Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

experiri temptare . . . Plautus in Asinaria "dignos adire atque experiri certum est mihi". Claudenti versiculi mensurae variis modis mederi critici temptarunt, velut par editorum quod modo diximus haec recipienda duxit Dignos indignos adire precibus decretumst mihi; in qua re experiendi verbum ex versu tertio per errorem in quintum translatum statuunt, precibus autem exempli causa positum esse volunt. Et haec et Friderici Leonis sententia est, qui 'alteram versus partem' ab atque particula cruce critica insignitam 'interpolatam esse' illis editoribus assentitur. A qui10 bus nostra mens tota discedit, qui primum, quod est in tertio versu atque experiar, in quinto atque experiri redit sententia diversa, dubitamus quam recte Plauti sermonem dedecere credatur: de quo genere Langenus nonnulla in symbolis Plautinis adnotavit p. 91. Deinde precibus parum apte huic orationi inseri recte interpretata sententia docere poterit. Denique, quod summum est, haec duo verba adire atque experiri (quae III 3, 132 in re dispari iterum copulata exstant Ad me adi vicissim atque experire) utrumque per se et hoc modo coniuncta tam apposita sunt si quid sentimus ad hanc orationem, ut in iis nisi cum detrimento nihil 20 possit moveri, et ne iis quidem accedendum sit, qui mutato verborum ordine versus formam recuperatum iverunt. Nos in hac causa ut saepe alias ita censemus, vitium ibi tollendum esse ubi sedere manifestum est. Itaque cum iis facimus qui reliqua sana esse, depravatum credunt unum ipsum quod versiculi cursum impedit, certum est. Ex quibus Fleckeisenus adire atque experiri stat mihi, Langenus autem adire atque experiri certa rest scribendum esse coniecerunt. Quorum neutrum non habet qua parte placere possit; et stat quidem, scita divinatione inventum, quod si verum erat facile intelligitur certumst unde natum sit, Ussin30 gius recepit, qui ascito exemplo (Nepotis qui in vita Attici 21, 6 nam mihi inquit stat alere morbum desinere) dicendi usum stabilivit, illud quoque adnotavit, evitari hoc modo incommodum, quod idem certum est in duobus versibus continuis legentem offendat. Cui rei quamquam non nimium tribuendum est, corrigendi certe probabilitati non obesse apparet. Sed Langenus perquisito sermone Plautino hunc modum loquendi quo stat mihi dicatur pro eo quod est certum est, decretum est mihi, Plautinis exemplis probari posse negat praeter unum, quod ne est quidem plane compar, Curculionis II 1, 35, Quod eis respondi, ea omnes stant sententia.

Ipse quod scribi maluit, certa rest, non infrequens est genus dicendi in fabulis Plautinis, et hoc potuisse cum altero quod est in libris, certum est mihi, proclivi errore permutari, eius rei indicium est, quod in Trinummo II 1, 34 libri scripti ita discedunt, ut Ambrosianus certa est res, reliqui libri certumst exhibeant. Acquiescimusne igitur in hac scriptura, quam videmus quot nominibus commendetur? Non, opinamur. His enim quae disputa5 vimus tantum apparuit, versus integritatem non uno modo posse satis probabiliter restitui, sententiae autem, de qua non agunt critici, iis viis quas adhuc ingressi sunt, quae eo tendunt, ut con- 10 silii significandi vocem metro aptatam ponant, satisfieri nobis non videtur. Etenim Argyrippus captum consilium quocumque modo viginti minas parandi ita enarrat, ut primum se amicos experiri velle dicat mutuas ut ab iis accipiat; quos secundo loco aditurus sit, cum eo fatetur quod ait si mutuas non potero, sumam faenore, tum quod iuxta dignos indignos appellat; faeneratores igitur vel argentarios designat, qui quanto opere homines indigni habiti fuerint cum aliunde tum ex iis cognoscitur quae in Curculione non uno loco in eos opprobria iaciuntur, Iv 2, 20 sqq. v 3, 1 sqq. Quamobrem probabile non esse diximus, Plautum dignos indignos 20 adire precibus scripsisse. Atqui hoc genus alterum eorum quos aditurus esset post amicos simpliciter afferre poterat, ut ita diceret, supplicabo amicis, ut quemque videro; quod si ab iis mutuas accipere minas non potero, a faeneratoribus sumam faenore. Ille vero orationem amplificavit, cum sententiam universam interponeret, cui explicandi causa adderetur altera, nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore. Ex hac autem quae plana est perspicuum esse potest, non illud eum ante dixisse quod vulgo credunt, sibi certum esse vel se constituisse dignos et indignos adire, sed hoc potius, nihil interesse sibi digni an indigni sint 30 adeundi atque experiundi, idque demum commode excipi ab enuntiato causali, nam si mutuas non potero, sumam faenore. Itaque excussa sententia sic statuimus Plautum nec certum est mihi, quod a versu abhorret, nec quod huic significationem similem habet, versui quidem accommodatum, sed quod pariter et sensui et versui serviebat unum est mihi scripsisse, totamque orationem per suas partes hoc modo fuisse explicatam.

