Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

13

exigua mutatione aequabilem orationis elegantiam recuperarunt. Sed rursus non tam hoc quaeritur, cur quae docti homines excogitarunt placere possint, quam illud potius cur quae scriptis libris accepta ferimus tolerari non possint. Ac nobis quidem haec ipsa fabula praebere visa est, quae pari modo inconcinne structa isti inaequalitati sermonis suppetias ferre possint. Haec dicimus quae inde a v. 140 eiusdem Lyci verba leguntur

τὸν Ἡράκλειον πατέρα καὶ ξυνάορον,

εἰ χρή μ', ἐρωτῶ· χρὴ δ', ἐπεί γε δεσπότης
ὑμῶν καθέστηχ', ἱστορεῖν ἃ βούλομαι,
τίν ̓ εἰς χρόνον ζητεῖτε μηκῦναι βίον.

Nam recta progrediente oratione αὐτῶν exspectaveris, non ὑμῶν, quamquam ad hoc pronomen rursus facilius teite referebatur.

10

Sed summa sententia, nisi fallit opinio, haec est τὸν Ἡράκλειον πατέρα καὶ ξυνάορον ἐρωτῶ, τίν' εἰς χρόνον ζητεῖτε μηκῦναι βίον: quae quid similitudinis habeant cum illo exordio sermonis in aperto est. Et talia suapte natura maxime locum habent in principiis sermonum; cuius generis nos quidem non multa laudare possumus, sed non dubitamus quin diligentior observatio plura et meliora fortasse indagatura sit. Ita Βασιλεύς in Aeschyli Supplicibus ab 20 his versibus orditur (224)

ποδαπὸν ὅμιλον τόνδ ̓ ἀνελληνόστολον

πέπλοισι βαρβάροισι καὶ πυκνώμασι

χλίοντα προσφωνοῦμεν; οὐ γὰρ Αργολὶς

ἐσθὴς γυναικῶν οὐδ ̓ ἀφ ̓ Ἑλλάδος τόπων.
ὅπως δὲ χώραν οὔτε κηρύκων ὕπο,

ἀπρόξενοί τε, νόσφιν ἡγητῶν, μολεῖν

ἔτλητ ̓ ἀτρέστως, τοῦτο θαυμαστὸν πέλει.

In Euripidis autem Supplicibus Theseus praeconi haec respon

det (426)

κομψός γ' ὁ κῆρυξ καὶ παρεργάτης λόγων.
ἐπεὶ δ ̓ ἀγῶνα καὶ σὺ τόνδ' ἠγωνίσω,
ἄκου'· ἅμιλλαν γὰρ σὺ προύθηκας λόγων

idemque in eadem fabula ita loquitur (840)

νῦν δ' Αδραστον ἱστορῶ·

πόθεν ποθ' οἵδε διαπρεπεῖς εὐψυχίᾳ

θνητῶν ἔφυσαν; εἰπέ γ', ὡς σοφώτερος.

Sed quoniam agitur de convertenda oratione a narrandi in appellandi et adloquendi modum non in principiis sermonum sub

30

10

20

sistendum est, sed ut recte iudicetur et penitus perspiciatur quam proclivis iste transitus in sermonum vicibus fuerit, ne talia quidem negligenda sunt qualia Oedipus iactat in Tiresiam, cum primo de praesenti tamquam absenti loquitur, dein subito in ipsum orationem flectit (383)

εἰ τῆσδέ γ' ἀρχῆς

Κρέων ὁ πιστός, οὓς ἀρχῆς φίλος, λάθρα μ' ὑπελθὼν ἐκβαλεῖν ἱμείρεται, ὑφεὶς μάγον τοιόνδε μηχανορράφον, δόλιον ἀγύρτην, ὅστις ἐν τοῖς κέρδεσιν μόνον δέδορκε, τὴν τέχνην δ ̓ ἔφυ τυφλός· ἐπεί, φέρ' εἰπέ, ποῦ σὺ μάντις εἶ σαφής;

Et haec in progrediente oratione: quid quod in una eademque sententia loquens a tertia ad secundam se convertat personam, velut Achilles Il. Ix 418

καὶ δ ̓ ἂν τοῖς ἄλλοισιν ἐγὼ παραμυθησαίμην
οἴκαδ ̓ ἀποπλείειν, ἐπεὶ οὐκέτι δήετε τέκμωρ
Ἰλίου αἰπεινῆς

et Il. XXIII 208

ἀλλ' ̓Αχιλεὺς Βορέην ἠδὲ Ζέφυρον κελαδεινὸν
ἐλθεῖν ἀρᾶται, καὶ ὑπίσχεται ἱερὰ καλά,

ὄφρα πυρὴν ὄρσητε καήμεναι, ᾗ ἔνι κεῖται
Πάτροκλος.

