Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

UOD plerique, Academici, in oratione hu

jusmodi ordienda, aut verecundia, aut metu, aut certe eorum animos qui audiunt conciliandi causa, folent præfari, id omne consuetudini magis quam rationi obsequentis esse, meum nuperrime judicium fuit : Sive enim tempus hoc idoneum declarandi me et vos et veftram benevolentiam maxime facere ; five ipsa Academici muneris apud bonos omnes existimatio ; five denique ea, quæ mihi jam contigit tum grata, tum justa opportunitas ad illa studia referendi me, quibus ab ineunte ætate mediocriter deditus fui, spectaretur ; ad hanc provinciam suscipiendam, etfi non confidenter, putabam tamen me haud invite accessurum. Id fcilicet opinabar vobis suavissima necessitudine devinctus : neque enim me tantum folicitabat mea ditatio negotii futuri, quantum delectabat beneficii recognitio ; et cum omnes fortunas meas B 2

laudabant

laudabant qui optimorum hominum amicitiam fuerim sortitus, nulla tum mihi fubiit cogitatio, quam docti iidem, gravesque rerum omnium æftimatores, atque judices, et habiti fuerint, et sunt.

At vero cum in mentem etiam revoco illud mihi officium obeundum effe, quo excellentiffimo * vir ille ingenio haud ita pridem functus est, qui adeo fatis vestræ expectationi, et suo instituto fecit, ut omnibus post se venturis quicquid aut dicendi, aut disserendi gloriæ fit, pæne præripuerit, magis magisque vereor ne nescius vobis videar quantum mihi oneris rei susceptæ imponatur. De eximio illo viro libenter equidem tacerem, nisi mallem imprudentiæ infimulari quam injuftitiæ; difficile enim est, ac vere acerbum alium quemvis velle laudare, æmulari non poffe. Nam in illum, qui omnibus naturæ dotibus instructiffimus hoc munus capessivit, præmium potius quam beneficium contuliffe videbamini, nec fuffragia vestra minus vobis fuerunt honori, quam illi ornamento. In eo autem exequendo munere, tam doctus erat, tam accuratus, tam feliciter curiofus ad fanctos fontes recludendos, unde et venuftatem poesis et dignitatem hausit, ut hominem non folum eruditiffimum, verum etiam, id quod est majus, omnium fere pientiffimum fa

* Cl. Robertus Lowth, S. T. P.

cum

cile agnoveritis. Id fane agebat, ut facra scriptura, quæ hisce temporibus ludibrio solet effe et despectui, delectationis tum falutis causa legeretur, et tanto reliquis omnibus fcriptis eloquentiæ nitore, et styli sublimitate præstare videretur, quanto iis auctoritatis pondere excellit, atque utilitatis ubertate. At hæc major est laus quam quæ aut invidia lædi, aut ullo præconio, nedum nostro, augeri atque amplificari poffit. — Vos illum quem frequentissimi audivistis, quanti feceritis, fcio :- quantum desiderabitis, sentio: Sed huic Academiæ non minorem humanitatis gloriam, quam Literarum tribui ab omnibus fatis constat, cui quisquis honeste cupit, et pro facultate fua inservit, in eorum numero, qui apud vos in maxima sunt gratia, reponetur.

Præterea, cum illorum illustrium virorum, quorum alterius munificentia hanc Lecturam fundavit, alterius auxit, consilium quodammodo et mentem inspicio, alii quidem stimuli admoventur ad opus properanti. Nam cum omnes artes, atque scientiæ liberales, quæ, ficut virtutes, quodam cognationis vinculo inter fe continentur, in hanc literariam rempublicam communi quafi jure ascitæ fuerint, æquum effe illis videbatur poeticam etiam eadem civitate donari, ut illa ars, cujus est proprium præstantium hominum laudi, famæque invigilare, ipfa etiam omnium amore, ad

miratione,

B3

« ZurückWeiter »