Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ab senatu bellum gereret: audendum aliquid improvisum, inopinatum, 8 quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis, simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet et ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. praemissi item per agrum Larinatem, Marrucinum, Frentanum, Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbi10 busque commeatus. paratos militi ad vescendum in viam deferrent. equos iumentaque alia producerent ut vehiculorum fessis copia esset. De hoc tam audaci consulis itinere Romae quid cogitaverint, his verbis declaratur c. 44, 2 castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce, cum exercitu cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter, cum Picenum et Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis, qui ducem inde atque exercitus partem abesse ignoraret. quid futurum, si id palam fiat et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit aut castra 20 invadere praedae relicta sine viribus, sine imperio, sine auspicio? Porro c. 46, 4 ad Senam castra alterius consulis erant et quingentos ferme inde passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur. silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur et 8 Nero non suadere modo sed summa ope orare institit, ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent: errore, qui non diuturnus futurus esset, velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta aggredi nec ad sequendum se iter in30 tendisse. antequam se moveat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per otium ubi velit Hasdrubali coniungatur.

Haec ex iucundissima Livianae narrationis ubertate sparsim sublata qui attentius consideraverit, intelliget non felicius potuisse Horatium illud Claudii inceptum tam prudens quam audax et periculosum verbis exprimere quam ut Claudias manus dicerentur curae sagaces per acuta belli expedivisse. Et quoniam haec verba tam plene et accurate illi conamini accommodantur, iam non dubi

tabimus quin poeta ea Hannibalis esse voluerit. Cui quod fuerunt qui verba quas benigno numine Iuppiter defendit aptari posse negarent, haec reputari volumus, primum Hannibalem loqui, sed loquentem eum inducere Horatium, qui quem supra dicentem fecit 53 gens quae cremato fortis ab Ilio

iactata Tuscis aequoribus sacra
natosque maturosque patres

pertulit Ausonias ad urbes,

ei cur ambigeret illa quoque attribuere, quibus is, quae vera est Romanorum persuasio, non sine divini numinis favore hoc acci- 10 9 disse fateretur ut Claudius ingens illud facinus feliciter perficeret. Quod quantopere ex intimis Romanorum sensibus promptum fuerit, idem Livius, ut hoc utamur in ea re quam multis licebat confirmare*), indicat cum scribit XXVII 33, 11 ceterum deos immortales miseritos nominis Romani pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse; in illa autem narratione ipsa cum alia tum haec affert c. 40, 2 cum illa angeret cura quos tam propitios urbi atque imperio fore deos, ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur et 45, 8 deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter felixque pugna ac matura ex hostibus 20 victoria esset, nec aliena quae post reportatam victoriam refert c. 51, 7.

Quodsi his quae disseruimus iam ambiguum non est quin extrema carminis verba ad Claudii de Hasdrubale victoriam conformata sint, illud superest quod quaeratur quo sensu quove consilio dicamus ea Hannibalem illarum rerum memorem pronuntiasse. In priore orationis suae parte Hannibal Romanorum gentem ita depinxit, ut ex cladibus, quas plures et graviores semper ipso duce acceperat, haud infirmiorem sed opibus ac vigore auctiorem progredi affirmaret. Quibus generatim expositis et per imagines et exempla lucide explanatis subiicit illud quod singulare est et suam 30 magis fortunam quam Romanorum indolem attinet

Carthagini iam non ego nuntios

mittam superbos: occidit occidit
spes omnis et fortuna nostri

nominis Hasdrubale interempto.

*14) Quod interpretes unus ex altero ad haec verba afferunt Tacitus quae scribit ann. Iv 64 sanctos acceptosque numinibus Claudios, ea qui suo loco suoque tenore perspexerit, videbit nihil ad nostram causam pertinere nec utilia esse nisi ut Horatii sententia confundendo diversa obscuretur.

Haec verba qui Hannibalis ultima esse volunt, velut Kiesslingius in hoc eiulatu mortis fraternae Poenum titubante lingua utpote singultu impeditum*) desinere fingit, eorum sensum non perspexerunt. Nam etsi haec quae dicit quodam modo nituntur iis quae universe de Romanorum ingenio explicuit, quibus sibi spem praecidi agnoscit victoriis etiam ex Romanis potiundi, tamen eadem singularem colorem prae se ferunt, adeo ut eorum non possit non singularis ratio exspectari: hoc enim quaeras oportet, quare se iam non (nicht mehr, scilicet ut antea, post cladem Cannensem) 10 nuntios superbos Carthaginem missurum fateatur, quare spem omnem et fortunam nominis sui Hasdrubale mortuo occidisse affirmet; neque enim Hasdrubalis mors illorum quae fatetur causa est, sed eius mortis ipsius quae causa fuit illa quoque effecit. Ita si quis quaesierit, hoc sibi dicat necesse est, non potuisse Hannibalem in illo gemitu finem facere, ad 'quare' autem illud nostrum aperte responderi ultimo colo carminis, quod cum paene ultimo intime 10 cohaeret ita ut nam particula interiecta harum sententiarum continuitatem declarare possis: non iam victoriae nuntios Carthaginem mittam, spes omnis et fortuna nostra caede Hasdrubalis occidit: nam 20 Claudiae manus, quae illud grande conamen, quo cum maxima Poenorum clade Hasdrubal interiit, favore Iovis et sua sagacitate adiuti perfecerunt, nihil non perficere censendae sunt. Hunc sententiarum nexum, quamquam alienis immixtis nec suis rationibus stabilitum, sensit quidem Ianius, sensit etiam Muellerus, qui, quod paene incredibile est, tamen alteram stropham Hannibali, Horatio alteram adscribit eo scilicet errore adductus quo quae Hannibal universe de Romanorum virtute exposuit non ut oportebat segregavit ab iis quae idem de sua fortuna singulariter confessus est.

