Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

mediis Orci faucibus.. evasi; de mediis ungulis.. erepta. Claudianus scribit (XVII 9) in mediis consul quaesitus aratris; (v1 270) te totius medio telluris in ore. Macrobius (Sat. II 8, 7) in mediis voluptatum inlecebris; (Sat. VII 1, 16) in mediis saltare conviviis. Sed sit hoc satis exemplorum ad significandam quae est huius usus proprietatem, quam eandem Graecis familiarem fuisse nemo nescit. In Vergilii carmine sequuntur, ut diximus, haec vivite silvae:

58

Praeceps aerii specula de montis in undas

Deferar; extremum hoc munus morientis habeto,

in quibus Hermannus primus, quia quattuor versus congruentiae causa, non tres, requirebat, et quia nimis nuda essent illa Vivite silvae, unum versum similis sententiae intercidisse coniectavit, cuius exemplum dedit Vivite Maenaliae quondam mea pascua valles; eumque secuti plerique defectum agnoverunt, Ribbeckius ita, ut aliud exemplum desiderati versiculi fingeret Vive tuo felix digno cum coniuge, Nysa, hoc ideo ne deesset quo referri posset quod est in proximo versu munus m. habeto. Sed nec hoc desiderabatur in carmine quod non agebat nisi de Nysae perfidia, et tota sententia 20 quam addi vult in hunc locum nisi fallimur non quadrat. Facilius Hermanni supplementum feretur, cui concedi oportet, illa vivite silvae haud inscite potuisse gemina valedicendi formula amplificari. Sed hoc flagitari non contendet, nisi cum Hermanno quattuor versus pro tribus poposcerit. Nam Theocriti versus quibus Hermannus utitur (1 115):

ὦ λύκοι, ὦ θῶες, ὦ ἀν ̓ ὤρεα φωλάδες ἄρκτοι,

χαίρεθ ̓· ὁ βουκόλος ἔμμιν ἐγὼ Δάφνις οὐκέτ ̓ ἀν ̓ ὕλαν, οὐκέτ ̓ ἀνὰ δρυμώς, οὐκ ἄλσεα· χαῖρ ̓ Αρέθοισα

καὶ ποταμοί, τοὶ χεῖτε καλὸν κατὰ Δωρίδος ὕδωρ

30 quid habent similitudinis cum Vergilianis, ut hi ex illis potissimum expressi videantur? Quo exemplo si quid docetur, hoc doceri arbitramur, quemadmodum haec ὦ λύκοι . . χαίρεθ ̓ ὁ βουκόλος ἔμμιν ἐγὼ Δάφνις οὐκέτ ̓ ἀν' ὕλαν in unam sententiam coeunt, sic apud Vergilium duas partes unius esse orationis vivite silvae: (ego) praeceps de montis specula deferar in undas.

Iam nihil impedit, quominus instauratam in duobus cantibus stropharum aequalitatem perspiciamus. Tres igitur ultimae strophae cantus prioris, si librorum memoriam consulimus, prima (46-50) et tertia (57-61) quinque, media (51-56) sex versus habent

16

versu

(5+6+5); eaedem ex Hermanni rationibus primae uno (49) detracto, adiecto item uno (59) tertiae prima quattuor, secunda et tertia sex versus exhibent (4+6+6). Quae si contendimus cum alterius cantus strophis item tribus ultimis, intelligitur, numerorum consensum nullum esse in libris, sed ne Hermannum quidem suae rationi convenientes eas offendisse, quoniam se excipiunt tres strophae versibus sex (94-99), quattuor (100-103), sex (104-109) compositae (6+4+6), quae fuerunt in cantu priore versibus 4+6+6. Quid igitur instituit? Argumentis intrinsecus petitis probatum ivit stropham quam libri secundam ex- 10 hibent (100-103) suo loco motam et primae (94-99) esse anteponendam: quo facto exsistunt numeri versuum (6+4+6) quos consensus desiderabat.