Quae qui recte et ut oportet taxaverit, cavebit, opinamur, in eorum sententiam pedibus ire qui aut in Aristophanis Lysistrata (486) cum choro senum hortanti

ἀλλ' ἀνερώτα καὶ μὴ πείθου καὶ πρόσφερε πάντας ἐλέγχους ὡς αἰσχρὸν ἀκωδώνιστον ἐᾶν τὸ τοιοῦτον πρᾶγμα μεθέντας Πρόβουλος respondet

30 καὶ μὴν αὐτῶν τοῦτ ̓ ἐπιθυμῶ νὴ τὸν Δία πρῶτα πυθέσθαι
ὅ τι βουλόμεναι τὴν πόλιν ἡμῶν ἀπεκλῄσατε τοῖσι μοχλοῖσιν
αὐτῶν insequente ἀπεκλήσατε ferendum non esse rati variis modis 14
mutatum iverunt *), aut in Euripidis Hecuba (1195)

καί μοι τὸ μὲν σον ὧδε φροιμίοις ἔχει·
πρὸς τόνδε δ' εἶμι καὶ λόγοις ἀμείψομαι,
ὃς φὴς Ἀχαιῶν πόνον ἀπαλλάσσων διπλοῦν
Αγαμέμνονός θ ̓ ἕκατι παῖδ ̓ ἐμὸν κτανεῖν

*33) [Eccles. 180 χαλεπὸν μὲν οὖν ἄνδρας δυσαρέστους νουθετεῖν, οἳ τοὺς φιλεῖν μὲν βουλομένους δεδοίκατε.]

τόνδε ὃς φήσ ̓ maluerunt scribi quam quod vulgabatur ante τόνδε ὃς φής; quae licet minutissima sit ac paene ἀναίσθητος discrepantia, tamen noviciam scripturam cur receptae praeferamus nihil esse arbitramur. Aristophani placuerunt etiam haec in Ranis (1007) Aeschylo dicente

θυμοῦμαι μὲν τῇ ξυντυχίᾳ, καί μου τὰ σπλάγχν ̓ ἀγανακτεῖ, εἰ πρὸς τοῦτον δεῖ μ ̓ ἀντιλέγειν· ἵνα μὴ φάσκῃ δ ̓ ἀπορεῖν με, ἀπόκριναί μοι, τίνος οἵνεκα χρὴ θαυμάζειν ἄνδρα ποιητήν; quamquam haec quoque quamvis optime formata non defuerunt qui aequabilitatis restituendae causa in deterius mutarent. Com- 10 moti animi indicia prae se ferunt Oedipi verba in Polynicem ardescentis, non dissimilia illis in Tiresiam iactatis, (Oed. Col. 1354) νῦν δ ̓ ἀξιωθεὶς εἶσι κἀκούσας γ ̓ ἐμοῦ

τοιαῦθ ̓ ἃ τὸν τοῦ δ ̓ οὔ ποτ ̓ εὐφρανεῖ βίον,
ὅς γ ̓, ὦ κάκιστε, σκῆπτρα καὶ θρόνους ἔχων
τὸν αὐτὸς αὑτοῦ πατέρα τόνδ ̓ ἀπήλασας κτλ.

Quo exemplo uti poterat is qui de sublimitate scripsit, qui (c. 27 p. 50) quo hoc genus declararet et Demosthenis concitata verba in Aristogitonem citavit (ι 27) ὅς, ὦ μιαρώτατε ἁπάντων, et haec placidiora quae in Odyssea (Iv 684) leguntur

μὴ μνηστεύσαντες μηδ' ἄλλοθ ̓ ὁμιλήσαντες

ὕστατα καὶ πύματα νῦν ἐνθάδε δειπνήσειαν,

οἱ θάμ ̓ ἀγειρόμενοι βίοτον κατακείρετε πολλόν. Nec fortasse inutilia sunt in nostra causa, etsi quid proprii habent, quae idem eodem loco ex Hecataei libro memoravit ita narrantis Κῆυξ δὲ ταῦτα δεινὰ ποιούμενος αὐτίκα ἐκέλευε τοὺς Ἡρακλείδας ἐπιγόνους ἐκχωρεῖν· οὐ γὰρ ὑμῖν δυνατός εἰμι ἀρήγειν κτλ.

