Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

enim Herm. Dielsius collega noster in illustri commentatione academica a. 1886, qua tertium rhetoricae librum vere esse, quod dubitarant, Aristoteleum demonstravit, (p. 7 n.) falso in Aristotelis orationem illata ab hoc loco removenda esse posuit. Quibus rescissis sententia recte procedit δεῖ δὲ τὴν περίοδον καὶ τῇ διανοίᾳ τετελειῶσθαι, καὶ μὴ διακόπτεσθαι, “Καλυδὼν μὲν ἥδε γαῖα Πελοπείας χθονός”, hoc versu, quod est exemplum τοῦ διακόπτεσθαι, libere interposito. Verum idem quod hac ratione haud inscite instituitur, licebat fortasse iisdem verbis non deletis sed transpositis assequi non improbabilius, hoc modo δεῖ δὲ τὴν περίοδον καὶ τῇ 10 διανοίᾳ τετελειῶσθαι, ὥσπερ τὰ Σοφοκλέους ἰαμβεῖα, καὶ μὴ διακόπτεσθαι, “Καλυδών μὲν ἥδε” κτλ. Nam sic quoque non offendendum est in eo, quod versus nullo auctore et ne particula quidem adnexus affertur: de quo genere nuper diximus in disputatione academica a. 1902 p. 177. Et haec quidem conformatio habet quo se probet scholiastae auctoritatem, qui eundem in enarrando ordinem secutus est, 195, 18 δεῖ δὲ τὴν περίοδον ἀπαρτί ζειν διάνοιαν τελείαν, οἷά εἰσι καὶ τὰ τοῦ Σοφοκλέους ιαμβεία 25 ἡ ὅλη γοῦν περίοδος ὀφείλει ἀπαρτίζειν διάνοιαν καὶ τὸ ὅλον κῶλον, μὴ μέντοι γε δὲ διακόπτεσθαι ταῖς 20 στιγμαῖς κτλ. Quid ergo est? credimusne hunc interpretem dispositionem servasse eam qua Aristoteles has sententias exsecutus erat? Quae Chr. Aug. Brandisii fuit opinio (Philol. IV 47) scholiastam in suo rhetoricae exemplari haec fere legisse coniicientis δεῖ τὴν π. τῇ διανοίᾳ τετελειῶσθαι ὥσπερ τὰ Σοφοκλέους λαμβεῖα, καὶ μὴ διακόπτεσθαι ὥσπερ τὰ τοῦ Εὐριπίδου, Καλυδών μὲν ἥδε” κτλ. At nos etsi non fugit quid commodi nanciscatur oratio sive sublatis verbis ὥσπερ τὰ Σοφοκλέους ἰαμ βεία sive traiectis, tamen dubitamus alteri utri harum emendandi rationi subscribere. Nos enim retinet non tam exigua fides quam 30 scholiastae tribuimus, qui non solet adeo se auctori suo mancipare quin longius nonnumquam ab eius vestigiis abiens vagetur, quam quod quae in rhetorica leguntur librorum beneficio tradita ne ea quidem non sua explicatione tutari liceat: δεῖ δὲ τὴν περίοδον καὶ τῇ διανοίᾳ τετελειῶσθαι καὶ μὴ διακόπτεσθαι ὥσπερ τὰ Σοφοκλέους ιαμβεία. Quae enim copulata sunt τετελειώσθαι καὶ μὴ διακ., vulgo non apte distinctione separantur, quippe in unam sen tentiam coeuntia ex eo usu qui multus est, quo velut in rhet. I 9, 1367 a 20 scribitur (καλόν) καὶ τὸ τοὺς ἐχθροὺς τιμωρεῖσθαι μᾶλλον

[ocr errors]

