Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

versum non temere agere videatur qui ex incertis subiatum suo loco hoc est in quarto annalium libro reponi iubeat.

3. Apud Festum p. 376 M. 574, 1 Thewr. haec leguntur: [venenari dicebant antiqui cuius color inficiendo mutatur, ut Ennius cum ait (535)

Cum illud quo iam semel est imbuta veneno.

Vetusti Ennii interpretes veneni quidem et venenandi vim pluribus declararunt, sed in versu, quem in incertis annalium ferunt, quae tum erat verecundia, nihil temptarunt. Ex recentioribus qui 8 10 Cupa illud reposuit Odofredus Muellerus, cum hiatum tolleret, illud non satis attendit, non de odore agi sed de colore neque in ea sententia cupae locum esse sed lanae vel vesti. Id qui intellexit Th. Bergkius (in libello academico a. 1863. Opp. I p. 315) cum meminisset conchyli colorem, conchyli fucum dici apud Lucretium et Catullum, nulla verecundia prohibente, hanc scripturam doctis hominibus propinavit. Concili ut quom lana semel imbuta veneno est h. e. ut cum lana semel conchyli veneno imbuta est. Qua in emendatione ambiguum est utrum magis admirere, inconsultamne audaciam, quam multi sagacitatem habent, quae hoc 20 effecit, paene nulla vox ut intacta suo loco maneret, an singularem levitatem qua semel ultro in versum invectum et est temere traiectum defensitare aggressus est. Sed certe illud non quaesivit vir doctus essetne conchyli vox huic sententiae adeo necessaria, ut ei vel cum vi restitutae reliqua omnia parere iuberentur. A Bergkio monstratum iter sed sine Bergkii audacia persecuti novissimi Ennii editores, alter Conchyli quom iam semel est imbuta veneno, alter autem Cum villus quo iam semel est imbutu' veneno pro certo edendum curaverunt. Quae sunt commenta vix satis digna quae accuratius refellantur. Nos dum traditam versus for30 mam studiosius perspicimus, sententiam quidem poetae, quantum ex hac imperfecta oratione cognosci potest, hanc fuisse colligimus, Cum illud quo iam semel est imbuta veneno lana retinet perpetuo neque amissum reparare potest colorem; sed simul in oratione tria inesse intelligimus, quae criticos offenderunt aut morari legentem possint: primum hians versiculi initium Cum illud; secundo autem loco iam semel cum huic sententiae merum semel satisfecerit; denique in hunc modum formata oratio illud quo imbuta est veneno. Atque haec tria incommoda sive offensiones appellari malis Bergkii quidem emendatio una opera sustulit,

posteriorum criticorum conaminibus primum et tertium removetur, secundum non videntur sensisse omnino aut non attendisse*). Atqui hiatum putamus posse fortasse Ennio condonari, quoniam in m desinentes voces cum hiatu in versu poni ne Lachmannus quidem (comm. Lucr. p. 131) negavit, quamquam idem hoc genus in Ennio angustissimis finibus circumscripsit (ibid. p. 99); quod tamen quam late patuerit nunc quidem satis certo definiri non potest*). Sed si quis hanc librarii vitio scripturam ortam malit, levi opera tolli hiatus potest, cum aut littera addita Cumq; illud scribitur aut mutata littera Cur illud; quia vero tota oratio, cuius 10 illa pars est, quomodo formata fuerit, sciri non potest, abstinendum est ab omni coniectura et hic ut saepe in eo subsistendum, quod satis est, ut intelligamus, hiare orationem eamque fortasse integram non esse. Porro iam ad semel adiectum in hac sententia tantum non requiritur ut melius abesse videatur, ut in Horatii versu (ep. I 2, 69) quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu aliisque similibus. Sunt tamen quibus praeter sententiae rationem ea particula alteri addita legatur, velut Cicero de finibus primo 1, 2 de philosophiae studio scribit Qui autem, si 9 maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem 20 quandam temperantiam postulant in eo, quod semel iam missum coerceri reprimique non potest; ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant. Si modo ita scripsit ut libri testantur. Nam Madvigius quidem negabat aut iam adiectum ferri posse aut missum aptum verbum esse recepitque veterem correctionem in eo quod semel admissum (hoc est, ut interpretatur, in animum admissum, quod ammissum exaratum abierit in librorum scripturam) coerceri reprimique non potest. Quae vituperabilis nimirum oratio non est, tamen etiam atque etiam ambigimus, quam recte so repudietur altera, quam videmus etiam Fridolfo V. Gustafsono (in libello de his Ciceronis libris a. 1878 Helsingforsiae edito p. 33) probari, cui missum (h. e. losgelassen) inprimis conveniens huic sententiae verbum esse visum est. De Lucretio nemo dubitavit, qui cum ita scribit (vi 1040)

2) Nisi quod Muellerus posse etiam quoniam scribi pro eo quod posuit quom iam adnotavit.