20

His igitur quae collegimus pauca, quamquam quaedam intercedunt discrimina quae diximus, tamen tantum fortasse dandum est, ut intelligatur non fuisse quod Euripidis orationem in Hercule, 30 unde profecti huc delati sumus, quamvis leni manu ad concinniorem formam revocarent, verum credibile esse poetam omissa exacta aequabilitate sed non inconsulto maluisse scribere quae librarii exararunt quam quae doctus criticus commentus est

εἰς καιρὸν οἴκων Αμφιτρύων ἔξω περᾷ.

χρόνος γὰρ ἤδη δαρὸς ἐξ ὅτου πέπλοις

κοσμεῖσθε σῶμα.

Nam narratae rei quod causa cur xapòv esse dixerit ad personas relata per yao particulam subiicitur, ne illud quidem aut singulare

est aut ratione carens. Denique ne hic quidem, quoniam in mentem 15 est, omittimus Romani scriptoris orationem ad illum modum conformatam afferre: sic enim Cicero Atticum dicentem facit (de legib. I 1, 3) non dubito id quidem, sed haec iam non ex te, Quinte, quaero, verum ex ipso poeta, tuine versus hanc quercum severint an ita factum de Mario ut scribis acceperis. Qui quae una oratione coercuit, quaero ex ipso poeta tuine versus severint, ita comparata sunt, ut neque aequabilitatis specie probentur neque ullam verisimilem correctionem recipiant. Et talia possunt fidem facere ne 10 si quae facilius curae emendatrici cedant nostro arbitratu in ordinem cogamus. Nam vulgo critici si qua est offensio, sive iusta sive non iusta, ita agunt, ut quae corrigi possint, facili praesertim opera, corrigant, quae non possint, etiamsi eorum similitudo attendenti in oculos incurrat, praetermittant securi, ac raro ultra eum locum quem sua libidine temptant sermonis itinera ac rationes cum studio persequantur. Atque hoc illud est quod nos qui nihil ipsi facientes vice cotis fungi malumus etiam atque etiam adolescentibus nostris auctores sumus ne scriptorem veterum emendare instituant prius quam et ipsum et qui cum eo aetate aut genere 20 coniuncti sunt indefessa lectione ac non languescente observatione per omnes consuetudines ac delicias, libertates etiam ac licentias, penitus pernoverint. Scr. m. Aprili a. MDCCCXCVII.

3

XLVII. INDEX LECTIONUM AESTIVARUM 1898.

Quaestiones quasdam Aristophaneas prooemiandi causa colligimus, non graves admodum, sed quibus quamvis levioribus tamen hoc fortasse ostendi possit, quid agendum sit in hoc genere ut aliquid argumentandi vi efficiatur. Et hoc esse utile censemus iis si qui ad haec studia incumbunt, a principio sibi persuadere non meram libidinem regnare in his rebus, sed rationibus et causarum momentis probari et reprobari oportere ut certi quid constituatur. Disseremus autem primum de versibus nonnullis Equitum vulgo non recte scriptis aut parum prospere interpretatis. Eam fabulam a. MDCCCLXIX 10 Adolphus Velsenus a se emendatam et locupletissimo apparatu critico instructam ediderat; cuius libellum, pridem divenditis exemplaribus, nuper demum Conradi Zacheri laudabile consilium instaurandum curavit. Qui cum in adnotatione Velseni, quam duplicem servavit, nonnulla removeret, alia suppleret, tum poetae verba ita descripsit, ut in multis a Velseno mutatis pristinam scripturam restitueret, sed et ipse non pauca suo periculo aut aliorum exemplo corrigeret, plura etiam cruce critica adhibita in suspicionem vitii Vocaret. Quam recognitionem non indiligenter nec sine eruditione factam qui accuratius pertractaverit, id quidem fatebitur, in hac 20 quoque comoedia accidisse, quod in multis veterum libris, ut eo verior sit eorum conformatio, quo propius a testata scriptura absit, sed et illud intelliget, non nihil abesse, ut huius comoediae oratio novissimi editoris manu adornata iam eam in omnibus speciem induerit, in qua facile acquiescas ac frui poetae lepore nullis scrupulis aut salebris impeditus possis. Ad eam igitur stabiliendam explicandamve aliquid si possumus conferemus.

I Initium agendi facimus a principio comoediae. Inde a v. 11 haec habet Zacheri liber cum Velseno ac plerisque

4 11 ΔΗ. τί κινυρόμεθ ̓ ἄλλως; οὐκ ἐχρῆν ζητεῖν τινα σωτηρίαν νῷν, ἀλλὰ μὴ κλάειν ἔτι;

30

« ZurückWeiter »