καὶ μὴ καταλλάττεσθαι. Ad haec autem duo quae ex contrariis unum funt, non ad alterum, pertinet quod additur ὥσπερ τὰ Σοφοκλέους ἰαμβεῖα, quae quo magis sententia aperiatur vel hoc modo licet suppleas δεῖ τῇ διανοίᾳ τετελειῶσθαι καὶ μὴ διακόπτεσθαι ὥσπερ τὰ Σοφοκλέους ἰαμβεῖα τετελειωμένα ἐστὶ τῇ διανοίᾳ καὶ μὴ διακοπτόμενα. His autem quae intime inter se apta et colligata sunt versus Καλυδών μὲν ἥδε γ. Π. χ., quod est exemplum vitiosi et illis contrarii, nulla re media intercedente subiici non potuit. Itaque credibile fit ibi quaedam vulgari oscitantis librarii errore 10 praetermissa esse; quibus repositis tenor sententiarum qui fuerit integritati suae videatur restitui: δεῖ δὲ τὴν περίοδον καὶ τῇ διανοίᾳ τετελειῶσθαι καὶ μὴ διακόπτεσθαι ὥσπερ τὰ Σοφοκλέους λαμ- 14 βεῖα, καὶ μὴ ὡς Εὐριπίδης) “Καλυδών μὲν ἥδε γαῖα Πελοπείας χθονός”. τοὐναντίον γὰρ ἔστιν ὑπολαβεῖν τῷ διαιρεῖσθαι, ὥσπερ καὶ ἐπὶ τοῦ εἰρημένου, τὴν Καλυδῶνα εἶναι τῆς Πελοποννήσου. In qua re ne quis nos Brandisii coniecturam recoquere arguat, nos hoc obtinemus quod supra affirmavimus scholiastam nihil in hac parte legisse nisi quod librorum fide traditum est, cuius enarrationem qui curiosius rimabitur concedet quae de Euripidis iam20 beis dicuntur (24 τὰ δὲ τοῦ Εὐριπίδου ἰαμβεῖα κτλ) a citato versu Καλυδὼν μὲν κτλ longius diiuncta esse nec nisi interpretis ingenio praeter Aristotelis mentem inventa. Quare quod addendum suademus non scholiastae causa suademus, sed quia hoc Aristotelis oratione requiri videtur. Verum quidquid de interpositis nostro periculo verbis iudicatur, hoc nos pro certo habemus, quod disputatione nostra effectum est, neque ad Sophoclis laußeia ulla addita exempla fuisse, neque versum, quem constat Euripideum esse, Aristotelem Sophoclis nomine laudasse. Scr. m. Decemb. a. MDCCCCII.

LVIII. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1903/1904. 3 Ex M. Pacuvii poetae tragici reliquiis sumpsimus quae huic enumerationi lectionum academicarum praemitteremus. Eae enim nuper ab Ottone Ribbeckio una cum reliquorum tragicorum versibus superstitibus iam tertium editae habere nobis visae sunt quae non inutiliter disceptari possent. Etenim Ribbeckius in his emendandis versibus eas rationes sequi solitus est ut in ista perenni controversia qua cum orationis decore metri necessitas de principatu contendit numerorum legibus quas opinabatur orationis et sententiae venustatem non ita raro condonaret, cum praesertim 10 nulla verecundia memoriae librorum retineretur quominus ad suum arbitratum conformaret quae antiquitus tradita sunt. Unde quae nascerentur prava aut improbabilia proxime in prooemio a. MDCCCCII (supra p. 448 ss.) disputatis nonnullis Accii poetae exemplis declarare studuimus, nunc ex Pacuvii reliquiis quaedam similia promimus hoc consilio ut alienis erroribus patefaciamus quid in hoc genere petendum, quid cavendum maxime videatur. Nam non hoc agimus. in his scriptionibus ut doctos doceamus sed ut discentibus et quibus potissimum haec scribi soleant viam monstremus si poterimus qua via in his litteris cum fructu elaborare possint.

I. Itaque Ribbeckius in Pacuvii Chryse vII (93) haec edidit: Mater terrast: parit haec corpus, animam [autem] aeter adiugat. In quibus fortasse nihil est quod magnopere vituperetur, sive versus formam sive sententiam perspexeris. Ubi vero testes interrogamus quorum fide versus iste propagatus est, ilico nubes dubitationum oboritur. Etenim primum Nonius p. 75, 11 haec. tradidit:

'adiugare adiungere. Pacuvius Chryse "mater est terra: ea parit corpus: animam aeter adiugat". Idem Iliona "blandam hortatricem adiugat voluptatem".

4 Nam Nonius ipse dubitari non potest quin ita scripserit: quae

20

30

10

vero libri secus exhibent, scribendi incuria peccavit, eaque pridem correcta sunt. Merum enim librarii errorem esse apertum est quod duplex exemplum Plauti quod praecedit tertium excipit Plautus Chryse pro Pacuvio qui et Chrysem scripsit et Ilionam; et anima mater qui exaravit prave legisse quod erat animam ater (sive aeter). Nonii testimonio accedit alterum, Varronis, qui parte quidem sententiae Pacuvianae utitur cum ita scribit de lingua Latina v 60:

'caelum et terra omnia ex se genuerunt quod per hos natura "frigori miscet calorem atque humori aritudinem". Recte igitur Pacuvius quod ait "animam aether adiugat" et Ennius "terram corpus quae dederit ipsam capere neque dispendi facere hilum".

