Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

16 ditas detegendi spuria quam diximus criticos transversos egit. Homini (v. 5) proscripsit Muellerus fidem habens Halmio, qui ut permulta ex hac potissimum oratione exstirpanda duxit (cf. ed. Turic. p. 1101), ita hoc quoque glossema esse sibi Muelleroque persuasit. Atque id quidem certum est, quidquid contra dixerunt, homini isto loco sic nude pronominibus mihi ipsi adiectum ferri non posse. Infra (v. 12) homini recte locum suum obtinet, contrariorum ratione postulatum, homini ille honorem, non generi, moribus, non maioribus.. deferebat. Sed ex eo loco supra insertum esse homini credibile non est, quae est futilis opinio eorum 10 qui cum causam adiecti nominis circumspiciunt levissimam quamque arripiunt in eaque ut assolet acquiescunt. Si supra (v. 5) nihil scriptum erat a Cicerone nisi honores p. R. mihi ipsi detulit, aut nihil addendum erat, aut certe homini cur adderetur causa nulla erat. Itaque sic concludimus, homini (v. 5) non falso adiectum sed depravatum esse, ex quo eliciendum sit, quo Ciceronis oratio adiuvetur. Ac statim percipitur potuisse addi si non necessario at perapte quod sententiarum nexum etiam firmius vinciret. Scribendum enim esse dicimus omnes honores p. R. mihi ipsi, non nomini detulit. nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te num- 20 quam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo, eaque plane eundem in sensum porro explicantur. Quis enim non videt, illa non nomini tam ipsi pronomini quam insequenti sententiae causali mirifice accommodari; et apparet quam nullo negotio hoc quam ex levi errore recuperatum sit. Qua re hoc sive repertum est in ullo codice sive in nullo (ambigunt enim) qui primus scripsit, rectissime scripsisse censendus est. Agnosciturne ea quam dicimus criticorum cupiditas, qui adeo uncinorum usum aut speciem deamant, ut cum causa nulla aperta additamenti facti appareat, ex altera autem parte aptissima oratio lenissimo remedio restitui so possit, tamen in istam partem pedibus ire malint. In quo genere princeps erat Halmius, cuius auctoritatem multorum inconsiderantia secuta est.

Unum etiam locum disceptabimus ex eadem oratione petitum a qua principium scribendi fecimus. In Planciana haec scripta. sunt c. 36, 87

hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me potuisse confiteor, sed erat non iure non legibus non disceptando decertandum... armis fuit, armis inquam fuit dimicandum;

10

10

quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri sena5 tus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset; vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem [quem profecto non videbam]. Ubi enim mihi praesto fuissent aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos cives res publica vicit armatis, aut si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma, quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti. Graccho interempto iure optimo sumpta esse defendit? Esset igitur pugnandum cum consulibus. Agitur de verbis (v. 7) quem profecto non videbam, quae Muellerus uncis saepsit cum Halmio, alii ne receperunt quidem. Non enim de mera criticorum opinione sed de fide librorum certatur: duo 17 boni codices cum aliis deterioribus omittunt ista verba, quae illi secludunt aut eiiciunt. In qua re ne nimis nos auctoritate premi patiamur, reminiscendum est quid docti editores de horum codicum dignitate ac virtute praedicent; qui duos illos libros, Tegernseensem dicimus et Erfurtensem, etsi ceteris longe praestare affirmant, non tamen consuli solos volunt neglecta ceterorum memoria, 20 et alterum eorum multa praetermittere confitentur, quae alii libri habent et quae abesse non possunt. Sic fere Muellerus iudicavit in praefatione p. LXV. Itaque illa verba quod in bonis codicibus desunt, nondum damnata sunt, eo minus quo magis perspicuum est quam facile propter compares paene verbi formas viderem-videbam exiguo intervallo repetitas librarii incuria media quamvis recte scripta praeteriri potuerint, sed quid valeant in sententiarum itinere indagandum est. Atqui eos qui haec verba licet uncinata retinent intelligimus falli posse eo errore quem diximus ut adesse putent, utpote quae una legantur, quae ipsi abesse iusserunt. At eos qui 30 eiectis istis verbis hunc orationis cursum descripserunt

vinci improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem. Ubi enim mihi praesto fuissent tam fortes consules quam L. Opimius cet.

miramur non vidisse a se rumpi sententiarum connexum, qui constare non potest nisi interiecto eo quod repudiarunt enuntiato, quem profecto non videbam. Nam quae confirmandi causa subiiciuntur, ubi enim mihi praesto fuissent tam fortes, ea nimirum non adnectuntur condicionali sententiae si finem tum vincendi viderem (h. e. vidissem), sed ei qua contrarium asseveratur, quem

18

(finem) profecto non videbam: ubi enim mihi praesto fuissent tam fortes. Sic enim haec angustissime compacta sunt. Omissa autem illa sententia, tenorem reparare non possis nisi hoc modo vinci improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem. At ubi mihi praesto fuissent tam fortes consules. Nunc enim particula certissimo est indicio quo indicatur ne nunc quidem addendi libidine potius quam omittendi incuria orationem esse deformatam, atque iis esse libris assentiendum, qui exhibent verba quae nisi cum insigni detrimento orationis desiderari non possunt.

Accedit argumentum gravissimum, quod nobis observata Ci- 10 ceronis consuetudo suppeditat; cui nihil est familiarius quam si qua condicionali forma aliove quo modo incerta posuit, ea statim addito enuntiato, sive id affirmandi sive negandi vim habet, reddere certiora. Cuius usus haec afferimus exempla.

