D PRÆLECTIO NONA. ECEM tragœdiæ vulgo Seneca tribuuntur, quanquam eas omnes non unius effe auctoris contendunt eruditi. Octavia autem excepta, quæ fola fabula quod ad argumentum latina est, recte omnes eidem afcribi arbitror, fi aut generalem œconomiam, aut ftylum penitus intueamur. Itaque propter judicii inopiam tantum diftare videmus Senecam a Græcis, qui eadem de caufa a Quinctiliano non temere dicitur dulcibus vitiis abundare. Quamobrem facturus operæ pretium mihi videor, fi ex eo locos quofdam animadvertam, Quinctiliani fententiæ comprobandæ gratia, eofque imprimis in quibus Græcos poetas fibimet habuit auctores, faltem debuit habuiffe. Apud Sophoclem igitur peftis defcriptio, qua vexabantur Thebani, novem verfibus continetur; quorum ultimus eam fere vim habet, quæ in longioribus narrationibus fæpius defideratur, Δ ̓ ἅδης ξεναγμοις καὶ γόοις πλετίζεται. Adeamus nunc Senecam qui Oedipum, et chorum induxit per totum fere actum primum fabulæ de ejufdem ejufdem peftilentiæ fævitia non tam miferabiliter, aut magnifice, quam lepide et copiofe conquerentem. Cujufmodi funt ista, Omnis ætas pariter et fexus ruit, Juvenefque fenibus jungit, et gnatis patres Et fequentia chori, Oedip. Ver. 53, &c. Longus ad manes properatur ordo Brachia conto laffata refert, Ver. 127. Feffus turbam vectare novam. Ver. 166. Præterea Præterea apud Græcum poetam defcriptio confilii et modi Oedipi excoecationis plena eft naturalibus imaginibus, ideoque ad eliciendum terrorem aptiffimis. Romanus autem eidem descriptioni, pro more fuo, perperam et affatim argutias frequentes admifcuit. Illa fane tragicum maxima ex parte fpirant, Regiam infeftus petens Invifa propero tecta penetravit gradu ; Ver. 917, Quam inepta vero quæ paulo poft fequuntur ? Gemuit; et dirum fremens Manus in ora torfit; at contra truces &c. Dependet Dependet oculis, rumpit. - Jam jula feci: debitas pœnas tuli : Inventa thalamis digna nox tandem meis. Ver. 961, &c. φαντάσια Quinetiam eandem non bene junctarum imaginum redundantiam invenire eft in Hercule Oetao; qua fabula fi Sophoclis veftigiis, a quo non pauca fumpfit, magis hæfiffet, illa pavтάola fublimitatis, cujus eum arguit Heinfius, ei haudquaquam objiceretur. Excerpta quædam ex Sophocle dudum protuli, de Hercule tunica veneno tincta induto ad Senecam igitur paulum attendite eandem rem fuo modo tractantem: At ille vultus ignea torquens face, Unum inter omnes quærit, et fequitur Lichan. Mortem metu confumpfit, et parum fui In aftra miffus fertur, et nubes vago Spargit cruore. Truncus in pontum cadit, In faxa cervix: funus ambobus jacet. Exuere amictus quærit. Hoc folum Herculem - Fluctifona quærit littora, et pontum occupat : Famularis illum retinet errantem manus: O fortem acerbam! fuimus Alcide pares. Her. Oet. Ver. 808. Quid quod neque Euripidem meliore fucceffu videtur nofter imitari; quod quidem primum teftetur locus ille in Hippolyto, quem ab Euripide accepit, de morte Hippolyti; apud Græcum fane horribilis fatis grandifque tauri marini, a Neptuno immiffi, imago exhibetur : Ενθεν τις ἠχώ χρόνια, ως φωνή Διός, Βαρὺν βρομον μεθῆκε, φρικώδη κλύειν. ἱερὸν ἔιδομεν Κἲμ ερανῶ σηρίζον, ὡς ἀφηρέθη Sed cum hifce majus quiddam molitur Seneca, in folitum ingeniofæ nimis redundantiæ vitium imprudens incidit: Confurgit ingens pontus in vaflum aggerem, Gravis unda portat. Quæ novum tellus caput Ver. 1015. Porro notavimus jamjudum, Academici, defcriptionem, apud Euripidem, Polixenæ ad tumulum Achilleum immolandæ, et fimpliciffimam effe, et vividiffimam, |