Poterat uno versu Pacuvii defungi si totum attulisset, qui utrumque habebat, et corporis et animae originem, sed de corpore maluit Ennii versum et ortum et interitum testantis adscribere: quae vero Pacuvii affert, noli dubitare integram esse nec ulla parte mancam sententiam.

Ad hanc igitur normam quae testibus continetur cum versum 20 a Ribbeckio edolatum referimus, admirabundi quaerimus qui hoc factum putemus ut ex his quae ille poetam scripsisse confidat

Mater terrast: parit haec corpus, animam autem aeter adiugat

orta sint ea quae testium auctoritas praestat

Mater est terra: ea parit corpus: animam aether adiugat. Nam credibile non est vulgari scribendi errore hoc accidisse, ut in uno versiculo, qui vix decem verba tenet, tot et tanta immutata sint, una vox extrita, bis collocatio, bis forma vocabulorum inversa. Consilium autem corrigentis si statuitur, rursus hoc mirifice dicas evenisse, ut quae ille mutasse creditur non ex meliore 30 in deterius sed invicem ex peiore in longe melius conversa sint. Qui enim quae supra composita sunt versiculorum exempla libero animo inter se contenderit, non poterit non fateri eam quae testibus accepta feratur orationem nativo sensu sermonis natam esse, quae ex Ribbeckii manu exierit tralaticiis philologorum machinis coactam habere cur subtiliori iudicio displiceat. Quo magis cavendum est ne quae proba et egregia et testium suffragio confirmata sunt nescio quam metrorum necessitatem nobis pervertere et conturbare patiamur.

Olim Ribbeckius versum ita dimensus ediderat:

Máter est terra: éa parit corpús, animam aether ádiugat; postea ubi hos numeros ferendos non esse sibi persuasit, operae non pepercit, quin meliores redderet iis modis adhibitis quibus usum videmus. In illo versu quod prae ceteris videtur delicatas aures laesisse, corpus animam, id genus Richardus Klotzius in doctrina metrica priscorum poetarum Romanorum inde a p. 257 multis congestis exemplis, Plautinis potissimum et Terentianis, edocuit tam late patuisse ut paene nulla non sedes versus trisyllaba vel bisyllaba ferret in brevem exeuntia quae insequentibus duabus brevibus accentu feriretur. Quique talia non aspernati sunt 10 5 Aeschinus ego sum, Unus et item alter, Nullus homo dicit, eos cur putamus abhorruisse ab ea forma quae est in versu Pacuvii corpus animam aether adiugat? Itaque invito Ribbeckio ad pristinam eius rationem, quam olim nemo erat qui non sequeretur, redeundum arbitramur; nisi quis forte non hanc esse huius versus mensuram opinatur sed ita licere eum dimetiri:

Máter est terra: éa parit córpus: animam | aether adiugat, in quo versu nihil est, nec proceleusmaticus ea pari(t) nec hians Vox animam*), quod non suis exemplis ex horum poetarum usu vindicari possit. Sed nos nihil asseveramus fidentius, nisi unum, 20 par non esse metrorum causa peraptam orationem simplicemque sententiae gratiam pessum dari.

Simili ratione motus non feliciorem huic versui operam adhibuit L. Muellerus qui Nonium suum hac conformatione ornavit terra mater est.

Éa parit corpús. [patér tum fétu], animam aether adiugat. Cui cum hi numeri probentur, vix satis perspicuum est, cur deseruerit eos quos ex testium memoria olim Ribbeckius cum plerisque receperat. Quae vero addidit ut metra constarent (nam sententia nihil sibi addi requirebat, immo ne ferebat quidem), in iis 30 non dicemus quid inesse inepti aut ridiculi videatur, verum hoc affirmamus, ea tam a Varronis mente quam a Nonii plenum versum laudantis testimonio respui.

*19) De hiatu, in Pacuvianis haec habentur (Perib. xxII 303 R.)

Béluarum | ác ferarum adventus ne taetret loca.

Sic enim haec Nonius p. 178, 8 scripsit; ex quibus hiatum tollere variis modis temptarunt; quorum quod praestabilius est aliis Buecheleri inventum beluarum adventus ac ferarum tamen habet quod deterius sit versu tradito, quem haud scias an praestet intactum relinquere.

Vahleni opuscula II.

31

« ZurückWeiter »