*8) [De quo genere universo nunc accuratius edocuit Fr. Leo in quaestionibus Plautinis (1895) c. v.]

hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aër,
sollicito motu semper iactatur eoque

verberat anellum dubio procul et ciet intus,
scilicet: ille eodem fertur, quo praecipitavit

iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit

si quidem recte mentem poetae accepimus, omissa iam particula sensum constare apparet: eodem fertur quo semel praecipitavit. Denique quod ita scriptum est illud quo imbuta est veneno, mirere sane si cui offensioni fuerit: adeo hoc ex verissima Latini ser10 monis natura promptum est et consuetudine confirmatum. Sed quoniam hoc loco criticorum studiis mutatum est in ea quoque re ut videtur offendentium, age selectis quibusdam exemplis hoc genus declaremus. Plautus igitur scribit (Capt. 1 2, 76) nisi qui meliorem adferet Quae mihi atque amicis placeat condicio magis. Lucretii talia sunt et simul ex illa quae tum res excipit ictum (VI 313); et in illam Transtulerunt proprio quae tum res nomine egebat (III 134); unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem (1 695). Catullus quod scripsit si nobis is datur unis Quem lapide illa diem candidiore notet (68, 148), corrumpunt qui quia 20 dies est in libris mero errore, traiecta voce edunt illa notat candidiore, dies. Horatius in epodon libro (2, 37) quis non malarum quas amor curas habet Haec inter obliviscitur; in carminibus autem (Iv 13, 18) quid habes illius, illius Quae spirabat amores, Quae me surpuerat mihi, Felix post Cinaram notaque et artium Gratarum facies? h. e. ut putamus quid habes illius faciei felicis notaeque quae spirabat. Ovidius quoque (Am. 11 2, 4) Illa quae Danai porticus agmen habet. Et haec ne quis poetarum propria esse existimet, Livius similiter scribit (XXI 32, 5) eo, qui circa Padum erat exercitus, Italiam defensurus; item XXXI 22, 6 (cf. XXXII 5, 9) 30 nam et terrestres ab Corintho, quae per Megara incursiones in

agros fieri solitae erant; quare quae sunt apud eundem (XXXIII 18,12) steterunt tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua interfluebat torrens nobis quidem iniuria videntur pro depravatis haberi: deleverunt qui aut torrentis reposuerunt, quorum etsi utrumque probum erat, tamen si recte dici poterat, quod nemo negat, super ripam eius qui interfluebat torrens, cur illa quae sunt in libris 10 vitiosa esse instamus? cum praesertim in hoc genere quid Livio placuerit etiam talia documento sint capiuntur castra: captis, quae pars maxime a pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem

(XL 31, 9; cf. XXVII 42, 10). Quam consuetudinem Latini sermonis si quis a capite repetere volet, ab eo usu proficiscendum erit quo cum pronomine relativo nomen sive idem quod praecessit sive simile ei vel cognatum coniungi solet; quod genus Ennius scribit. (in Alexandro) Iudicabit inclitum iudicium inter deas tris aliquis, Quo iudicio Lacedaemonia mulier. . adveniet, et in annalibus (306) is dictust ollis popularibus olim Qui tum vivebant homines; quibus similia sunt Horatii (sat. I 4, 1; cf. I 10, 24) Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae Atque alii quorum comoedia prisca virorum est; Catullus quoque (c. 96) si quicquam gratum accidere 10 a nostro dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores; de quo sunt qui prave sentiant; aliique multi similiter; verum nos nunc hanc rem persequi nolumus. Sed ut redeat unde egressa est oratio, ex iis quae diximus si recte colligitur verba illud quo est imbuta veneno certissimum morem Latini sermonis referre, eo confidentius asseverare licet criticorum conamina quae memoravimus, quibus haec ipsa depravatum ibant, irrita esse et reiectanea. Ac licet haereat ea quam significavimus dubitatio de cum et iam particulis tamen cavendum est ne nostro arbitratu versum remediis curemus morbo gravioribus.

