Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

que ignarus habitus fuerit, tamen ejus ingenium non dubito quin dignum statuatis quod Academica testimonio ornetur, et muniatur.

De ratione vero, qua in fequentibus prælectionibus usurus fum, quæ præfanda censui, quam paucissimis accipite. Ea igitur quæ mihi rem Dramaticam tractanti occurrent, potius ad dissertationum criticarum seriem, quam ad systematis formam quandam redigi oportere arbitror, non folum ob eam causam quod nollem in aliorum vestigia incurrere, fed etiam, (pace illorum dixerim) quia plerifque poeticæ deditis totum fere hoc displicet, philofophari. Una poesi competit regula generalis, eademque naturæ, cujus poesis est exemplar, ut, NE QUID MONSTROSUM: Ad hanc fi caute et religiose attendatur, parvi refert ad definitiones, ad verba technica, et minutias criticas descendere, quæ nec poeticæ peritis usui poffunt esse, nec iis, qui nullum habent cum musis commercium, delectationi. Drama equidem legibus arctissimis astringi probe novi: Sed quasdam ex his relaxari poffe, imo forsan debere, non solum commodi, et quasi licentiæ poeticæ, sed etiam ipfius naturæ tuendæ causa, mox mihi, cum ad eas considerandas veniam, erit contendendum. Neque enim nefas est dicere fummum in poesi etiam jus fummam effe injuriam, et nonnunquam res cum naturæ tum rationi magis difsentaneas, quam quæ vetantur, instituere.

natura

Non fum interea nescius, quam invidiosum nonnullis videatur, leges jam olim inveteratas impugnare, et ab ipso Aristotele, cujus ad disciplinam fatis dociles se minores Critici præbuerunt, dissentire: Sed præcipientis est, non dubitare, quid de quaque re sentiat, libere pronunciare: Nempe ab omnibus, qui de rebus ad humanam doctrinam pertinentibus scribunt, illud Horatianum usurpandum judico,

Nullius addiétus jurare in verba magistri.

Non enim præcepta quævis ex usu, sed ex ratione æftimanda sunt. Aristotelis certe auctoritas plurimum apud Nos Oxonienses, et jure, valet ; at non ita, ut in omnibus ei temere obtemperetur. Et profecto, quid est cur in poetica tractanda eo solo duce nobis opus fit, quem in reliquis scientiis nequaquam erroris expertem comperimus ? Quod fi quisquam me aut audaciæ aut arrogantiæ infimulet, tanquam meo potius ftantem judicio, quod sentio quam

sit exiguum, quam aliorum, eorumque in re critica præclariffimorum, fciat oportet me non id agere ut mibi plus æquo tribuam, vel ut novæ disciplinæ parens faluter, fed ut ea apud Shakesperium nostrum, quæ vulgo vitia dicuntur,

defendam,

defendam, quæque magna mihi semper opinio fuit eum sæpe de industria consectari. Itaque et mihi ipfi nequeo non gratulari, et vobis, auditores, gratias quam maximas habere, quod veftro favore huic opinioni, quam animo recursare fateor, aliquid et temporis, et studii licebit honeftiffime impertire.

Sed cum diu quædam contentio fuit, utrum Epicum præstantius fit poeticæ genus, an Dramaticum, huic liti componendæ eo lubentius operam dabo, quod, in omni disquisitione instituenda primum est efficere, ut audientibus, et de excellentia, et de utilitate rei explicandæ persuasiffi

mum fit.

Hasce igitur dissertationes, novis aliqua ex parte innixas principiis, ideoque non tam in tyronum usum conscribendas, quam peritiffimorum, quam gravissimorum, quam Academicorum judicio permittendas, variis animadversionibus criticis, in quibus nostros tum inter fe, tum cum antiquis conferendi frequens erit locus, abundaturas, pro folita vestra benignitate, uti spero, æqui bonique facietis : Ad benignitatem enim vestram, tanquam in arcem, demum confugio; Atque hoc quidem mihi polliceor, illam, quæ ambitioni noftræ non defuit, nunquam defuturam neceffitati : Hac denique fpe animatus, id certe spectabo, ut de pul

chritudine, chritudine, de usu, de dignitate Dramatis liquidiffime constet; ut antiquæ quædam leges, natura, ut videtur, non repugnante, imo potius poftulante, remittantur: ut imaginationis fæcunditati, atque ingenü ubertati minus parce consulatur : ut demum ista poetarum vitia et notentur, et damnentur, quæ bonis omnibus offensioni sunt, et poeticæ fplendorem turpiffimis maculis afpergunt; -ad quas omnes res animum adjuncturus, auctoritate fortaffe, et judicio aliquando deficiar, studio nunquam et voluntate.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRÆLECTIO

SECUND A.

[ocr errors]

NSTITUENTI mihi, Academici, ficut erat

propositum, epicum poesin cum dramatica conferre, id præcipue erit cavendum, ne in eorum errorem incidam qui in disceptationibus hujusmodi contentionis cupidiores esse videntur quam veritatis. Cum enim omnes poeticæ partes ab eadem parente oriundæ esse dicantur (five ea amor fuerit, ut Voffio placet, five religio, ut Dacierio videtur, five studium quoddam imitationis et barmonia, ut vult Aristoteles, cui assentitur Trappius ille qui primus ex hoc loco doctissime de poesi præcepit,) potiffimumque cum ex tota poetica prole hæ duæ species de quibus nunc agitur maximam habeant inter se fimilitudinem,

Qualem decet ese fororum,

justum omnino fore arbitrabar ut hoc quicquid fit vel comparationis, vel controversiæ, salvo proximitatis jure, fusciperetur.

Sed cum in omni familia honos suus debeatur primogenitis, hoc forfan nomine dramaticum genus fingulari veneratione erit proseqendum. Nam ut

ab

« ZurückWeiter »