Atqui quam fidem, quaesumus, habere licet stropharum concinnitati, quae nisi ex utraque parte machina admota restitui non potuit. Quae emendandi conamina quamquam Hermannus suis 17 rationibus niti voluit, tamen quis non videt in hac novandi opera summam ducem fuisse eam quae opinatione ficta est aequalis et congruens duorum cantuum compositio. At nos dum nulla stropharum ratione habita sententias interpretamur nulla resecandi 20 aut addendi versus necessitas vexavit; nec magis stropharum ordo mutatus in altera parte severius enarrata oratione habet quo se tueatur: id quod nobis videmur satis probasse in eo quod diximus prooemio a. 1888 (P. 1 p. 395 ss.) in quo extremam partem inde a v. 94 a criticis et interpretibus male habitam interpretandi cura vindicare studuimus. In quo quod stropham ultimam, in qua et ipse Hermannus unum versum, alium Hauptius transposuit, recte scriptam et in duas personas poscente sententia distributam esse exposuimus (p. 398 s.)

105 Aspice, corripuit tremulis altaria flammis

Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit!
Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.
Credimus? an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

universe quidem nobis assensus est Ribbeckius, sed quod versus istos in Vergilio suo a. 1894 in hunc modum edendos curavit AM. Aspice: corripuit tremulis altaria flammis

sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. DOM. bonum sit! nescio quid certest, et Hylas in limine latrat.

credimus? an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

30

dupliciter peccavit, quod personarum indicia interposuit, quae huius carminis natura aspernatur, de quo genere nuper in prooemio a. 1902 (supra p. 446) disseruimus similem perversitatem in Ciceronis. de re publica libris admissam redarguentes, et quod bonum sit (sey's zum besten, ait Goethius), quod non poterat nisi Amaryllidis esse, h. e. eius quae prima augurium*) conspexerat, Dominae adscripsit. Quod utrumque caveramus verbis 1. c. (p. 398 s.), cum ita scriberemus 'poeta, quamquam carminis ratio vetabat loquentem indicari, oratione scite instituta cavit, ne consilium suum at10 tente legentem falleret', et ibidem de Amaryllide, 'quae cum ex cinere, quem auferre iussa erat, dum moratur, sua sponte flammam nascentem aspiceret, id non potuit non ominis loco habere, quod ut bonum et faustum sit causa dominae suis votis precatur ancilla'. Sed idem qui quae ab aliis didicerat incredibilem in modum depravavit, ne nihil ipse egisse videretur, nos vituperavit quod veterum interpretum testimonia praetermisissemus, quorum Servius Daniel. ad v. 105 adscribit Aspice: hoc ab alia dici debet, schol. Bern. p. 826 Hag. Aspice: forsitan ancilla dicit. Sed haec testimonia exstabant semper, nec tamen iis quisquam, ne Ribbeckius 20 quidem ipse (qui ea se fugisse scribere debebat, non alios) motus est ut ancillae daret quod ancillae esset. Quos interpretes qui ne 18 viderunt quidem qua de causa Aspice necessario esset ancillae, non attulimus quia futiles esse intelleximus, quos qui in hac parte paulo interius perspexerit, agnoscet eos nihil harum quas diximus rationum recte percepisse. Sed docti homines saepe nesciunt internoscere qua parte veteres interpretes pretium habeant, qua nihil nos adiuvare possint: cuius rei exemplum nuper in commentatione Horatiana dedimus. Scr. m. Decemb. a. MDCCCCIV.

6) Simile augurium cum Servius narrat tum Pausanias 1 16, 1 Zɛɛrzo θύοντι ἐν Πέλλῃ τῷ Διὶ τὰ ξύλα τὰ ἐπὶ τοῦ βωμοῦ κείμενα προύβη τε αὐτόματα πρὸς τὸ ἄγαλμα καὶ ἄνευ πυρὸς ἤφθη. Cf. idem v 27, 6. In Asinaria Plauti i 1, 14 Libanus servus sic secum loquitur: Sed quid hoc quod picus ulmum tundit? haud temerariumst.

LXII. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1905/06.

3 In hac enumeratione lectionum academicarum quae proximo semestri habebuntur ne consueta prolusio litteraria desideretur, adnotationes quasdam Tullianas colligimus, leviores illas quidem sed fortasse non inutiles iis quibus haec scribimus.

