Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

135913

Germ95.1

1872, Aft:26.

gut of Koolico Hurreu well,

y os . (6.06.1858)

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hallis, 1° octobris.

Henricus, Romanorum rex , praeposito et conventui de Denkendorf proprietatem unius patellae salis in civitate sua Hallis libere tenendam et perpetuo possidendam confert.

(Edit. ap. BESOLD., Docum. rediv. monast. Wirtemb., t. I, p. 465.)

Heinricus septimus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee littere fuerint ostense gratiam suam et omne bonum. Quoniam sempiterna sedes in Dei palatio constructa est temporale bonum famulantibus Deo et pauperibus eroganti, quod quidem pia sollicitudine salubriter advertentes, significandum duximus universis quos nos de consulta deliberatione et ex deliberato consilio, dilectis fidelibus nostris preposito et conventui de Denckendorf in civitate nostra Hallis proprietatem unius patelle salis contulimus libere tenendam et perpetuo possidendam. Adjicientes de munificentia nostra ut predicta bona in posterum possideant absque omni exactione, precaria vel collecta. Statuimus igitur et sub interminatione gratie nostre districte precipimus ut nulla unquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, predictam ecclesiam in bonis prelibatis audeat molestare vel ab ipsis aliquam

precariam extorquere. Quod qui facere presumpserit omnipotentis Dei indignationem et nostram gravem offensam se noverit incursurum.

Testes sunt hii S. Maguntinensis archiepiscopus, H. marchio de Baden, Ulricus de Husemeche, Pilgrinus de Emeringen, Hawardus Musechunch, Ulricus et Wernherus notarii, et alii quamplures.

Datum Hallis, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo primo, kalendis octobris (a), indictione quinta.

Apud Augustam, 19 octobris.

Henricus, Romanorum rex, notum facit quod Berngerus Spirensis episcopus sibi contulit advocatiam de Luzheim in feudo, tali pacto ut hanc advocatiam nullo modo ab imperio alienaret.

(Ineditum ex originali in archivo Stuttgart., unde pendet sigillum cereum filis

sericis flavi et amaranthini coloris.)

1

H. Dei gratia Romanorum rex semper augustus, universis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Universitati vestre significandum duximus quod Berngerus Spirensis episcopus, dilectus princeps noster, contulit nobis et successoribus nostris advocatiam de Luzheim in feudo, tali interposita condicione ut eandem advocatiam nulli nobis liceat infeudare vel alio aliquo modo ab imperio alienare, sed ipsam ad manus nostras semper retinere debeamus. Ad cujus rei certitudinem et robur perpetuo valiturum, presentem paginam fieri et sigillo majestatis nostre fecimus insigniri.

Datum apud Augustam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo (1) primo, XIIII kalendas novembris, indictione V.

(a) In Besoldo decimo kalendas octobris. At ex originali, ut nos monuit Kausler, simpliciter kalendis legendum est.

(1) Sic in originali, sed legendum tricesimo. Nempe notarius in notatione anni evidenter erravit , tum ex indictionis numero, tum quia Berengerus anno 1224 nondum Spirensis episcopus erat.

« ZurückWeiter »