20

Sed nos de sententia et usu versiculi quaerere institueramus. Quam rem interpretes plerique versu ad incerta reiecto praetermiserunt: ne Muellerus quidem qui versum ita scriptum ut diximus Conchyli quom iam semel est imbuta veneno in decimo annalium cum hoc altero item purpura distincto Et simul erubuit ceu lacte et purpura mixta coniunctum dedit, quid maxime senserit patefecit. Unus E. Spangenbergius versum quem sic formatum Quum illa ut quae iam semel est imbuta veneno in septimo annali edidit, ex Reguli oratione de captivis Poenorum dissuadentis sumptum esse voluit, sic interpretatus Quodsi captivi non red- so duntur, Poenis deerunt milites acres, novi enim quos adsciverunt nullius momenti sunt; iuventus Poenorum ita cladibus perculsa, ut deficiat animus; novi delectus, ut testa quae iam semel erat imbuta veneno semper remorbescat (hanc enim vocem Ennianam huc revocandam et cum versu illo coniungendam censuit, quem ipsum prave ad Horatii mentem ita loquentis ep. 12, 69 quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu accepit) nec ullum salubrem cibum servare potest, semper ignavi in pugnando erunt.' Quae licet absurda sint, ut in iis refellendis tempus terere ine

ptum sit, tamen praeteriri non poterant, quia quod Reguli mentionem iniecit, quamvis caecutiens aliquid veri tetigit. Quod quale sit ut aperiamus, primum illud tenemus quod diximus, in versu Enniano de lana dici quae quo semel imbuta fuerit veneno id amittere non possit; non tamen ut Ennius de lanae natura egerit, quemadmodum Lucretius scribit vI 1074 purpureusque colos conchyli iungitur uno Corpore cum lanae, dirimi qui non queat usдиат, sed ut ab hac natura lanae simile repetat quo illustret aliud. Simili a lanae coloribus ducto, quoniam vis varia esse 10 potest, multi non uno modo usi sunt: velut Quintilianus scribit 1 1,5 natura tenacissimi sumus eorum quae rudibus animis percepimus, ut sapor quo nova imbuas durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. Cicero autem in Hortensio (p. 54 libelli academici quo nuper Hortensii Tulliani reliquias Ottonis Plasbergii nostri diligentia complexa est) ut ii qui combibi purpuram volunt, sufficiunt prius lanam medicamentis quibusdam, sic litteris talibusque doctrinis ante excoli animos et ad sapientiam concipiendam imbui et praeparari decet. Et utroque superior Plato IIoliteia Iv p. 184 Bekkeri of 20 βαφεῖς, ἐπειδὰν βουληθῶσι βάψαι ἔρια ὥστ ̓ εἶναι ἀλουργά, πρῶ τον μὲν ἐκλέγονται ἐκ τοσούτων χρωμάτων μίαν φύσιν τὴν τῶν λευκῶν, ἔπειτα προπαρασκευάζουσιν οὐκ ὀλίγῃ παρασκευῇ θερα πεύσαντες, ὅπως δέξεται ὅτι μάλιστα τὸ ἄνθος, καὶ οὕτω δὴ βάπτουσι· καὶ ὃ μὲν ἂν τούτῳ τῷ τρόπῳ βαφῇ, δευσοποιὸν γίγνε ται τὸ βαφέν, καὶ ἡ πλύσις οὔτ ̓ ἄνευ ῥυμμάτων οὔτε μετὰ ῥυμμάτων δύναται αὐτῶν τὸ ἄνθος ἀφαιρεῖσθαι, quae deinceps ad institutionem ac disciplinam referuntur. Quibus addi possunt quae scribit Plutarchus Num. comp. 4, 5 ὥστε πεντακοσίων ἐτῶν πλείω χρόνον τὰ κυριώ τατα καὶ μέγιστα διαμεῖναι τῆς νομοθεσίας, ὥσπερ βαφῆς ἀκράτου 30 καὶ ἰσχυρῶς καθαψαμένης. Hi cum in aliis discedant in eo conspirant, praeterquam quod Cicero hanc partem sententiae praetermisit, quod colores semel a lana iusto modo receptos elui ac deleri posse negant. Eamque esse sententiam Ennii nobis veri simile visum est. Qui quem in usum simile illud convertisse potuerit dum quaerimus, Horatii reminiscimur, apud quem in carminum tertio 5 (nam non ea dicimus quae Ennii interpretes asciverunt ex epistola libri primi secunda) Regulus a Carthaginiensibus Romam missus ut de permutandis captivis ageret, hoc cum dissuaderet, cum alia disseruit tum hunc locum induxit egregie

« ZurückWeiter »