Pro Rosc. Am. 52, 150 sin ea crudelitas, quae hoc tempore
in re publica versata est, vestros quoque animos, id quod
fieri profecto non potest, duriores acerbioresque reddidit,
actum est.

Pro Planc. 19, 48 quam tibi commodum est, tribum unam delige;
tu doce, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore 20
corrupta sit; ego, si id facere non potueris, quod, ut opinio
mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit, docebo.
Ibid. 20, 50 si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris
fuit, sicuti esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas
id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris.
In Anton. vI 7, 19 aut vincatis oportet, quod profecto et
pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut
quidvis potius quam serviatis.

Ibid. 6, 16 cum enim legati renuntiarint, quod certe renun-
tiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Anto- 30
nium, quis erit tam improbus civis, qui illum civem haben-
dum putet.

Ibid. 3, 9 sed praeterita omittamus; properent legati, quod video esse facturos, vos saga parate.

Pro Cael. 2, 3 quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxuma, eam semper in M. Caelio habitam esse summam.

Pro Marc. 2, 7 totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum.

10

20

30

Pro Rab. Post. 16, 44 sint sane illa magna, quae re vera magna sunt.

De harusp. resp. 7, 14 aut vobis cognitio dabitur.,, aut sena-
tus ipse iudicabit. ., aut, id quod certe fiet, ad pontifices
reiicietur.

Pro Flacc. 25, 59 si licuit, sicuti certe licuit, ad eius ho-
nores collatam... patris pecuniam recte abstulit filius.
Pro Ligar. 5, 13. 14 si enim est in exilio, sicuti est, quid
amplius postulatis? ... si cum hoc domi faceremus, quod
et fecimus et non frustra fecimus, tu repente irruisses.
Ibid. 9, 27 ut cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos
nobilitas splendor ingenium, quae nequaquam fuerunt,
hoc certe praecipuum Tuberonis.

In Anton. IV 4, 9 nec ab iudicio omnium mortalium, quamvis
impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt.
In Pison. 10, 23 cum civis is, quem hic ordo .. conservatorem
patriae iudicarat, nullo iudicio, nulla lege, nullo more ser-
vitio atque armis pelleretur non dicam auxilio vestro, quod
vere licet dicere, sed certe silentio.

Ibid. 19, 43 neque vero ego, si umquam vobis mala precarer,
quod saepe feci, ... morbum aut mortem aut cruciatum
precarer.

Ibid. 14, 32 si quid mihi potest a re publica esse seiunctum,
quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optan-
dam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam.
Pro Balb. 16, 37 quodsi iam ita esset, ut esse non potest,
tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur.

Sunt alia multa, sed addimus unum hoc de fin. v 30, 92

ille vero si insipiens, quod certe, quoniam tyrannus, numquam beatus,

quoniam ex orationibus egredi ad scripta philosopha nunc animus non est. Quidquid autem varietatis est in his quae collegimus, genus quidem idem orationis agnoscitur in omnibus, neque quie- 19 quam certissimum morem Ciceronis magis prae se ferre posse apparet, quam quod in Planciana scribendum esse diximus

vinci improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem profecto non videbam: ubi enim mihi praesto fuissent tam fortes consules -. Ser. m. Decemb. a. MDCCCXCVIII.

L. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1899/1900. 3 Lectionum academicarum recensui ut consueto more aliquid praefationis litterariae praemitteremus, ad Ciceronem rediimus, de quo nonnulla abhinc sex menses eadem occasione disseruimus, cum eam partem emendationis Tullianae exemplis declarare conaremur quae agnoscendis eliminandisque additamentis alienis continetur. Nunc eandem causam repetere ac persequi instituimus, sed ita ut exempla petamus non ex orationibus in quibus tum maxime morabamur, verum ex philosophiae scriptis in quibus ingeniosi critici non minus saepe eam quam dicimus cupiditatem delendi prae se 10 ferunt, qua fit ut tollantur nonnumquam quae ad Ciceronis morem usumque loquendi ac sentiendi relata integra esse aut si qua tamen macula violata sint ea alio modo abstersa ad sanitatem revocari videantur. Sed multa non sunt quae afferimus neque gravitate ulla aut inventi laude conspicua, verum tamen ea fortasse in quibus demonstrandi severitate aliquid efficere liceat. Nam multa sunt in hoc genere fidenter posita et per multas multorum editiones propagata, quae quivis qui modo non occupata mente iudicet sibi persuadeat vera non esse sed favore quodam retineri, tamen vi argumentandi rationibusque ad persuadendum appositis redar- 20 guere non possis: et nobis hanc legem scripsimus ut ne umquam pro certis venditemus, quae nisi verisimilia (si tamen) haberi non possint, nedum viris eruditis et omni laude insignibus obloqui audeamus nisi fide argumentorum et exemplorum stabilimento confirmati et adiuti. Itaque pauca acquirere si possumus contenti difficiliorem istam et arduam operam acutioribus ut par est sumendam relinquimus, adolescentibus autem, quibus haec scribimus, si qui forte ad hunc scriptorem tendant, suademus idem quod semper, ut impensa observandi diligentia excutiant prius quam temptare incipiant et hoc sibi dicant, libidinis licentia multa in his rebus 30 affectari sed stabile quod sit nihil nisi iudicii sinceritate parari. Sed aggredimur ad rem.

« ZurückWeiter »