Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sed opera tua mihi intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse. In quibus scilicet et significaram a Madvigio accepit, ut diximus: reliqua suo periculo instituit et in mus. Rhen. 1898 p. 123 confirmare studuit. Qui quidem illa quae edidit sed opera tua mihi sibi visus est elicere ex librorum scriptura si donatam ut, eo scilicet artificio quo quidvis ex quovis effici nullo negotio queat. Omittimus pravitatem sententiae, in qua iam desideratur, quod summum erat aperte dici, Ciceronem quae ante voluerat iam relicturum; omittimus verborum ordinem critici iussu institutum, quem intolerabilem esse quis non percipiat qui paulum 10 modo sensu sermonis praeditus sit. Unum illud dicimus, haec quae tradita sunt intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse, qui accuratius perspexerit et ad usum sermonis rettulerit, eum non posse non intelligere, nec mihi requiri, neque verbo quod oppositum sit, sive re, quod nonnulli post te inseruerunt, sive, quod ille maluit, opera tua, addendum fuisse, sed contrarii rationem non mancam esse verum perfectam, quam vel hoc modo liquido patefacere liceat: intellego te istic prodesse, hic (non solum non prodesse sed) ne verbo quidem levare me posse. Scr. m. Aprili a. MDCCCCV.

LXIII. INDEX LECTIONUM AESTIVARUM 1906.

Perutilis fuit tractatus Graecus de comoedia, quem I. A. Cra- 3 merus primus ex codice quodam Coisliniano protractum in Addendis ad Anecdota Graeca Parisiensia (vol. I Oxon. 1839) publici iuris fecit. Eum postea Iacobus Bernaysius subtili cura perscrutatus supplementa quaedam artis poeticae Aristotelicae investigavit, quae in museo Rhenano (vol. VIII. 1853) primum, dein in libello separatim edito exposuit, cui hunc indicem fecit Zwei Abhandlungen über die Aristotelische Theorie des Drama (Berol. 1880). Postremo eadem 10 excerpta Georgius Kaibelius tractavit, in commentatione Gottingensi (a. 1898) prolegomenon лɛì x∞μdías quae vocantur, quorum illa magna pars fuerunt, naturam et originem persecutus.

Ex hoc opusculo nos quamquam poteramus plura nunc non plus unam sententiam promimus edisserendam, eam qua de sermone poetae comici praecipitur; quae nec per se est indigna in quam inquiratur et identidem temptata a doctis nondum eam quae nescio quo pacto periit integritas recuperasse nobis videtur. Hinc igitur petemus argumentum prologi quem huic quoque lectionum academicarum recensui consueto more praemittimus; disputabimus 20 autem ita ut hac quaestione exemplo utentes in re critica factitanda quid probum sit, quid pravum edoceamus eos si qui ad haec studia incumbunt, simul id sectati ut ex uno loco ad scriptores plures si fieri possit aliquid utilitatis redundet.

Scripta in illo codice sunt verba haec

Δεῖ τὸν κωμῳδοποιὸν τὴν πάτριον αὐτοῦ γλῶσσαν τοῖς προσώποις περιτιθέναι. τὴν δὲ ἐπιχώριον αὐτῷ ἐκείνῳ.

Quae verba quamvis neminem fugiat aut depravata esse aut mutila, tamen eorum vim et sententiam ex incerta luce corruptelae Bernaysii ingenium assecutum est, qui discrimen quoddam indicari 30 intellexit, quo poeta comicus uteretur, cum personis agentibus in fabula suam patriam linguam impertiret, hospitem autem si quem

4 induceret sua loqui dialecto iuberet, velut Aristophanes Boeotum in Acharnensibus, Scytham in Thesmophoriazusis, Spartanas mulieres in Lysistrata sua quemque lingua verba facere voluit. Sed hospitis quoniam in verbis scriptis mentio nulla est, ex hac parte violatae integritati sententiae subveniendum esse Bernaysius sibi persuasit. Qui quod hac scriptura quam proposuit et commendavit

δεῖ τὸν κωμῳδοποιὸν τὴν πάτριον αὑτοῦ γλῶσσαν τοῖς (ἄλλοις) προσώποις περιτιθέναι, τὴν δὲ ἐπιχώριον αὐτῷ τῷ ξένῳ desiderio satisfieri putavit, sententiam quidem restituit, quam non possis non probam habere, sed restituit remediis adhibitis, quae 10 verendum est ne plus damni quam salutis attulerint. Quam enim probabile esse dicimus eas potissimum voces (avtã ¿xelvy) corruptelae argui, quas sua integritatis specie vetare credas ne emendando attingantur aut quam credibile esse quae refinxit verba (avτ to živo) umquam scribentis vitio abiisse in ea quae codicis fide circumferuntur (avto Exeivo). Sed earum rerum ille nihil consideravit, criticorum more, qui contenti quoviscumque modo mutatis litteris aliquid sententiae peperisse reliqua non curant.

