Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

miratione, honore tandem aliquando afficeretur : atque hoc quidem eo melius et fapientius ab illis confultum fuiffe arbitror, quod et fuerunt, imo et funt qui poeticæ gravia quædam objiciunt probra. Eorum fententiam qui hæc ftudia puerili folum ingenio convenire putant, plura jam refellendi gratia ab aliis dicta funt: Illos tamen obiter admonitos velim nullo modo prudentiæ effe confentaneum, adolefcentes, qui omnia, præfertim quæ fecum delectationem afferunt, retenta animo habent, literis erudiri, quæ ætate indigna funt provectiori. Et fane longe aliter fe res habet, abundeque compertum habemus cuilibet ætati hæc ftudia congruere, et in omni homine, vel doctiffimo, fi non quæri, vehementer tamen amari. Et quidem Poefis, tantum abeft ut a reliquarum artium confortio, et ftudiis feverioribus refugiat, ut quicquid eft doctrinæ atque humanitatis, poetice tractatum, cum a veteribus tum a recentioribus reperiatis; et mufas, præcipue anglicanas, nunc ethice, nunc metaphyfice, nunc etiam theologice, loquentes audiatis.

At turpius quiddam nonnulli folent poetica exprobrare. Nam cum quidam, qui fe poetas appellari volunt, eam fibi licentiam permitti credant, ut de unaquaque re fcribant, alii levitate, alii lucro, alii cupiditate ducti, neque decori, neque honefti rationem habentes, fieri non po

teft

teft quin et ipfi male audiant, et eorum Nequitia ipfius poeticæ vitio vertatur. Quid igitur magis conveniret quam ab illa iftam Injuriam quodammodo propulfari, ne quæ ars literato homine, ne dicam et Chriftiano indigna, hifce noftris Athenis aut floruiffe, aut extitiffe diceretur? Quid magis homines Academia amantiffimos, politioris doctrinæ fautores, ejufdemque peritiffimos deceret, quam hæc ftudia publico patrocinio honestare, ut, quantum poterant, providerent ne qui aut improbi, aut imperiti, et otio fuo abutentes et literis, in poeticam regionem, tanquam in alienas poffeffiones, invaderent?

Quæ cum ita fint, eorum eft qui de Poefi ex hoc fuggefto præcepta tradunt, non folum in venuftate ejus illuftranda, in stylo formando, in conceptibus dirigendis, in figuris explicandis, in tota demum artis dulciffimæ elegantia exquirenda plurimum operis et studii collocare, verum etiam ejus præcipuam utilitatem, ad quam primam in cæteris difciplinis omnia referuntur, ita perveftigare, ut oftendant eam ad rectam vivendi viam quam maxime pertinere. Atque hic locus eo magis femper pro re nata attingendus eft, et enucleandus, quod non tantum obfcuri quidam et ignoti homines, fed ii quoque qui philosophi vocantur, et ad hæc ftudia duriores funt, Poefin vituperare folent et reprehendere, veluti voluptatum miniftram,

B 4

[ocr errors]

miniftram, ab omni doctrina morali abhorrentem, et ab officiis vitæ remotiffimam. Neque ea hodiernorum propria eft, fed omnium etiam temporum communis accufatio. Ut enim Platonem, magnum illum quidem et fapientem virum, fed ex civitate quam finxerat poetas ejicientem, aliofque omittam, Ciceronem huic arti fuccenfentem, et litem quandam intendentem, fæpiffime video; qui cum cæteras omnes artes præ fua, non dico tempfiffe, at certe in locum inferiorem detrufiffe videatur, in poetas tamen liberius frequenter invehitur, utpote qui, eo judice, ii funt qui doctrinis philofophicis adverfantur, "Animos noftros "molliunt, et nervos omnes virtutis elidunt.' Ita quippe ei videtur philofophi perfonam fuftinenti, magnamque fapientiæ, et gravitatis fpeciem præ fe ferenti. Cui quidem in poetica vix mediocriter verfato, cautius erat contra poetas exclamandum, ne id aut Invidia potius, aut nimia feveritate, quam judicio feciffe putaretur: inconftantiam porro hominis vix fatis poffum mirari in poetas nunc impetum facientis; eofdem nunc in clientelam recipientis !—Sed artes alias aliis bellum indicere turpiffimum eft, quæ fingulæ non oftentationis caufa, fed eruditionis, et mutuæ amicitiæ coli debent, ut, commuis omnium hoftis, ignorantia, fœderatis quafi copiis repellatur.

Homerus

quo

Homerus quidem, quem Reverendi quidam ECCLESIÆ PATRES conviciis infectantur, quafi opera ejus fabulis poeticis refertiffima impedimento effent minus Fides Chriftiana propagaretur, magno arceffebatur crimine, fed non fuo. Quid enim illi falfa religio criminis loco objiciatur, qui nihil omnino de vera acceperat ? Quod fi Homericos interpretes audiamus, plura allegorice tantum dici conftat, quæ de diis abfurde et impie videntur proferri. Illud vero quibus poffint rationibus probare non eft præfentis loci quærere: multa certe et rectæ rationi, et veræ theologiæ confentanea, nemo inficias ibit, rebus fictis et fabulofis admifceri. Ea nonnunquam, quæ propria Dei Attributa funt Jovi Homerico tribui manifeftum eft: qualia funt

Διὸς δ ̓ ἐτελέιετο Βελή
Δία δ ̓ ἐκ ἔχε νήδυμος ὕπνος.

Sed nunquam mihi magis placere fateor principem illum, patremque poetices, quam cum deos res humanas curantes, atque adminiftrantes inducit: Ii fere omnibus interfunt negotiis, heroas incitant pugnantes, peregrinantes comitantur, navigantefque. Illis adjutoribus (ut bene clariffimus animadvertit Popius) fortitudo heroum accepta referenda eft, iifdem adverfariis, animi abjectio atque debilitatio; recte ergo admonemur de imbecillitate

imbecillitate mortalium virium divina tutela auxilioque carentium. Atque haud fcio an minus vere dicturus fum, apud Homerum nihil præclari non folum factum, fed ne cogitatum quidem effe, fine divino impulfu: Achilles ira accenfus, injuriamque illatam enfe jam vindicaturus, nifi a dea coerceri, reprimique non poteft.-Ab eodem detinetur corpus Hectoreum; impellente dea reftituitur. Hæc autem, in quibus omnibus poetam pro temporibus iftis veræ religioni proxime acceffiffe cenfeo, honoris caufa, leviter tantum, ac tanquam properans percurro; quibus congerendis, atque amplius penfitandis, immorari non effet injucundum, fed ab hoc noftro inftituto alienum.

Ut igitur iftis, quæ modo dixi poefi folere exprobrari, brevi occurratur, non ideo contendimus, ut in poetas nulla vitia referamus, fed ut doceamus, ea, quotquot fint, ipfis poetis imputanda effe. Neminem certe fugit, ut optimum unumquodque fit, ita peffimum fit corruptione. Salva ergo poetices fama, animadvertant per me, imo etiam me auctore, qui volunt, cum in corum ftultitiam qui nullis ad fcribendum præfidiis parati ad hæc ftudia confluxerunt, tum in eorum culpam, qui et fuæ, et aliorum libidini infervientes, omnia ad fenfus hominum, et voluptates corporis accommodarunt.

Quod

« ZurückWeiter »