Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mento eflent

Homerus quidem, quem Reverendi quidam ECCLESIÆ PATRES conviciis insectantur, quafi opera ejus fabulis poeticis refertiffima impedi

quo

minus Fides Christiana propagaretur, magno arcessebatur crimine, sed non fuo. Quid enim illi falsa religio criminis loco objiciatur, qui nihil omnino de vera acceperat ? Quod fi Homericos interpretes audiamus, plura allegorice tantum dici constat, quæ de diis absurde et impie videntur proferri. Illud vero quibus poffint ra

. tionibus probare non est præsentis loci quærere : multa certe et rectæ rationi, et veræ theologiæ consentanea, nemo inficias ibit, rebus fictis et fabulofis admisceri. Ea nonnunquam, quæ propria Dei Attributa sunt Yovi Homerico tribui manifestum est: qualia sunt

Διος δ' ετελέιετο Βελή
Δία δ' έκ έχε νήδυμος ύπνος.

Sed nunquam mihi magis placere fateor principem illum, patremque poetices, quam cum deos res humanas curantes, atque administrantes inducit : li fere omnibus intersunt negotiis, heroas incitant pugnantes, peregrinantes comitantur, navigantesque. Illis adjutoribus (ut bene clariffimus animadvertit Popius) fortitudo heroum accepta referenda est, iisdem adversariis, animi abjectio atque debilitatio; recte ergo admonemur de

imbecillitate

1

imbecillitate mortalium virium divina tutela auxilioque carentium. Atque haud fcio an minus vere dicturus fum, apud Homerum nihil præclari non folum factum, sed ne cogitatum quidem effe, fine divino impulsu: Achilles ira accensus, injuriamque illatam ense jam vindicaturus, nisi a dea coerceri, reprimique non potest. - Ab eodem detinetur corpus Hectoreum ; impellente dea restituitur. Hæc autem, in quibus omnibus poetam pro temporibus istis veræ religioni proxime acceffiffe cenfeo, honoris causa, leviter tantum, ac tanquam properans percurro ; quibus congerendis, atque amplius pensitandis, immorari non esset injucundum, fed ab hoc' nostro instituto alienum.

Ut igitur istis, quæ modo dixi poesi folere exprobrari, brevi occurratur, non ideo contendimus, ut in poetas nulla vitia referamus, fed ut doceamus, ea, quotquot fint, ipsis poetis imputanda esse. Neminem certe fugit, ut optimum unumquodque sit, ita pessimum fit corruptione. Salva ergo poetices fama, animadvertant per me, imo etiam me auctore, qui volunt, cum in eorum ftultitiam qui nullis ad scribendum præsidiis parati ad hæc studia confluxerunt, tum in eorum culpam, qui et suæ, et aliorum libidini inservientes, omnia ad fenfus hominum, et voluptates corporis accommodarunt.

[ocr errors][merged small]

a

Quod fi rem diligentius perpendamus, æquum fane est aliquid poetis concedi; quibus fi quis pergat irasci, quod, ex omnibus iis qui liberalibus scientiis operam impendunt, minima poetarum copia extiterit, etiam fi de nequiffimis fileamus, qui ita morati fuerint, ut ratio poftulat, dabit tamen hanc veniam, ut aliqua ex parte, accusationem istam, extenuandam putem. Nam cum aliæ disciplinæ in literis interioribus et reconditis ita versentur, ut a communi hominum consuetudine quafi exulent; aliæ ad vitæ tum publicæ, tum privatæ regendæ rationem tam proxime pertineant, ut præter eam nulla sit illis subjecta materies; sola poesis nihil a se naturæ alienum putans, omnia, quæ vel describi, vel mente concipi poffint, complectens, voluntates hominum quo velit impellens, et unde velit deducens, in tanta et tam multiplici rerum, personarum, imaginum varietate exercitata est, ut fæpe difficillimum fit naturæ non obsequi, quæ, cum in vitium fit propensissima, ita magis in tam lubricis locis labi folet, et errare. Hoc autem non ita dico, ut poetæ, aut naturæ excusatione utantur, aut consuetudinis ; fed ut eos moneam, qui omnia in invidiam, et pejorem partem rapiunt, ne de his rebus faftidiofius inquirant quam par est. Non semper poetis crimini dandum est, fæpe etiam laudi, fi a severitate philofophiæ discedatur ; cavendum est interea non modo ut a verborum tur

pitudine, pitudine, et rerum obscenitate abstineant, fed etiam ab omni illa levitate, quæ nec homine digna est literato, nec ipsis literis, nec honesta animi remiffione.

Hæc pauca prius dicenda quam propositum nostrum aperirem, ut, quæ poesi maxime objecta sunt, quoad potui diluerem, arbitrabar.

:

Quanquam igitur poetis omnia plerumque incommode evenerint, ipfam tamen poeticam apud omnes gentes in fummo semper honore fuiffe accepimus : Nulli vero magis ea capiuntur quam noftri : Nam cum omnes fere artes ad vitæ culturam pertinentes quæ hic exercentur transmarinæ fint, et adventitiæ, et multa non tam inveniffe, quam ab aliis accepta meliora fecisse dicamur, musas tamen habemus quasi indigenas, et vere Anglicanas. Nec enim ingenium, nec judicium, nec acumen, nec elegantiam, nec cætera hujufmodi quæ

in naturis hominum perspiciendis, et in motibus animi cum fedandis, tum excitandis versantur, quæ omnia in poetis requiruntur, in noftris defiderari

Tantum enim in hac arte progressi sunt, ut in unoquoque genere, qui magno ingenio extiterunt, satis et Græcorum, et Romanorum gloriæ refponderint. Comparationem quidem inter veteres fcriptores et recentiores, nec inutilem, nec injucundam nonnulli instituerunt, ad

puto.

quos,

quos, eos, qui disceptationibus hujusmodi delectantur, remitto.

Quod fi rem propius intueremur, in nullo genere apparet nostros plus eminuisse quam in Dramate. Et quidem, quod in altiffimis ingeniis non raro fit, in eodem, in quo excellunt, sæpe hallucinantes deprehendamus. De Dramate igitur, tum antiquo tum Anglicano differenti attentas mihi et faciles aures vos præbituros spero, fi prius rationes quasdam, cur in eo præsertim tractando elaborare visum sit, attulero, ipfamque tractandi viam breviter fignificavero.

Ad hoc autem genus operam meam potiffimum conferendam effe idcirco existimabam, primum, quod, cum in Dramaticis scriptis, quæ mihi

præ cæteris arridere non inficior, magis quam in reliquis versatus fuerim, erit cur animo et alacriore et fidentiore rem ipfam aggrediar: Deinde quod hoc poetices genus, tum vobis audientibus, tum Academico disceptante, dignissimum videtur, quippe quod ad mores hominum dirigendos, et ad bene, beateque vivendum, qui ex omnibus literis eft fructus uberrimus, imprimis spectat: postremo quod noftratibus honorem deferendo magnam percepturus sum voluptatem, ipsique præcipue, quem summa cum reverentia nomino, SHAKESPERIO, qui cum a plerisque omnis eruditionis expers, at

que

« ZurückWeiter »