Itaque non iniuria nobis videmur olim quamvis perbreviter memorasse, irritam esse in sententia iusta Bernaysii opinationem: 20 nec enim allois addendum fuisse quod addidit, nec vero verba avto inɛivo labem traxisse, sed ea quo referrentur in mutilata oratione periisse. Eam autem licere in hunc fere modum redintegrare:

Δεῖ τὸν κωμῳδοποιὸν τὴν πάτριον αὑτοῦ γλῶσσαν τοῖς προσώποις περιτιθέναι, τῷ δὲ ξένῳ ἀποδιδόναι τὴν ἐπιχώριον αὐτῷ ἐκείνῳ.

Non persuasimus Kaibelio, qui quid probi aut probabile ista habeat oratio non perspiciens, quam paululum inflectenti licebat invenire verum, Bernaysii rationem nostra potiorem esse affirmat, cuius vestigia insistens huius modi conformationem sententiae re- 30 quirit (talia enim oculis ut recte aestimentur subiicienda sunt)

Δεῖ τὸν κωμῳδοποιὸν τὴν πάτριον αὑτοῦ γλῶσσαν τοῖς ἐπι χωρίοις) προσώποις περιτιθέναι, τὴν δὲ ἐπιχώριον ἑκάστου τῷ ξένῳ,

quam in comm. Gotting. (p. 59) proposuit et in Comicorum Graecorum fragmentis vol. I fasc. 1 p. 52 repetiit, nisi quod additum ixizoolois vocabulum postea praetermisit. Et certe hoc peius etiam quam a Bernaysio allois addi лoобóлоis videtur. Neque enim erat quod ea definitius designarentur, sed ab universa sententia

orditur scriptor cum ita dicit δεῖ τὸν κωμῳδοποιὸν τὴν πάτριον αὑτοῦ γλῶσσαν τοῖς προσώποις περιτιθέναι, ut dein adiiciat ab ea norma quid excipiatur: τὴν δὲ ἐπιχώριον αὐτῷ ἐκείνῳ. Eius vero exceptionis quae forma fuerit quaeritur et ambigitur. Qua in re quod Kaibelius ne izolov careret eo quo niti posset, Exάotov addendum censuit, ut mittamus quam hoc verisimile sit ex avt effici, desideravit quo nihil opus erat: aut enim in Bernaysii scriptura (τ. δ. ἐπιχώριον αὐτῷ τῷ ξένῳ) non cum ξένω coniungitur, quo nihil ineptius erat, sed coniungitur cum έлɩógiov, 10 quasi dicas τὴν δὲ ἐπιχώριον αὐτῷ (περιτιθέναι) τῷ ξένῳ; id quod meliore collocatione verborum ita efferendum erat to dè év tηv ¿ñiɣáọiov avtã. Longius igitur Kaibelius a vero et a probabili aberravit quam cuius se auctoritati mancipavit Bernaysius. Sed hoc iam liquido apparuit neutrum eorum quamvis Graeci sermonis egregie peritorum hoc satis percepisse quid verba autò̟ izɛivo sibi vellent aut quem usum et sententiam haberent; quod si probe perspexissent, non illis potissimum emendandi machinas admovissent sed ab iis sibi persuaderi passi essent, qua via sola opem ferre isti sententiae liceret. Sed ea res quoniam ita se habet, non inepte 20 agere existimabimur quod exemplorum copia docere instituimus, et creberrimi usus esse istam horum pronominum iuncturam, et cui menti cuive consilio eadem iuncta accommodari soleant.

30

Initium facimus ab eo quod nobis antiquissimum in promptu est exemplum Aeschyli, qui Electram, ubi ad tumulum patris expressa pedum vestigia aspexit, ita loquentem facit (in Choephor. 197 sqq.)

καὶ μὴν στίβοι γε, δεύτερον τεκμήριον,
ποδῶν ὅμοιοι τοῖς τ ̓ ἐμοῖσιν ἐμφερεῖς.

