Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

laudabant qui optimorum hominum amicitiam fuerim sortitus, nulla tum mihi fubiit cogitatio, quam docti iidem, gravesque rerum omnium æftimatores, atque judices, et habiti fuerint, et sunt.

At vero cum in mentem etiam revoco illud mihi officium obeundum effe, quo excellentiffimo * vir ille ingenio haud ita pridem functus est, qui adeo fatis vestræ expectationi, et suo instituto fecit, ut omnibus post se venturis quicquid aut dicendi, aut disserendi gloriæ fit, pæne præripuerit, magis magisque vereor ne nescius vobis videar quantum mihi oneris rei susceptæ imponatur. De eximio illo viro libenter equidem tacerem, nisi mallem imprudentiæ infimulari quam injuftitiæ; difficile enim est, ac vere acerbum alium quemvis velle laudare, æmulari non poffe. Nam in illum, qui omnibus naturæ dotibus instructiffimus hoc munus capessivit, præmium potius quam beneficium contuliffe videbamini, nec fuffragia vestra minus vobis fuerunt honori, quam illi ornamento. In eo autem exequendo munere, tam doctus erat, tam accuratus, tam feliciter curiofus ad fanctos fontes recludendos, unde et venuftatem poesis et dignitatem hausit, ut hominem non folum eruditiffimum, verum etiam, id quod est majus, omnium fere pientiffimum fa

* Cl. Robertus Lowth, S. T. P.

cum

cile agnoveritis. Id sane agebat, ut facra scriptura, quæ hisce temporibus ludibrio solet effe et defpectui, delectationis tum falutis causa legeretur, et tanto reliquis omnibus fcriptis eloquentiæ nitore, et styli sublimitate præstare videretur, quanto iis auctoritatis pondere excellit, atque utilitatis ubertate. At hæc major est laus quam quæ aut invidia lædi, aut ullo præconio, nedum nostro, augeri atque amplificari poffit.Vos illum quem frequentissimi audiviftis, quanti feceritis, fcio:- quantum desiderabitis, sentio: Sed huic Academia non minorem humanitatis gloriam, quam Literarum tribui ab omnibus fatis constat, cui quisquis honeste cupit, et pro facultate fua inservit, in eorum numero, qui apud vos in maxima sunt gratia, reponetur.

Præterea, cum illorum illustrium virorum, quorum alterius munificentia hanc Lecturam fundavit, alterius auxit, consilium quodammodo et mentem inspicio, alii quidem stimuli admoventur ad opus properanti. “Nam cum omnes artes, atque scientiæ liberales, quæ, ficut virtutes, quodam cognationis vinculo inter se continentur, in hanc literariam rempublicam communi quafi jure ascitæ fuerint, æquum esse illis videbatur poeticam etiam eadem civitate donari, ut illa ars, cujus est proprium præftantium hominum laudi, famæque invigilare, ipfa etiam omnium amore, adB 3

miratione,

miratione, honore tandem aliquando afficeretur : atque hoc quidem eo melius et sapientius ab illis consultum fuiffe arbitror, quod et fuerunt, imo et sunt qui poeticæ gravia quædam objiciunt probra. Eorum sententiam qui hæc studia puerili folum ingenio convenire putant, plura jam refellendi gratia ab aliis dicta sunt: Illos tamen obiter admonitos velim nullo modo prudentiæ esse consentaneum, adolescentes, qui omnia, præsertim quæ fecum delectationem afferunt, retenta animo habent, literis erudiri, quæ ætate indigna sunt provectiori. Et fane longe aliter se res habet, abundeque compertum habemus cuilibet ætati hæc studia congruere, et in omni homine, vel doctissimo, fi non quæri, vehementer tamen amari. Et quidem Poesis, tantum abeft ut a reliquarum artium confortio, et studiis severioribus refugiat, ut quicquid est doctrinæ atque humanitatis, poetice tractatum, cum a veteribus tum a recentioribus reperiatis ; et musas, præcipue anglicanas, nunc ethice, nunc metaphysice, nunc etiam theologice, loquentes audiatis.

At turpius quiddam nonnulli folent poeticæ exprobrare. Nam cum quidam, qui se poetas appellari volunt, eam sibi licentiam permitti credant, ut de unaquaque re fcribant, alii levitate, alii lucro, alii cupiditate ducti, neque decori, neque honesti rationem habentes, fieri non potest quin et ipsi male audiant, et eorum Nequitia ipfius poeticæ vitio vertatur. Quid igitur magis conveniret quam ab illa istam Injuriam quodammodo propulsari, ne quæ ars literato homine, ne dicam et Christiano indigna, hisce noftris Athenis aut floruisse, aut extitisse diceretur? Quid magis homines Academia amantissimos, politioris doctrinæ fautores, ejusdemque peritissimos deceret, quam hæc studia publico patrocinio honeftare, ut, quantum poterant, providerent ne qui aut improbi, aut imperiti, et otio fuo abutentes et literis, in poeticam regionem, tanquam in alienas possessiones, invaderent?

test

Quæ cum ita fint, eorum est qui de Poesi ex hoc suggesto præcepta tradunt, non folum in venuftate ejus illustranda, in stylo formando, in conceptibus dirigendis, in figuris explicandis, in tota demum artis dulcissimæ elegantia exquirenda plurimum operis et studii collocare, verum etiam ejus præcipuam utilitatem, ad quam primam in cæteris disciplinis omnia referuntur, ita pervestigare, ut oftendant eam ad rectam vivendi viam quam maxime pertinere. Atque hic locus eo magis semper pro re nata attingendus est, et enucleandus, quod non tantum obscuri quidam et ignoti homines, sed ii quoque qui philofophi vocantur, et ad hæc studia duriores sunt, Poehn vituperare solent et reprehendere, veluti voluptatum

ministram,

B 4

ministram, ab omni doctrina morali abhorrentem, et ab officiis vitæ remotiffimam. Neque ea hodiernorum propria est, sed omnium etiam temporum communis accusatio. Ut enim Platonem, magnum illum quidem et sapientem virum, fed ex civitate quam finxerat poetas ejicientem, aliosque omittam, Ciceronem huic arti fuccensentem, et litem quandam intendentem, fæpissime video ; qui cum cæteras omnes artes præ fua, non dico tempsiffe, at certe in locum inferiorem detrufiffe videatur, in poetas tamen liberius frequenter invehitur, utpote qui, eo judice, ii sunt qui doctrinis philosophicis adversantur, “ Animos nostros “ molliunt, et nervos omnes virtutis elidunt.” Ita quippe ei videtur philosophi personam fuftinenti, magnamque sapientiæ, et gravitatis fpeciem præ

se ferenti. Cui quidem in poetica vix mediocriter versato, cautius erat contra poetas exclamandum, ne id aut Invidia potius, aut nimia severitate, quam judicio fecisse putaretur : inconftantiam

porro hominis vix fatis possum mirari in poetas nunc impetum facientis ; eosdem nunc in clientelam recipientis ! Sed artes alias aliis bellum indicere turpissimum est, quæ fingulæ non oftentationis caufa, fed eruditionis, et mutuæ amicitiæ coli debent, ut, commuis omnium hoftis, ignorantia, fæderatis quasi copiis repellatur.

Homerus

« ZurückWeiter »