Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ἔνθα δὲ πατρὸς ἐμοῦ τέμενος τεθαλυῖά τ' ἀλωή,
τόσσον ἀπὸ πτόλιος ὅσσον τε γέγωνε βοήσας

h. e. ὃς ἂν βοήσῃ; et Odyss. χχιν 107

πάντες κεκριμένοι καὶ ὁμήλικες; οὐδέ κεν ἄλλως

κρινάμενος λέξαιτο κατὰ πτόλιν ἄνδρας ἀρίστους, h. e. εἴ τις κρίναιτο. His addimus Hesiodi op. 33 Kirchh. τοῦ κε κορεσσάμενος νείκεα καὶ δῆριν ὀφέλλοι

κτήμασ ̓ ἐπ' ἀλλοτρίοις.

Sic enim ὀφέλλοι, non ὀφέλλοις, quod sententiarum tenor respuit, 10 Schoemanno et Kirchhoffio assentimur recte scribi ut subiectum sit in participio κορεσσάμενος. Aeschyli Agamemn. 69

20

οὔθ ̓ ὑποκαίων

οὔθ ̓ ὑπολείβων οὔτε δακρύων

ἀπύρων ἱερῶν

ὀργὰς ἀτενεῖς παραθέλξει,

ubi (ad 69) scholiasta adnotat λείπει τὸ τίς*).

Theocritei autem carminis XIV cum in prooemio aest. a. 1885 (P. I 13 p. 295 s.) hanc sententiam (v. 10 sq.) stabilire conaremur

τοιοῦτος μὲν ἀεὶ τὸ φίλ ̓ Αἰσχίνα, ἡσυχῆ ὀξὺς

πάντ' ἐθέλων κατὰ καιρόν, ὅμως δ ̓ εἶπον τί τὸ καινόν, non dubitabamus, exemplo Sophocleo, ex quo nunc exorsi sumus, confirmati, quin participium esset pro subiecto, quasi diceret ἡσυχᾶ ὀξύς, ὅστις (sive εἴ τις) πάντ' ἐθέλει κατὰ καιρόν. Qui loqui videtur ut Cicero locutus est de offic. Ι 2, 5 fortis vero dolorem summum malum iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse nullo modo potest, cum posset qui iudicat et qui statuit. Quae vero idem Theocritus scripsit xvi 42

θαρσήσας σφετέροισιν ἐπιτρέποι οἶκον ἅπαντα
ὁππότε κεν φιλέων βαίνῃ λέχος ἐς φιλεούσης,

30 ea saepe multi prave interpretati sunt quia non viderunt φιλέων *16) Difficilius iudicatur de Aristophane, apud quem cum scriptum sit in Pluto 506

οὔκουν εἶναί φημ ̓, εἰ παύσει ταύτην βλέψας ποθ ̓ ὁ Πλοῦτος,

ὁδὸν ἥντιν ̓ ἰὼν τοῖς ἀνθρώποις ἀγαθ ̓ ἂν μείζω πορίσειεν

reponunt ἦν τις, quo nihil opus erat; in Ecclesiaz. 611

ἢν μείρακ ̓ ἰδὼν ἐπιθυμήσῃ καὶ βούληται σκαλαθυραι,

ἕξει τούτων ἀφελὼν δοῦναι;

exstitit qui corrigendo έziðvμ Tis orationem corrumperet. Sed huius poetae sermoni hoc permissum erat, ut sine participio quo subiectum significaretur tertiam personam verbi nullo indicato subiecto ponere liceret.

14

τις, utpote in sententia universa, non ad Ptolemaeum applicata, intelligi.

Sed quod in his exemplis nominativis participiorum accidisse vidimus ut subiecti vice fungerentur, idem ne a reliquis quidem participiorum casibus abhorret. Cum enim haec in Electra dicantur 1322

ΟΡ.

σιγᾶν ἐπῄνεσ ̓ ὡς ἐπ ̓ ἐξόδῳ κλύω

τῶν ἔνδοθεν χωροῦντος. ΗΛ. εἰσιτ ̓ ὦ ξένοι,
ἄλλως τε καὶ φέροντες οἷ ̓ ἂν οὔτε τις

