Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

laudabant qui optimorum hominum amicitiam fuerim fortitus, nulla tum mihi fubiit cogitatio, quam docti iidem, gravefque rerum omnium æftimatores, atque judices, et habiti fuerint, et funt.

At vero cum in mentem etiam revoco illud mihi officium obeundum effe, quo excellentiffimo * vir ille ingenio haud ita pridem functus eft, qui adeo fatis veftræ expectationi, et fuo inftituto fecit, ut omnibus poft fe venturis quicquid aut dicendi, aut differendi gloriæ fit, pæne præripuerit, magis magifque vereor ne nefcius vobis videar quantum mihi oneris rei fufceptæ imponatur. De eximio illo viro libenter equidem tacerem, nifi mallem imprudentiæ infimulari quam injustitiæ; difficile enim eft, ac vere acerbum alium quemvis velle laudare, æmulari non poffe. Nam in illum, qui omnibus naturæ dotibus inftructiffimus hoc munus capeffivit, præmium potius quam beneficium contuliffe videbamini, nec fuffragia veftra minus vobis fuerunt honori, quam illi ornamento. In eo autem exequendo munere, tam doctus erat, tam accuratus, tam feliciter curiofus ad fanctos fontes recludendos, unde et venuftatem poefis et dignitatem haufit, ut hominem non folum eruditiffimum, verum etiam, id quod eft majus, omnium fere pientiffimum fa

*Cl. Robertus Lowth, S. T. P.

cile

cile agnoveritis. Id fane agebat, ut facra fcriptura, quæ hifce temporibus ludibrio folet effe et defpectui, cum delectationis tum falutis caufa legeretur, et tanto reliquis omnibus fcriptis eloquentiæ nitore, et ftyli fublimitate præftare videretur, quanto iis auctoritatis pondere excellit, atque utilitatis ubertate. At hæc major eft laus quam quæ aut invidia lædi, aut ullo præconio, nedum noftro, augeri atque amplificari poffit.Vos illum quem frequentiffimi audiviftis, quanti feceritis, fcio:-quantum defiderabitis, fentio:Sed huic Academia non minorem humanitatis gloriam, quam Literarum tribui ab omnibus fatis conftat, cui quifquis honefte cupit, et pro facultate fua infervit, in eorum numero, qui apud vos in maxima funt gratia, reponetur.

[ocr errors]

Præterea, cum illorum illuftrium virorum, quorum alterius munificentia hanc Lecturam fundavit, alterius auxit, confilium quodammodo et mentem infpicio, alii quidem ftimuli admoventur ad opus properanti. Nam cum omnes artes, atque fcientiæ liberales, quæ, ficut virtutes, quodam cognationis vinculo inter fe continentur, in hanc literariam rempublicam communi quafi jure afcitæ fuerint, æquum effe illis videbatur poeticam etiam eadem civitate donari, ut illa ars, cujus eft proprium præftantium hominum laudi, famæque invigilare, ipfa etiam omnium amore, adB 3 miratione,

miratione, honore tandem aliquando afficeretur : atque hoc quidem eo melius et fapientius ab illis confultum fuiffe arbitror, quod et fuerunt, imo et funt qui poeticæ gravia quædam objiciunt probra. Eorum fententiam qui hæc ftudia puerili folum ingenio convenire putant, plura jam refellendi gratia ab aliis dicta funt: Illos tamen obiter admonitos velim nullo modo prudentiæ effe confentaneum, adolefcentes, qui omnia, præfertim quæ fecum delectationem afferunt, retenta animo habent, literis erudiri, quæ ætate indigna funt provectiori. Et fane longe aliter fe res habet, abundeque compertum habemus cuilibet ætati hæc ftudia congruere, et in omni homine, vel doctiffimo, fi non quæri, vehementer tamen amari. Et quidem Poefis, tantum abeft ut a reliquarum artium confortio, et ftudiis feverioribus refugiat, ut quicquid eft doctrinæ atque humanitatis, poetice tractatum, cum a veteribus tum a recentioribus reperiatis; et mufas, præcipue anglicanas, nunc ethice, nunc metaphyfice, nunc etiam theologice, loquentes audiatis.

At turpius quiddam nonnulli folent poetica exprobrare. Nam cum quidam, qui fe poetas appellari volunt, eam fibi licentiam permitti credant, ut de unaquaque re fcribant, alii levitate, alii lucro, alii cupiditate ducti, neque decori, neque honefti rationem habentes, fieri non potest

test quin et ipfi male audiant, et eorum Nequitia ipfius poeticæ vitio vertatur. Quid igitur magis conveniret quam ab illa iftam Injuriam quodammodo propulfari, ne quæ ars literato homine, ne dicam et Chriftiano indigna, hifce noftris Athenis aut floruiffe, aut extitiffe diceretur? Quid magis homines Academiæ amantiffimos, politioris doctrinæ fautores, ejufdemque peritiffimos deceret, quam hæc ftudia publico patrocinio honeftare, ut, quantum poterant, providerent ne qui aut improbi, aut imperiti, et otio fuo abutentes et literis, in poeticam regionem, tanquam in alienas poffeffiones, invaderent?

Quæ cum ita fint, eorum eft qui de Poefi ex hoc fuggefto præcepta tradunt, non folum in venuftate ejus illuftranda, in ftylo formando, in conceptibus dirigendis, in figuris explicandis, in tota demum artis dulciffimæ elegantia exquirenda plurimum operis et ftudii collocare, verum etiam ejus præcipuam utilitatem, ad quam primam in cæteris difciplinis omnia referuntur, ita perveftigare, ut oftendant eam ad rectam vivendi viam quam maxime pertinere. Atque hic locus eo magis femper pro re nata attingendus eft, et enucleandus, quod non tantum obfcuri quidam et ignoti homines, fed ii quoque qui philofophi vocantur, et ad hæc ftudia duriores funt, Poefin vituperare folent et reprehendere, veluti voluptatum miniftram,

B 4

ministram, ab omni doctrina morali abhorrentem, et ab officiis vitæ remotiffimam. Neque ea hodiernorum propria eft, fed omnium etiam temporum communis accufatio. Ut enim Platonem, magnum illum quidem et fapientem virum, fed ex civitate quam finxerat poetas ejicientem, aliofque omittam, Ciceronem huic arti fuccenfentem, et litem quandam intendentem, fæpiffime video; qui cum cæteras omnes artes præ fua, non dico tempfiffe, at certe in locum inferiorem detrufiffe videatur, in poetas tamen liberius frequenter invehitur, utpote qui, eo judice, ii funt qui doctrinis philofophicis adverfantur, "Animos noftros "molliunt, et nervos omnes virtutis elidunt." Ita quippe ei videtur philofophi perfonam fuftinenti, magnamque fapientiæ, et gravitatis fpeciem præ fe ferenti. Cui quidem in poetica vix mediocriter verfato, cautius erat contra poetas exclamandum, ne id aut Invidia potius, aut nimia severitate, quam judicio feciffe putaretur: inconftantiam porro hominis vix fatis poffum mirari in poetas nunc impetum facientis ; eofdem nunc in clientelam recipientis ! -Sed artes alias aliis bellum indicere turpiffimum eft, quæ fingulæ non oftentationis caufa, fed eruditionis, et mutuæ amicitiæ coli debent, ut, commuis omnium hoftis, ignorantia, fœderatis quafi copiis repellatur.

Homerus

« ZurückWeiter »