Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

excludimus ipsos a gratia nostra, quam non consequentur nisi solvant de pecunia nobis datura ipsis inposita et injuncta. Et tamen vobis precipimus per gratiam nostram ut ipsos ad id compellatis, nichilominus ipsos a vestro consorcio excludentes tamquam frivolos nostros et imperii et contumaces, vendicando bona ipsorum nostre potestati.

Datum apud Egram, kalendis julii, indictione V.

Apud Egram,'

1° julii.

Henricus, Romanorum rex, cives Ratisponenses in gratiam suam iterum recipiens, per nuncios eorum modum eis praescribit, quo ex sententia principum pro temeritate eorum in se facta satisfaciant.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars I', n° 714, p. 203, ex originali unde

sigillum valde laesum appendet ex segmento membranaceo. - Memoratum quoque a GEMEINER, Regensb. Stadtchronik, I, 330, in nota.)

H[einricus), Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis fidelibus suis judicibus, consilio et universis civibus Ratisponensibus gratiam suam et omne bonum. Ammovimus funditus a corde nostro iram, odium et rancorem quem pro multiplicibus excessibus contra vos conceperamus, dantes vobis gratiam nostram quemadmodum vestri nuncii vobis dicent viva voce. Ad quorum instantem requisicionem talis coram nobis lata est sententia et ab omnibus principibus et magnatibus imperii approbata : quod quilibet vendens et emens et nomen mercatoris habens promissam nobis pecuniam proporcionaliter solveret quam daturi estis pro recuperacione gratie nostre, et quicunque recuset dare de promissa nobis pecunia partem que ipsum contigit et sicut ipsi fuerit inpositum, quod exclusus sit a gratia postre majestatis, et tamen compellatur manu forti ad dandum quod ipsi dinoscitur impositum, et proinde res sue nostre vendicentur potestati. Statuimus igitur et sub interminatione gratie nostre precipimus firmissime ut si sunt aliqui qui in hujusmodi se velint eximere

serviciis universitati vestre impositis, quod tales a vestro consorcio et collegio excludatis, ut pro temeritate nobis facta in res et personam ipsorum vindictam condignam reffundamus. Nolumus esse exemptos a serviciis nobis promissis qui censeri poterunt nominibus mercatorum.

Datum apud Egram, kalendis julii, indictione V.

1° julii.

Henricus, Romanorum rex, monasterio Waltsassen donationem Apud Egram, bonorum in Culme in partibus Olsniz per Reimbotonem de Stracenberg fratresque ejus sub certis conditionibus illuc factam confirmat, cum bona illa in feodum a rege obtinuisset lantgravius Thuringiae, a lantgravio comes de Eberstein, ab eo denique praedictus Reimboto.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXXI, pars I“, p. 554, e libro copiali antiquiss.

Memoratum autem a BRUSCHIO, Monasteriologia, p. 249.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, omnibus fidelibus presentem paginam intelligentibus gratiam suam et omne bonum. Quoniam ex commisso nobis regni gubernaculo quamlibet ecclesiam sub jure nostre ditionis positam et maxime ordinem Cisterciensem toto conamine augmentare promovereque tenemur et affectamus, cenobium in Waltsassen ex consensu quorumdam fidelium nostrorum quibusdam bonis ditare dignum duximus. Sciant ergo tam presentes quam futuri quod cum illustris lantgravius H. de Turingia cum fratre suo Cunrado in partibus Olsniz feudum quoddam nomine Culme a nobis, comesque Cunradus de Eberstaine a predicto lantgravio et Reimboto de Stracenberch ab eodem comite tenuerit, idem Reimboto cum omnibus fratribus suis et eorum successoribus jamdicta bona et omnia illorum pertinentia una cam predictorum baronum auctoritate nobis absolute resignavit : sub tali forma ut ecclesia nostra in Waltsassen pro anime sue et omnium affinium suorum remedio post obitum suum, remota omni

exactione et servitio, redditus in perpetuum possideat resignatos. Quod si processu temporis predicti fratres jamdicta bona vendere seu cambire in usus suos voluerint, cum voluntate fratrum sepedicti Reimbotonis vel successorum suorum hoc fiat; ita dumtaxat ut nulla exactio hujus rei causa a memoratis fratribus ab aliquo exigatur. Porro si successores seu fratres sepedicti R. eadem bona quolibet modo emere voluerint, primam electionem libere habeant (1). Et ne temeraria presumptione hanc solempnem donationem quis infringere presumat, sigilli nostri impressione roborare decrevimus.

Hujus rei testes sunt : domnus abbas de Walderbach, de Stalberch (a), comes Fridericus de Bichenlin (b), duo fratres de Sparnberch Arnoldus et Rudegerus, Harmannus de Salenberch, Theodoricus camerarius de Mulhusen, Heinricus de Hebenstein, Ulricus de Tullestete, duo Nothafti fratres Albertus et Heinricus, et alii quamplures.