1325 δόμων ἀπώσαιτ ̓ οὔτ ̓ ἂν ἡσθείη λαβών

10

vix dubium esse potest quin haec sint pro χωροῦντός τινος κλύω. At fuerunt qui, ne pronomen abesset quod intelligi diximus, τινός pro κλύω reponi suaderent ut haec esset oratio σιγᾶν ἐπῄνεσα ὡς ἐπ ̓ ἐξόδῳ τινὸς τῶν ἔνδοθεν χωροῦντος. Quae licet reiectanea non sit, emendandi ratio non ea est probabilitate quae fidem faciat. Sed de his versibus plenius agendum est cogente Kaibelii sententia, qui eos parum feliciter tractasse visus est. Is quidem non negat ad χωροῦντος pronomen mente addi posse, quod nunc non difficilius sit, quam 610 ὁρῶ μένος πνέουσαν. Quamquam in hoc exemplo ambiguum est, utrum ὁρῶ αὐτὴν μένος πνέουσαν dici 20 intelligas, de ea, quae modo locuta est, quamvis ante significata non sit, an universe ὁρῶ τινα μ. πν. Per formam enim orationis utrumque licebat, etiamsi chori mulieres certam personam indicarent, Electram, ut Leo Parmenterius in confusaneis Weilianis a. 1898 probavit. Sed ut hoc in medio relinquamus, in promptu est alterum Electrae exemplum quo certius declaratur quod volumus. Cum enim Clytaemnestra dicat (771)

δεινὸν τὸ τίκτειν ἐστίν· οὐδὲ γὰρ κακῶς

πάσχοντι μίσος ὧν τέκῃ προσγίγνεται,

apertum est intelligi οὐδ ̓ ἄν τις κακῶς πάσχῃ. Quare hoc nomine 30 non est quod negemus χωροῦντος κλύω esse χωροῦντός τινος κλύω. Sed Kaibelium aliae offensiones moverunt ne hac sententia acquiesceret. Qui primum genetivus partitivus tov ĕvdovεv veretur ut satis recte a mero participio χωροῦντος pendeat. At χωροῦντος si est quod esse vidimus χωροῦντός τινος, cur dubitamus de genetivo, cum praesertim hi genetivi saepe nullo pronomine adiecto poni soleant, velut, ne desint in re notissima exempla, Aristophanes scribit in Nubibus 1128 κἂν γαμῇ ποτ ̓ αὐτὸς ἢ τῶν ξυγγενῶν ἢ τῶν φίλων, Aristoteles autem in rhetorica II 8 p. 1386 a 2

Vahleni opuscula II.

33

ὅταν ἔχῃ οὕτως ὥστ ̓ ἀναμνησθῆναι, τοιαῦτα συμβεβηκότα αὑτῷ ἢ τῶν αὑτοῦ. Porro ἐπ' ἐξόδῳ suspectum habet cum participio iunctum, cui tamen necessarium erat addi, quia nisi ἐπ' ἐξόδῳ χωροῦντος sonitus percipi non poterat. Maxime autem haesitavit in eo quod Electra in medio versu sermonem excipit: cuius rei quae alibi rationes agnoscerentur, earum in hoc versu nullam apparere. De qua re nos ita iudicamus, ut nihil potuisse scitius a poeta institui fateamur. Ubi enim Orestes periculum a nescio quo interveniente significavit, non tacet Electra, ut ille voluit, sed 10 fraudis faciendae causa festinat ea loqui quae sine suspicione ulla a quovis audiri poterant: hospites appellat et admonet ut iam intrare domum velint, ubi quae ferant libenter accipiantur. His ille rationibus adductus est ut hanc mutilam esse orationem sibi persuaderet. Cuius quae supplementa proposuit sententiae significandae causa, in ea inquirere supersedemus. Sit nobis satis intellexisse, illam orationem integram esse nec defectu aut ullo vitio laborare.

De participiis autem quoniam agimus iis quae per se stant nec subiecti nota aut articulo aucta sunt, non inutile erit etiam 20 talia attulisse, quale hoc est Xenophontis quo Bekkerus usus est cum aliis eiusdem scriptoris, μεσταὶ αἱ ὁδοὶ πορευομένων παρ' ἀλλήλους, μεστοὶ δὲ οἱ χῶροι ἐργαζομένων, aut illud Platonis de re p. x p. 595 c) πολλά τοι ὀξύτερον βλεπόντων ἀμβλύτερον ὁρῶν τες πρότεροι εἶδον, sed praecipue memoranda ducimus ea quae genetivum absolutum habent nullo subiecti indicio adiecto, qualia sunt apud Aristophanem equit. 298 νὴ τὸν Ἑρμῆν τὸν ἀγοραίον καπιορκῶ γε βλεπόντων, i. e. si qui viderunt, ibid. 29 ότιὴ τὸ δέρμα δεφομένων ἀπέρχεται, quod quia captum librariorum superabat τῶν δεφομένων scriptum est in libris (cf. Acharn. 538), so apud Aristotelem poet. 7 p. 1451 a 13 ἐν ὅσῳ μεγέθει κατὰ τὸ εἰκὸς ἢ τὸ ἀναγκαῖον ἐφεξῆς γιγνομένων συμβαίνει . . μεταβάλλειν, quae et ipsa olim prave attemptata sunt.