Nunc pergam ad forum atque experiar opibus omni copia.
Supplicabo exobsecrabo, ut quemque amicum videro:

Dignos indignos adire atque experiri unumst mihi:

Nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore. Dignis indignis ita compositis loquitur generatim, ut tamen vis maior cadat in indignos, quos se non magis quam dignos evitaturum profitetur. Unum autem nemo nescit significare quod idem vel unum idemque; itaque Plautus ipse loquitur cum alibi tum in Captivis III 1, 27

Abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier,

Pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res. 10 Quo posito illud quoque contigit, ut offensio si qua erat iterati certumst tolleretur. Sententia autem et oratio si satis tueri videbuntur hoc quod proponimus, de emendandi probabilitate non est quod nimis anxii simus. Quis enim ignorat multa vitia in his comoediis orta esse librariorum oculis ab altero ad alterum versum aberrantibus; quod genus peccati est in Milite Glorioso II 6, 35. 36; II 4, 50. 51; in Mostellaria quoque II 1, 10 hastis ex proximo versu translatum. Itaque nullo negotio fieri potuit, cum in insequente versu paene eodem loco certumst legeretur, ut eo deerrans & librarius hoc scriberet pro eo quod debebat unumst. Immo vel 20 omissa hac proximi versus similitudine, unumst si paulum modo obscuratum erat scriptura, in promptu erat ponere certumst, quod ad sententiam facere videbatur et quo nihil frequentius est apud Plautum, cui certumst facere, ita facere certumst, mihi certumst facere, similia, usitata admodum sunt, saepe tam nullo pondere poni solita, ut a simplici velle verbo non multum distare videantur. Quamobrem et recte scriptum putamus, de quo dubitarunt, quod est in Asinaria II 2, 42

Lib. Quid istuc est negoti? Leon. Certumst credere. Lib. Audacter licet: etenim Libano interroganti quid est negoti Leonida conservus 30 respondet certumst credere, h. e. volo, paratus sum tibi id credere; tum ille hanc voluntatem confirmans audacter licet; et in eadem fabula III 3, 23 a Friderico Leone primo recte edita esse, quae sunt,

Nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?

Mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis. Nam efficere quod est in libris parum ab usu et oratione probatur, et qui hoc ut stabiliretur aut mihi deleverunt aut est, a vera ratione videntur aberrasse.

2. Alter locus, cuius emendationem temptaturi sumus, ex Milite Glorioso petitus est: in qua fabula actu quarto scena sexta

Acroteleutium, se deperire militem simulare iussa, ubi sui amoris indicia multa dedit praesente milite sed quem illa adesse se scire dissimulat, sensim ad militis domum propius accedit, cum interim sermonis vices ita se excipiunt.

[blocks in formation]

Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.