Datum apud Egram, anno incarnationis Domini M. CC. XXXII, kalendis julii, indictione V.

comes

[ocr errors]

.

Apud Haguenau, 30 julii.

Henricus , Romanorum rex , monasterium de Porta Coeli , quondam Tennenbach vocatum, cum omnibus mancipiis et possessionibus ejus sub sua protectione recipit, eique specialiter praedium in Mundingen confirmat.

(Edid. Marian, Austria sacra, pars I“, Diplom. Beylage, p. 303.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus VII, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. In conspectu divine majestatis de cujus

(a) Alibi vero de Stolberch.
(6) Scilicet de Beichlingen.

(1) Id est exemplum hujus juris dicti protimeseos , ad cujus regulam constitutionem Fridericianam supra edidimus, p. 229 et seqq.

muneratione venit ut cum felicitate regnemus, aliqua semper offerre volentes que Deo grata resideant, religiosis personis eo libentius favorem volumus regie benignitatis impendere quo magis conversatione gratissima Dominum creatorem omnium venerantur, reges ad beneficia provocant et ad ejus obsequium nonnullos alliciunt et invitant. Cumque ob reverentiam Regis regum loca religiosa consideratione pia respicere teneamur, omnibus imperii fidelibus tam presentibus quam futuris duximus declarandum quod nos attendentes precipue fervorem religionis que in sancto monasterio, quod Porta Celi dicitur et antea Thennenbach vocabatur, per effectum operis Domino exhibetur, ut nostre benignitatis favorem agnoscat, ad imitationem serenissimi domini imperatoris patris nostri, illius intuitu apud quem nec meritum deperit nec quemquam irremuneratum relinquit, pro remedio quoque animarum parentum nostrorum pie memorie divorum augustorum, recepimus ipsum monasterium cum omnibus mancipiis et possessionibus suis sub specialem regie magnitudinis protectionem; de gratia serenitatis nostre jamdicto monasterio et fratribus illic Domino militantibus dantes, concedentes alque confirmantes in perpetuum predium in Mundingen quod idem monasterium ab Hospitalariis comparavit cum universis appendiciis suis, justitiis, rationibusque ad illud predium pertinentibus. Concedimus ad hec eidem monasterio et confirmamus quecumque concessione pontificum, largitione principum, dono comitum vel baronum et aliorum oblatione fidelium juste et rationabiliter possidet et in presentiarum aut in futurum justis modis concedente Domino poterit adipisci; volentes etiam concambia, donationes et venditiones omnes a ministerialibus et hominibus nostris eidem monasterio factas de bonis imperii vel patrimonii nostri, firmas semper et illibatas permanere. Utque supradictum monasterium nostre gratie plenitudine gaudeat et in statu pacis consistat, et ut hec concessio nostra et confirmatio stabilis et illibata consistat, presens inde privilegium conscribi jussimus et nostre majestatis bulla communiri.

Hujus rei testes sunt: Bertholdus Argentinensis episcopus, abbas Sancti Galli, comes Henricus de Werda, et alii (sic).

Acta sunt hec anno M. CC. XXXII, tertio kalendas augusti, indictione

quinta, regnante Henrico VII, Romanorum rege glorioso, anno regni [ejus] XI.

Datum apud Hagenaw.

Apud Franchensurt,

Henricus, Romanorum rex, canonicos et universum clerum 1. augusti." ecclesiae Aquensis sub sua speciali protectione recipit, et advo

cato, sculteto, scabinis, burgensibusque Aquensibus mandat ne illos in personis aut rebus molestare praesumant.

(Edid. LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 93.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis advocato, sculteto, scabinis et universitati burgensium Aquensium pecnon omnibus presens scriptum intuentibus gratiam suam et omne bonum. Cum regalem nostram deceat majestatem omnium ecclesiarum utilitati prospicere, recognoscendo profitemur quod ecclesie Aquensis promotioni specialius tenemur intendere, ut sicut a piissimo Karolo fundata, ab antecessoribus nostris pie promota et usque ad nos paterne defensata speciali gaudet privilegio, sic et nostre protectionis deside rato sibi gaudeat solatio. Nos igitur, ad imitationem serenissimi domini F. Romanorum imperatoris progenitoris nostri , eandem ecclesiam, canonicos et universum clerum sub nostra speciali protectione recipimus; in ea qua nobis tenemini fidelitate firmiter injungentes et sub obtentu gratie nostre districte precipientes ne quis vestrum eos verbo vel facto, in personis aut rebus presumat molestare, sed honorem et reverentiam quam decet pro posse vestro studeatis impendere eisdem. Si quis autem vestrum post prenotatum nostrum mandatum ausu temerario contra memoratos nostros cappellanos et clerum presumpserit aliquid attemptare, gravem offensam et indignationem nostre celsitudinis se noverit incurrisse. Et nos sculteto qui pro tempore fuerit sub obtentu gratie nostre precipimus ut sic temeritatem unius sludeat coercere ne consi

« ZurückWeiter »