Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. 260, 19 sqq. De ludibrio quod est in vv. 1440. 1441 ne severius iudicetur, contendantur quae Plautus in Poenulo a. 11 a v. 477 militem exaggerandi causa effutientem facit.

P 334, 14 Plautina haud vulgaria sunt vel Rud. 453 Iam illud mali plus nobis vivit quam ratae; ibid. 688 sq. Quid istaec ara Prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? Stich. 73 Neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo.

P. 339, 6 Versus singulos in nonnullis codd. omissos, in aliis rursus receptos, sed non suo loco positos exempla docent, sat. 11 6, 89 aut epist. 1 17. 14. 15 cum Vollmeri adn.

P. 365, 15 Idem prae se fert sat. 1 5, 71 ubi sedulus hospes Paene macros arsit dum turdos versat in igni, si quidem macros non sua in sententia sed aliena locum habet; conf. sat. 11 5, 100 sq.; I 1, 60.

P. 386, 19 lis quae attuli et explicare studui duo addam exempla quibus idem quod illis declaretur, Horatium plenis maluisse sententiis efferre quam qua licebat brevitate uti et iis quidem sententiis quae colore poetico tinctae placerent: epod. 17, 54

et epod. 11, 5

Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo

Hic tertius december, ex quo destiti
Inachia furere, silvis honorem decutit.

Satis enim erat: Non saxa nudis surdiora navitis et altero exemplo hic tertius december ex quo destiti Sic illo loco cui haec adscribo cum

satis esset dum pecori lupus et nautis infestus Orion maluit a descripta Orionis vi aliquid venustatis petere.

P. 476, 20 Plautus Trin. 609 Quam dudum istuc aut ubi actum est? || Ilico hic ante ostium, Tam modo, inquit Praenestinus.

IN PARTE POSTERIORE.

P. 13, 19 Lucianus de Alex. pseudom. 2 (11 p. 72, 15 Bekk.) obdè bhiya tñs Ασίας μέρη τὰ ἐρημότατα λεηλατών –

-.

P. 24, 9 Mostell. I 1, 147 Iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt; Merc. 1, 22 De lanificio neminem metuo una aetate quae sit; Pseud. 13, 84 Quia pol qua opera credam tibi Una opera alligem fugitivam canem -; et in opera hoc idem saepius occurrit.

*

P. 27, 25 De edepol, si quidem ipsum ferri non potest, in mentem venit, potuisse scribi Qui scis? | Scio de me: olfacio. | Nam -; ex demeol ut per scribendi errorem edepol natum esset. Oratio, opinor, perapta et ea quidem qua in Casina 11 3, 9 scribitur Hanc ego de me coniecturum domi facio magis quam ex auditis, vel in Cistell. I 1, 2 Hanc ego de me coniecturam domi facio ne foris quaeram; in Amphitr. 11 2, 7 Nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio Stich. ; 11, 3 nam nos eius animum De nostris factis noscimus; Curcul. 1 1, 81 De odore adesse me

scit; ibid. n 1, 17 De forma novi: de colore non queo Novisse, et saepe similiter.

P. 119, 26 Plautus Trin. 1156 desponsam, sed desponsatam CD et Nonius; et Mil. Gl. 1007 desponsa est, sed iidem codd. desponsatast.

P. 140, *24 tuis hic omnia plena Muneribus (Verg. georg. 11 4).

P. 147, 16 In Poenuli Plautinae prol. 68 (cf. 64 sq) narratur Quoniam periisse sibi videt gnatum unicum, Facit illum heredem fratrem patruelem suum; ne dubites recte scribi quod proposui unicus.

P. 148, 29 De agri modo cf. quod legitur in prol. Aulul. 13 Agri reliquit ei non magnum modum et apud Hor. sat. п 6, 1 modus agri non ita magnus. P. 150, 1 In Casina 1 2, 23 Cleostrata matrona dicit

Quin mihi ancillulam ingratiis postulat

Quae mea est, quae meo educta sumptu siet

Vilico se suo dare,

eademque i 3, 43 Me sinas curare ancillas: quae mea est curatio. Unde apparebit quid sit quod dominam a me repositum ad ancillulam referri scripsi, quod fuit qui se negaret intelligere.

P. 153, 1 Euclio in Aulularia I 6, 50 ait Ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia, id est, nisi fallor, fretus mea fiducia tui.

P. 232, 32 Plautus quoque in Casina 1 5, 13 ubi huius modi sermo est: OL. Orat obsecrat

Ne Casinam uxorem ducam. LY. Quid tu postea?

OL. Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,

Si is mecum oraret.

et alibi saepius sed vario modo.