Illud addendum est hoc de Claudiis manibus non esse vati30 cinium, quod nonnulli vaticinium sive Hannibalis sive Horatii esse putant et ob eam causam perficient Horatio reddi iubent pro eo quod vetustissimi codicis testimonio firmatur perficiunt. Sed et haec verbi forma et reliqua quae cum ea in unam sententiam coeunt

*3) In adnotatione afferimus verba ipsa sine quibus hoc genus elegantiae gustari non potest; scribit igitur mit der Schmerzensklage um den gefallenen Bruder schliesst Hannibals Rede, deren letzte Worte nur stockend wie in verhaltenem Schluchzen über die Lippen treten und ohne männlichen Wortschluss fast auseinander zu fallen scheinen. Talia finguntur ab ingeniosis et nostrae aetatis delicatulos obstupefaciunt: a veterum sensu longissime absunt.

hoc non esse vaticinium persuadent, sed iudicium esse, quod Hannibali rerum gestarum fides, quas vidit et expertus est, excussit. Hoc autem iudicio de Claudii rebus facto quod Horatius orationem cum carmine finiri voluit, simul assecutus est, ut sententiarum ordo, quem exorsus erat ab his (37)

quid debeas, o Roma, Neronibus

testis Metaurum flumen et Hasdrubal
devictus,

sic ut par fuit eadem redeunte sententia ad finem suum deduceretur, eo gravius quod non ex poetae mente sed hostis ore hoc 10 quod est eximiae laudis profertur. Loquitur autem et Hannibalem loquentem facit plurali numero quid debeas Neronibus et nil non perficiunt Claudiae manus, quamquam nec Horatius nec Hannibal plus quam unum C. Claudium Neronem cogitavit: prave enim quidam his ampliorem vim tribuunt ut Claudium Drusum Neronem amplectantur, cui hoc magnum est praeconium quod ipsius res praeclare gestae memoriam suscitarunt rerum quas C. Claudius Nero, unus ex maioribus eius, tumultus Hannibalici tempore cum sua fama et salute urbis perfecit. Neque erat quod Horatius ad Drusi res, quas priore carminis parte exsecutus erat, post Hanni- 20 balis orationem interiectam reverteretur ipse, quod si forte nostratibus placuerit, veterum consuetudine repudiatur.

Tantae molis erat, non condere urbem, sed unam stropham carminis Horatiani ex erroribus quibus obtecta iacebat protrahere intellectuique nostro patefacere; et erunt qui tantis ambagibus disputandi hoc nihil' effectum esse rideant, sed nos consolabitur Socrates qui ait κρεῖττον γάρ που σμικρόν εὖ ἢ πολὺ μὴ ἱκανῶς лερavαι. Scr. m. Aprili a. MDCCCCIV.

LXI. INDEX LECTIONUM AESTIVARUM 1905.

Quod abhinc sex menses prooemiandi causa exemplum quale- 3 cumque interpretationis Horatianae in expendenda una carminis stropha proponere voluimus, idem reveniente hac scribendi opportunitate in Vergilio instituimus, cuius unam et alteram stropham carminis bucolici disceptabimus ita ut excussis variis criticorum rationibus veram poetae mentem explorare periclitemur. Est autem carmen octavum, de quo a. 1888 (P. 1 p. 387 ss.) eadem occasione nonnulla disseruimus, quae novae disputationis causa necesse erit 10 in memoriam revocentur. Sed de Vergilio cum agamus, facere non possumus, quin quae nuper duo viri eruditi de Aeneide docte et ingeniose exsecuti sunt cum laude nostra si tanti est memoremus, quorum alter, Ricardus Heinzius, nuper collega noster, epicae poesis artem Vergilianam in sua genera distributam explanavit, alter autem, Eduardus Nordenus, Aeneidos sextum locupletissimo commentario auxit, praeter cetera sermonis naturam varie ad varietatem sensuum excultam versuumque conformationem persecutus. Haec dum respicimus eorumque studiis, quos vel his scriptionibus instituere cupimus, impense commendamus, paene pudet tenuitatis 20 eorum quae nos nunc afferimus, sed 'non omnia possumus omnes' ait poeta, et nos qui non scribimus nisi discentibus ita sentimus etiam exiguis quaestionibus et alienis erroribus monstratis posse probos argumentandi modos edoceri.

[ocr errors]

Itaque in Damonis cantu infelix amator Nysae perfidiam conquestus saevitiam Amoris increpat cum ita dicit

42

45

47

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor. duris in cotibus illum
Aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes
Nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem

« ZurückWeiter »