1. Perpulchra sunt quae Cicero in principio quinti de finibus libri, cum sermonem Athenis habitum fingat, ex locorum natura exorsus de magna vi exponit quae insit in locis ipsis quorum aspectu memoria clarorum virorum qui ibi degere soliti fuerint moveatur et excitetur. Ibi (1, 2. 3) Pisonem et Quintum fratrem 10 haec inter se sermocinantes induxit:

Tum Piso naturane nobis hoc' inquit 'datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus? Velut ego nunc moveor. Venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum' ——. 3. Tum Quintus est plane, Piso, ut dicis' inquit. Nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus, cuius 20 incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter. Me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent haec ipsa loca requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen*).

*25) Haec est ista orationis forma qua Alciphro scribit in epistolis (Η 37, 3) καὶ ἔχω τὸν ἐξ ὕβρεως ἄνδρα, οὐχ ἑκοῦσα μέν, ὅμως δὲ ἔχω. Idem 1 27, 2 σὺ δὲ οὐδεμίαν ὥραν ἔχεις ἐμοῦ διακαῶς φλεγομένου· ἀλλὰ χαῖρε καὶ ἄπιθι· ἐγὼ δὲ οἴσω, βαρέως μέν, οἴσω δὲ ὅμως τὴν ἀτιμίαν, ubi licebit dubitare, quam recte novissimi cum Cobeto prius illud olow deleant. Non secus tertio exemplo 1 39, 2 πᾶσαι παρέμεν, Θεττάλη ... ὅπου καὶ Φιλουμένη,

Vahleni opuscula II.

35

In postremis his verbis Madvigius Coloneus ille locus mire dictum 4 esse adnotavit et aut Colonus ille scribendum fuisse quod Bremio in mentem venisset aut (ipsius verba non sine consilio afferimus) 'si nomen appellativum addere placeret, tali utendum fuisse, in quo proprietas aliqua notaretur, velut quod Valckenario (ad Callimach. p. 216) placuit Coloneus ille lucus'. Denique acquievit in eo ut Ciceronem diceret ista circumlocutione usum esse quod Colonus ambiguitatem haberet propter Latinam vocem earundem litterarum. Redarguit haec M. Hauptius in ind. lect. Berol. hib. 10 1867 (opp. II p. 367 sq.), qui iure suo negat istam ambiguitatem timendam fuisse in ea oratione qua de Sophocle ageretur, emendandi autem ista conamina affirmat nihil probabile assecuta esse, velut Valckenarii inventum Coloneus ille lucus*) tolerari non posse propter ea quae insequuntur verba cuius incola S., eiusdem autem Valckenarii commentum ille locus omisso Coloneus vel Bremii Colonus ille aut prava oratione aut incredibili genere emendandi esse reiectanea. Verum tamen Hauptius eodem quo ceteri sensu ducitur, ut locum parum aptae ac definitae significationis vocem habeat, quae eo minus placere possit quo saepius idem nomen in 20 hac narratione iteratum quasi inculcari legentibus videatur. Quod reponi suasit non valde confidenter Coloneus ille vicus concedi oportet sine offensione legi potuisse. Sed non tam hoc quaeritur, quid substituere liceat in addubitatae vocis locum quam illud potius verene locus culpetur et ab hac orationis elegantia abiudicetur, an fortasse tantum nostratium iudicio displiceat in quo nemo veterum offendisset. De hac controversia haec dicta sunto.

Ut in quinti de finibus exordio, ita in prooemio libri de legibus secundi a locorum amoenitate, in quibus colloquentes versantur, disputandi principium sumitur. Similitudo argumenti si30 miles utrobique sententias procreavit, nisi quod illic de Athenis, hic de Ciceronis patria Arpino agitur. Ex qua parte nonnulla nobis demonstrandi causa afferenda sunt, et afferimus libenter,

καίτοι γεγαμημένη προσφάτως ... ὀψὲ μέν, ὅμως δὲ παρῆν, si quidem ex superiore πᾶσαι παρέμεν cogitatur ὅπου καὶ Φιλουμένη παρῆν, deinde ὀψὲ μέν, ὅμως δὲ παρῆν.

*13) Luci commemoratio inepta non erat, ut Sophocles Kolovòv dicens semel et iterum aloos memorat (98. 114. 126), poteratque apte scribi velut 'Coloneus ille lucus, cuius mentionem facit Sophocles', sed ille dixit cuius incola S. Ita, quod certissimum est, colligitur, luco ibi locum non fuisse.

« ZurückWeiter »