P. 260, *30 Cistell. 670 Spes mihi sancta subveni.

P. 334, 23 Plautus Mil. Gl. iv 8, 40 Mea, non illorum dedi.

P. 349, *16 Brut. 56, 204 hoc doctoris intellegentis est videre quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut

P. 400, 10 Confer eundem in eodem museo XLI (1886) p. 12.

P. 403, 19 Plautus Capt. п 3, 39 Non tuum tu magis videre quam ille suum gnatum cupit. Trucul. Iv 3, 57 Non vinum viris moderari, sed viri vino solent a Schoellio emend. Asin. II 3, 140 Nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum, ubi libri scire possum, ab Hermanno corr. Horatius c. 1 27, 21 Quae saga, quis te solvere Thessalis Magus venenis, quis poterit deus? epist. 1 3, 29 Si patriae volumus, si nobis vivere cari. sat. 1 3. 76 quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia.

P. 408, 35 Ex Plautinis non indigna quae afferantur Rud. 1 2, 15 Pater salveto amboque adeo: sic Pleusidippus Daemonem senem et Sceparnionem servum appellat; Stich. 1 1, 10 sed hoc soror crucior, Patrem tuum meumque adeo, unice qui unus. . probus perhibetur ; saepius in enumeran

dis rebus ultimae adhaerescit, non quasi haec gravior sit ceteris, velut Poen. m 3, 28 Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus neque pollicemur neque adeo volumus datum.

P. 421, 14 Plautus Capt n 2, 77 Est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum, non de loco sed de occasione in oratione compari

P. 423, 20 De ubi perpauca addam exempla, sed quae satis certa videantur.

Capt. v 2, 2

Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas?
Cistell. IV 2, 51

Hanc scire oportet filia tua ubí sit, signa ut dicit.

ibid. Iv 2, 69. Poen. ш 3, 89

Quid multa verba? faciam, ubí tu laveris

Aulul. 5, 33

Sed hoc étiam pulcrumst praequam ubí sumptus petunt.
Rud. v 2, 60

Tecum hóc habeto tamen, ubí iuraveris.

In quibus quid sit tamen ambigui neminem fugiet. Menaechm. I 2, 7 M. Non hercle vero. C. Ubi convivae ceteri?

De quo versu olim ob ipsam hanc particulam variis modis mutato nunc nemo dubitat.

P. 435, 39 Plautina poterant quaedam addi, velut Men. v 1, 24

ME. an mos hic ita est

Peregrino ut advenienti narrent fabulas?

MA. Quas fabulas?

Cas. II 5, 11

L. Quicum litigas, Olympio?

0. Cum eadem qua tu semper. L. Cum uxore mea?

O. Quam tu mi uxorem?

Quae quidem habent aliquid proprii, quamquam eundem sequi usum videntur. Capt. I 4, 42

H. ille quidem, quem tu esse hunc memoras, hodie hinc abiit Alidem
Ad patrem huius. A. Quem patrem? qui servos est?

Poenul. v 2, 11

A. Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.

M. Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?

Rud. II 3, 12

T. Sed quam mox coctumst prandium? A. Quod prandium, obsecro te?
Trucul. 11 2, 28

A. Mulieres volo convenire vostras. S. Quas tu mulieres
Mihi narras

-.

Sed de Curculionis versibus quae p. 436 dubitanter proposui nihili sunt.
Quos versus Goetzius et Schoellius scite formarunt in hunc modum:
TH. Scire volo quoi reddidisti. LY. Lusco liberto tuo:

Is Summanum se vocari dixit: ei reddidi,

Qui has tabellas obsignatas attulit, quas tu mihi [tabellas]
TH. Quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?

Ut tamen ne sic quidem omnis dubitatio sublata sit. Malis enim ex eo usu quem dicimus tabellas, libertos, Summanos uno ordine indignanti militi relinqui: et has tabellas quod Lyco dicit (non addito enuntiato relativo) cogitat et designat, opinor, eas quas Therapontigonus miserit et quas ipse cognitas habeat necesse sit. Quodsi versus istos scribimus sic ut Plautini libri tradunt (omissis aliis testimoniis quibus cavendum est ut nimia fides habeatur: cf. Leonis adnotationem)

TH. Scire volo quoi reddidisti. LY. Lusco liberto tuo:

Is Summanum se vocari dixit: ei reddidi:

545 Qui hás tabellas óbsignatas áttulit. TH. Quas tú mihi tabellas,
Quós tu mihi luscós libertos, quos Summanos somnias?
LY. Facis sapientius

Nec mihi quidem libertus ullust.

Quám pars lenonum libertos qui habent et eos deserunt.