Haec a nobis disputata si quid utilitatis habebunt, erit fortasse qui approbet quae in libello περὶ ὕψους a. 1887 post Iah nium edito (c. 10, 7), itidem a. 1905 tertium edito p. 27 scripta

sunt:

ἀλλὰ τὰς ἐξοχὰς ὡς ἂν εἴποι τις ἀριστίνδην ἐκκαθήραντες ἐπισυνέθηκαν, οὐδὲν φλοιῶδες ἢ ἄσεμνον ἢ σχολικὸν ἐγ κατατάττοντες διὰ μέσου. λυμαίνεται γὰρ ταῦτα τὸ ὅλον,

ὡσανεὶ ψύγματα ἢ ἀραιώματα ἐμποιοῦν τὰ μεγέθη συνοικονομούμενα τῇ τε πρὸς ἄλληλα σχέσει συντετειχισμένα, in quibus nihil a codicis testimoniis discedit nisi quod έμποιοῦν 15 τὰ positum est pro ἐμποιοῦντα. Contra dixerunt enim homines docti et acuti, qui editorem adeo soloecismi in hunc libellum illati accusarunt propterea quod participium articulum non haberet, vulgarem opinionem amplexi. Quae quam falsa esset Bekkerus docere poterat, idemque nobis videmur pluribus argumentis confirmasse. Nisi qui forte sic ratiocinatur, in participiis masculini generis hoc quod statuimus, non in neutrius locum habuisse*). 10 Nos istam sententiam, qua vitia orationis cum aedificii exstruendi vitiis contenduntur, ut illa horum similitudine explanentur, satis simplicem esse nec ulla obscuritate impeditam arbitramur; interpretamur autem, ut brevissime possumus, ita: λυμαίνεται γὰρ ταῦτα (scil. τὰ ἐγκαταταττόμενα διὰ μέσου velut φλοιῶδες et ἄσεμνον) τὸ ὅλον (quod mediis est oppositum, ne de adverbio cogitetur; cf. ἕν τι σῶμα p. 22, 15) ὡσανεὶ ψύγματα ἢ ἀραιώματα ἐμποιοῦν (h. e. ὃ ἐμποιεῖ sive ὃ ἂν ἐμποιῇ) τὰ μεγέθη (λυμαίνεται) συνοικονομούμενα τῇ τε πρὸς ἄλληλα σχέσει συντετειχισμένα. Tantum est: περὶ δὲ τούτων ὅπως ἕκαστος αὐτὸς ἑαυτὸν 20 πέπεικεν οὕτως ὑπολαμβανέτω. Ser. m. Decembri a. MDCCCCIII.

*10) Articuli participiis addendi ne nimis cupidi simus fortasse haec quoque quae Platonis sunt non frustra admonebunt (de re p. x p. 611 b) ov ῥᾴδιον ἀἴδιον εἶναι σύνθετόν τε ἐκ πολλῶν καὶ μὴ τῇ καλλίστῃ κεχρημένον συνθέσει, hoc est ὃ σύνθετόν ἐστιν καὶ μὴ κεχρημένον.

LX. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1904/05.

Enumerationi lectionum academicarum quae prisco more prae- 3 mittere pergimus prooemia, ea saepe voluimus disserendi materiam repetere ex disceptandis veterum scriptorum vel poetarum locis sive parum emendate scriptis sive nondum satis ad verum intellectis. In qua re ita fere versati sumus, ut quae in singulis disputando efficiebamus, simul ad universum sermonis usum aut ad poetarum scriptorumve proprietatem quandam recte aestimandam referremus. Sic enim putabamus fieri posse ut hae scriptiones 10 etiam ultra eos quibus inprimis destinatae sunt iis qui in alienis litterarum campis habitant aliquid si minus utilitatis at iucunditatis afferrent; iis vero qui proprie ad haec studia tendunt eo consilio ut quae didicerint aliquando idonei sint alios docere ita consultum voluimus, ut in disceptationibus nostris explicatis rationibus itinera argumentandi quibus quid in hoc genere confici posset exemplorum usu patefaceremus: quippe nihil iis utilius aut magis necessarium esse arbitrabamur quam vias et modos cognitos habere quibus veterum scripta tractari oporteret. Quodsi qui hodie publicae institutioni prospicere cupientes in explicandis veterum libris 20 res magis quam verba, sententias potius quam dicendi formas attendendas et persequendas esse clamant, liceat nobis in contrarium sensum asseverare nec res posse recte cognosci ac iudicari nisi penitus perspecta verborum vi et natura neque sententiarum causas et consilia aperiri nisi orationis structura, quae varia est et saepe implicata, accuratissime expedita et explanata.

Quod quam verum sit Horatii exemplo probaturi sumus h. e. eius poetae quo nullum magis in discipulorum scamnis teri notum est et cuius sunt qui vix esse versiculum credant quem non perennis ista et indefessa doctorum opera sua luce impertiverit. A 4 30 quibus nos longe discedentes ita existimamus multum abesse in Horatii carminibus ut interpretum cura nihil reliqui fecerit aut in

« ZurückWeiter »