappenheim, E. dapifer de Walpurc, C. pincerna de Winterstetin, H. et F. camerarii de Ravenspurc, Dietherus de Egra, Ulr. de Lere hostiarii, et alii quamplures.

Actum apud Ezzelingen, anno dominice incarnationis MCCXXXIIdo, septimo kalendas novembris, indictione VI..

Apud Esslingen,

Henricus, Romanorum rex,

ad supplicationem abbatis de Be

29 octobris. benhausen, bona quae idem monasterium in Esslingen juste pos

sidet, ab omni data et exactione eximit.

(Edit. ap. BESOLD., Docum. rediviv. monast. Wirtemb., t. I, p. 381.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos, ad supplicationem venerabilis abbatis in Bebenhusen fidelis nostri, inspecta quoque religione ibidem degentium qua divino cultui famulantur, divine pietatis intuitu et pro remedio animarum divorum augustorum progenitorum nostrorum memorie recolende ac incolumitate nostra et salute anime nostre, exemimus bona sua que monasterium memoratum in Esslingen juste tenet et possidet ac in antea justo titulo poterit adipisci, ab omni data et exactione, et ipsum volumus amodo in eisdem bonis esse liberum et immune; ministerialibus et civibus ejusdem loci specialiter inhibentes quatenus nullus illud contra presentis exemptionis et immunitatis nostre paginam molestare presumat. Quod qui presumpserit tanquam mandati nostri transgressorem se noverit indignationi nostri culminis subjacere. Ut autem hec nostra exemptio firma semper et inconcussa permaneat, presens scriptum fieri fecimus sigillo majestatis nostre munitum.

[ocr errors]

Hujus rei testes sunt: H. marchio de Baden, .. abbas Sancti Galli,... dapifer de Walpurc, . pincerna de Winterstettin, Ulricus Wernherus notarius (a).

[ocr errors]
[ocr errors]

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo tertio (sic), quarto kalendas novembris.

Datum apud Esslingen, indictione sexta.

Henricus, Romanorum rex, confirmat donationem domui hospitalis Sancti Spiritus in Stephansfeld a comite Sigeberto de Werda et ab Henrico et Theoderico comitibus ejus filiis factam de parte nemoris apud Brumat et de quodam molendino cum aquarum decursibus.

(a) Anno tamen 1231 memorantur insimul Ulricus et Wernherus notarii. Vid. supra, p. 556.

Apud

Hagenoam, 13 novembris.

« ZurückWeiter »