549 TH. Quid fecisti? LY. Quod mandasti feci tui honoris gratia, Tuum qui signum ad me attulisset nuntium ne spernerem.

in oratione quidem nihil esse crediderim quod non egregie huic sententiarum et sermonis decursui conveniat: nam feci quoque in versu 549 insequentibus verbis tui honoris gratia melius adesse censeas quam abesse ut expelli sine damno possit. Interrogatio autem Quid fecisti non tam interrogantis est qui responsum exspectet quam admirantis et rem factam aegre ferentis. Quo graviora sunt quae in versuum forma legentem impediant, quoniam et v. 545 et 549 ambo sed non eodem modo legitimum septenariorum ambitum excedunt, ut frequens illa controversia nascatur, orationi utrum plus tribui an metrorum necessitati oporteat. Fortasse fallor nec quidquam affirmo confidentius: sed certe in promptu est exemplum, versui 545 quod geminum sit, et ipsum dubitationi multifariam obnoxium. Versum dico Pseudoli 1 3, 25, qui ibi medius inter baccheos unus trochaicus interpositus est,

PS. Vah.

Manta. BA. Omitte. CA. Ballio, audi. BA. Surdus sum profecto inanilogistae. De qua versus forma quidquid statuitur, tantum dico profecto qua particula nihil aptius huic loco, nihil frequentius est in Plauti comoediis temptari non debere. Versui alteri Curculionis (549), in quo sane seclusum feci restituendae mensurae satis facit, qui similes sint plures afferuntur in nunt. acad. 1907 p. 706 sqq., quibus hoc cavere studebam, ne dum normae metricae succurrimus oratio depravetur.

P. 561, 13 Lucianus Verae historiae 1 c. 7 (vol. II p. 43, 2 Bekk.) ηv dè noì ἴχνη δύο πλησίον ἀλλήλων ἐπὶ πέτρας, τὸ μὲν πλεθριαῖον, τὸ δὲ ἔλαττον. ἐμοὶ δοκεῖν, τὸ μὲν Διονύσου τὸ μικρότερον, θάτερον δὲ τοῦ Ἡρακλέους.

[ocr errors]

INDICES1).

CONFECIT

AEMILIUS THOMAS.

I.

INDEX RERUM3).

Ablativus duplex 11 326, 15 n.
+abundantia orationis, simile simili
adiectum (σιωπᾶν ἀρρήτως, nulla voce
deprompta tacita) 11 209 sq.

affirmantia et negantia copulata
(στυγεῖ οὐδ ̓ ὁρῶσ ̓ εὐφραίνεται, odis-
sent neque videre vellent) 11 265 sq. 477.
definitius minus definito subiectum
(τίνα χρόνον ἢ 'ς πότε, ubinam aut
quibus locis) 1 423.

..

tralatis propria addita (ov ońμas
τρυγήσειν καὶ προσάξεσθαί τινα,
sero.. depugnato proelio) 1 292 sq.
297, 9 n.

*abundantia orationis 1 126 sqq.

ante dicta denuo inculcantur 1
127 sq.

contraria coniuncta (ἀδύνατος καὶ
οὐχ ἱκανός) τ 366.

-

enuntiatum pendens libere sub-
iectum (περὶ ὁμιλιῶν ὡς ὁμιλοῦσι τ

392-396.

quod inest sua natura in priore
adiectum (ἐρήμας οὐ παρούσης ἐμοῦ
τρυγήσειν) τι 292 34.

in nominibus propriis 121 sq. 320 sq. |
II 390 sq.

participio adiecto 1 125 sq. 499 sqq.
ct. 502, 32. 503. 11 365 sq.

ἐκ παραλλήλου addita (ὁ κάτω θα
νών, τὴν ὑμετέραν τὴν τῶν σοφιστών
τέχνην) η 158. 368-376.

(*abundantia orationis) praedicato bis
posito 359.

sententia repetita (ἐπιδεικνὺς
ἐπειδὰν ἐπιδείξω) τι 370, 38 n.
similibus cumulatis 1 271 sq. 497.
II 60, 19 n. 304 sq. 379-387.
synonyma geminata sequente uno
ex duobus II 381 sq.

tralatum proprio adiunctum ΙΣ
305 sqq.

abundantia orationis 1 232, 37. 236,
18 n. 342.

in antiquitate significanda 1 92.
ut bis idem dici videatur (fiducia
ingenii fretus sim.) 1 357, 17. 360,
32. 362. II 153. 155. 573.

idem nomen sine vi bis positum
I 25 28. 76. 454. 465, 17. п 354.
403, 33 n.

--

duo posita senso uno (neque edo
neque emo) I 106, 37.

enuntiatum pendens subiectum
(illa suspicio, si opinamur; edicto,
quo edixerunt) 1 29. 69-71.

manu abundanter 1 365, 17 n.
participio addito (tempora velas
adoperta cucullo, profectus castra
movit) 1 231, 15 n. 448.

similia cumulata i 337. 482, 26.
Accius cfr. IND. LECT. LIII. LVI
II 397-411. 448-463.

armorum iudicium n 452 sq.

1) Ubi eadem res per plures deinceps paginas tractatur, fere prima
tantum indicata est.

2) In genere grammatico, metrico, critico Latina nullo signo, Graeca
stellula *, ad utramque linguam pertinentia cruce † insignita sunt.

« ZurückWeiter »