Acroteleutium

Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.
Pyrgopolinices

20

44 Naso pol iam plus haec quidem videt quam oculis. Agitur de versu quadragesimo, cuius extrema vox in codicibus Decurtato Vaticanoque facio est, in Vetere Camerarii fcio. In ea voce peccatum esse apertum est, sed unde emendatio petenda sit 7 ambiguum. Cum enim plerique ita statuant, facio esse antiquitus traditam scripturam, ex qua, si tolerari ipsa non possit, efficiendum sit, quod poeta dignum videatur, nuper Theodorus Hasperus in Commentationibus Fleckeisenianis, cum hanc fabulam luculenta copia coniecturarum augeret, p. 183 de hoc loco ita iudicavit, ut a fcio Veteris scriptura proficiscendum ratus, hanc orationis formam Plauto vindicaret Scio edepol, fat fcio. Cui invento ingeniosi 30 hominis quominus calculum addamus non una res nos prohibet. Ille quidem, quo vix opus fuisse dicas, sat scio multum esse in usu Plautino Terentianoque exemplis congestis docuit; sed idem scio et in extremo versu monosyllabum esse posse neque docuit neque credibile est. Quod etiamsi ita esse concedatur, tamen haec tota oratio non potest placere, sic soluta et hoc ordine componens, quorum utrumlibet, sive sat scio, sive, quod certe praestabat, scio edepol, per se satis erat; sive quid fortius asseverandum erat, aptioribus uti licuit, velut 11 6, 103 sat edepol certo scio, vel in

eadem fabula II 3, 2 certo edepol scio, aliisque similibus; quibus qui istam orationem contulerit, percipiet, opinamur, novicium inventum a nativo ac vetusto sermone quid differat. Sed quod maxime illi opinationi adversatur, isti Veteris codicis scripturae non potest tantum tribui, ut hoc esse fundamentum cedatur, quo emendandi operam niti oporteat; in discrepantia enim trium illorum codicum ex communi fonte derivatorum tantum abest ille ut habere soleat quod propius sit a vero ut nimis quam saepe contrarium occurrat; velut hoc ut exemplo utamur in re quae pluri10 mis probatur, 11 6, 98 a vera scriptura, quae suis testimoniis firmata constat, hodie escam petam ita illi libri discedunt, ut hodie capetam Decurtatus cum Vaticano, progrediente errore Vetus hodie capiam exhibeat; cf. IV 2, 42; IV 2, 90. Itaque facio quod est in istis duobus primitivam esse scripturam obtinemus, fcio autem cum Veteris scriba exararet, levi errore, eadem voce proxime praecedente, inductum exarasse. Facio quoniam ipsum nihili est, ex eo Bothius praeeunte Grutero facile effecit, id quod cum Ritschelius. olim, tum qui nuper Ritschelii opus sua cura renovatum edidit G. Goetzius receperunt, neque aliter aut Ussingius aut Lorenzius 20 et Brixius iudicarunt. Neque vituperabilem omnino hanc orationem et Hasperiano invento certe praestabiliorem ducimus, Scio edepol facile: nam odore nasum sentiat si intus sit, quamquam iidem fatemur ne sic quidem omni ex parte desiderium legentis expleri. Idque videtur Ribbeckius sensisse, qui, quo fidentius illa affirmaret quod dicit, non facile sed scio edepol certo scribendum putavit, et hoc nos alteri, si optio esset eligendi, praeferremus. Sed facio non magis corruptum esse ex certo, quam hoc recuperari ex illo potest. Itaque Ribbeckius, quo suae probabilitatem coniecturae sustentaret, aliam rationem iniit; quia enim in codice Lipsiensi 30 et in editione principe non facio exstat sed olfacio, hoc esse glossema statuit ad hanc sententiam a nescio quo adscriptum, ex eodemque glossemate in libris Palatinis, extritis scilicet post edepol duabus litteris, facio superesse; quocirca ex ea verbi forma nihil eliciendum esse sed libera emendatione reponendum quod sententia et oratio poscat aut ferat. Quae quamvis acute exposita sint, tamen Ribbeckio de glossemate non assentimur ob eam cau- 8 sam, quia aegre adducimur ad glossatorem ut reiiciamus quae poetam ipsum decebant. Nam Ribbeckius cum istam scripturam quae editioni principi cum codice Lipsiensi communis est, ut par

« ZurückWeiter »