καὶ γὰρ δύ ̓ ἐστὸν τώδε περιγραφὰ ποδοῖν, 200 αὐτοῦ τ ̓ ἐκείνου καὶ συνεμπόρου τινός. πτέρναι τενόντων θ ̓ ὑπογραφαί μετρούμεναι εἰς ταὐτὸ συμβαίνουσι τοῖς ἐμοῖς στίβοις: avtov Exɛívov dicit h. e. eius cuius supra semel atque iterum mentionem fecit (proxime v. 186), Orestis, eumque advenisse hoc alterum (post πλόκαμον) indicium (δεύτερον τεκμήριον) fdem facit, idque eo magis quod non unius sed duorum hominum vestigia agnoscuntur, ipsius et alicuius comitis eius. Sic enim verba (199) καὶ γὰρ δύ ̓ ἐστὸν τώδε περιγραφὰ ποδοῖν accipienda cum plerisque ducimus, non amborum pedum circumscriptas notas dici sed

duplicia duorum hominum vestigia. Qua de re secus sensisse Carolum Robertum videmus quo auctore illustris Aeschyli interpres ex duobus versibus 199. 200 (208) alterum seclusit, ut qui relinquitur unus non possit nisi de ambobus pedibus unius intelligi, καὶ γὰρ δύ ̓ ἐστὸν τώδε περιγραφὰ ποδοῖν; quod etsi Wilamowitzii interpretatio haud inscite reddidit, tamen haeremus ambigui, quia non satis apparet, quid hoc fidem augere possit, quod amborum pedum, non unius, vestigia conspiciuntur: alterum, duos fuisse advenas, quid afferat ad spem confirmandam apertum est. Et quidquid incerti est in ista oratione (199) adiecto altero versu tollitur. 10 Nec Sophocles cum Electra canat (205 sqq.) τοὺς ἐμὸς ἴδε πατὴρ θανάτους αἰκεῖς διδύμαιν χειροῖν, αἳ τὸν ἐμὸν εἷλον βίον πρόδοτον, duas manus maluit quam duorum manus intelligi. Sed quisquis hunc versum scripsit, sive is poeta fuit ut putamus sive nescio quis alius, is plane de more istis pronominibus (αὐτοῦ τ' ἐκείνου) usus est.

Non aliter Lichas in Trachiniis (283 sqq.)

τάσδε δ' ὥσπερ εἰσορᾶς

ἐξ ὀλβίων ἄζηλον εὑροῦσαι βίον

285 χωροῦσι πρὸς σέ· ταῦτα γὰρ πόσις τε σος
ἐφεῖτ', ἐγὼ δὲ πιστὸς ὢν κείνω τελῶ.

αὐτὸν δ ̓ ἐκεῖνον, εὖτ ̓ ἂν ἁγνὰ θύματα
ῥέξῃ πατρῴῳ Ζηνὶ τῆς ἁλώσεως,

φρόνει νιν ὡς ἥξοντα,

aut Aristophanes in Ecclesiazusis (638 sqq.)

Β Λ. Οὐκοῦν ἄγξουσ' εὖ καὶ χρηστῶς ἑξῆς τὸν πάντα γέροντα διὰ τὴν ἄγνοιαν, ἐπεὶ καὶ νῦν γιγνώσκοντες πατέρ ̓ ὄντα 640 ἄγχουσι.

ΠΡ. Αλλ' ὁ παρεστώς οὐκ ἐπιτρέψει· τότε δ ̓ αὐτοῖς οὐκ

ἔμελ ̓ οὐδὲν

τῶν ἀλλοτρίων ὅστις τύπτοι· νῦν δ ̓ ἢν πληγέντος ἀκούσῃ, μὴ αὐτὸν ἐκεῖνον τύπτῃ δεδιὼς τοῖς ὁρῶσιν τοῦτο μαχεῖται, in quibus etsi fuerunt qui titubarent, αὐτὸν ἐκεῖνον habet in praecedentibus quo referri possit. Ad quem versum non nescimus Fr. Blaydesium suo more congeriem similium fecisse. Quem nos non sequimur, sed nostrum institutum tenentes ex variis scriptoribus posterioris maxime aetatis petemus exempla eaque afferemus ita ut cui usui illa pronomina aptentur perspicuum fiat.

Platonis sunt in convivio (p. 192 b)

Vahleni opuscula II.

36

00

30

« ZurückWeiter »