Abbildungen der Seite
PDF

870.4
viry

IOHANNIS VAHLENI

PROFESSORIS BEROLINENSIS

OPUSCULA ACADEMICA

PARS POSTERIOR

PROOEMIA INDICIBUS LECTIONUM PRAEMISSA XXXIV-LXIII

AB A. MDCCCLXXXXII AD A. MDCCCCVI

LIPSIAE
IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI

MDCCCCVIII

[ocr errors][merged small]

XXXIV. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1891/92.

3 Rem arduam esse emendandi operam in veterum scriptorum

libris collocandam vel eo cognoscitur, quod ex multis conamini-
bus, quibus quae manca sunt aut depravata temptantur, perpauca
communi omnium consensu excepta manent ac vigent; neque ea
re sola difficultas continetur, quod où toŨ TVXóvros est ex lacera
vel obscurata quocumque modo oratione divinando ipsam scriptoris
manum suscitare, sed non minus eo quod in iis quae legi atque
intelligi possunt saepe ambiguum est nec certo dignoscitur, quae
vera sint, quae veri specie legentem inducant. Velut Theocritus, 10
ut hoc exemplo utamur, quibus versibus in carmine, cui Altys (XII)
inscribitur, φιλόπαιδος Διοκλέους in honorem a Megarensibus insti-
tuta quotannis puerorum osculis contendentium certamina expressit

Νισαίοι Μεγαρήες αριστεύοντες έρετμούς,
όλβιοι οικείοιτε, τον 'Αττικόν ως περιαλλα
ξείνον ετιμήσασθε Διοκλέα τον φιλόπαιδα.
αιεί οι περί τύμβον άολλέες εξαρι πρώτο
κούροι έριδμαίνοντι φιλήματος άκρα φέρεσθαι.
ός δέ κε προσμάξη γλυκερώτερα χείλεσι χείλη,
βριθόμενος στεφάνοισιν εάν ές μητέρ' απήνθεν.

όλβιος, όστις παισι φιλήματα κείνα διαιτα.
35 ή που τον χαροπόν Γανυμήδεα πολλεπιβώται

Λυδίη ίσον έχειν πέτρα στόμα, χρυσον οποίη "

πεύθoνται μή φαύλος ετήτυμον αργυραμοιβοί 4 eorum qui sunt extremi duo nobis quidem vitii expertes esse vide

bantur, recepta nimirum optimi codicis Ambrosiani (k) scriptura φαύλος ν. 37, cuius locum in ceteris libris quod olim vulgabatur φαύλον occuparat. Sed plerique omnes interpretes haud paulo secus iudicantes haec ferri posse negant variisque modis deformata corrigendo recuperare verum conantur. Qui talia proponunt, ut semel mota suspicione falsi pullulare solent coniecturae.

Vahleni opuscula II.

30

« ZurückWeiter »