Anthologie aus römischen Dichtern mit Ausschluss von Vergil und Horaz: Zum gebrauch im Gymnasial-unterricht

Cover
H. Laupp, 1894 - 188 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 24 - Bithynos liquisse campos et videre te in tuto ! o quid solutis est beatius curis ? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum desideratoque acquiescimus lecto. hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Seite 61 - MAECENAS, eques Etrusco de sanguine regum, intra fortunam qui cupis esse tuam, quid me scribendi tam vastum mittis in aequor ? non sunt apta meae grandia vela rati. turpe est, quod nequeas, capiti committere pondus et pressum inflexo mox dare terga genu.
Seite 83 - numina vicinis habitantia sedibus,' inquam, ' iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi. 35 et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet. ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor, 40 placato possum non miser esse deo.
Seite 22 - Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas quo puella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, Quae tu volebas nec puella nolebat.
Seite 65 - Aetna 5 ad tua rorantes carmina flexit equos : miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro turba puellarum si mea verba colit...
Seite 96 - Minervae, quae fieri pugna prima cruenta solet. protinus excolimur teneri curaque parentis 15 imus ad insignes urbis ab arte viros. frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus. 20 saepe pater dixit «studium quid inutile temptas ? Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Seite 30 - Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Dicere, et insidias Arrius hinsidias ; . Et tum mirifice sperabat se esse locutum Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Seite 43 - Venus, casta placent superis: pura cum veste venite et manibus puris sumite fontis aquam. cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras vinctaque post olea Candida turba comas, di patrii, purgamus agros, purgamus agrestes: vos mala de nostris pellite limitibus, neu seges eludat messem fallacibus herbis, neu timeat celeres tardior agna lupos.
Seite 26 - Comata silva; nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per impotentia...

Bibliografische Informationen