Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tantum apponi debebat, ut recte iudicari posset. Quod enim Medea dicitur ἀφειδήσασα τοκήων hospitem praetulisse, possit in hac narratione ita accipi ut Medeam non pepercisse parentibus intelligamus, quibus tantum irae et aegroris moveret, ἀφειδήσασα igitur a vulgari significatione, qua μὴ φειδομένη dicatur, hic quidem non discessisse. Sed qui ita iudicant, veremur ne specie ducantur ob nostri sermonis morem, cum schonen, Schonung vim lenitatis et clementiae habet, quae a veterum verbis pɛideoda et parcere fere aliena est. Sed hoc utut est, tamen cum haec quattuor loca uno ordine recognoverimus

ἀφειδήσαντας ἀθλων

ἀφειδέες οὐλομένοιο Δείματος

οὐ . . . ἀφείδησαν βασιλῆος

ἀφειδήσασα τοκήων,

19 eo ducimur, ut hoc verbum, quemadmodum semper genetivum nominis sibi iunctum habet, eodem ubivis significatu positum statuamus et Medea quoque quod fecerit neglectis parentibus sive nihil morata parentes fecisse dicatur.

10

Sed restant nonnulli versus Apollonii, qui hoc idem participium sed nullo adiecto genetivo nominis habent, de quorum vi 20 et sententia quaerendum est. III 1013, ubi de Medea, cuius modo opem Iaso efflagitavit largis ei laudibus impertitis, haec dicuntur: ὣς φάτο κυδαίνων· ἡ δ ̓ ἐγκλιδὸν ἴσσε βαλοῦσα νεκτάρεον μείδησ', ἐχύθη δέ οἱ ἔνδοθι θυμὸς 1010 αίνῳ ἀειρομένης, καὶ ἀνέδρακεν ὄμμασιν ἄντην· οὐ δ ̓ ἔχεν ὅ,ττι πάροιθεν ἔπος προτιμυθήσαιτο, ἀλλ ̓ ἄμυδις μενέαινεν ἀολλέα πάντ ̓ ἀγορεῦσαι. 1013 προπρὸ δ ̓ ἀφειδήσασα θυώδεος ἔξελε μίτρης

φάρμακον· αὐτὰρ ὅ γ' αἶψα χεροῖν ὑπέδεκτο γεγηθώς. Ut mittamus nunc, de qua supra diximus, varietatem scripturae in 30 v. 1013 a scholiasta memoratam, in scholiis quod ad ἀφειδήσασα haec adscribuntur ἀφροντιστήσασα τοῦ προσειπεῖν πρὸς τοῦτον εἰπεῖν Laur.), ἀντὶ τοῦ μηκέτι ἀκριβωσαμένη ἢ πολυπραγμονήσασα ἀφεῖλεν ἐκ τῆς στηθοδεσμίδος τὸ φάρμακον, apparet interpretem ei verbo parcendi vel non parcendi vim minime tribuisse, et quamquam nonnihil dubitationis est de prioribus ἀφροντιστήσασα τοῦ προσειπείν (quae in Laurentiano quidem libro non ita scripta sunt), iis quae addidit verissime videtur sensum huius participii reddidisse: nescia erat Medea quo prius verbo eum alloqueretur, maluit

Vahleni opuscula II.

12

10

si fieri poterat simul omnia proferre; antea autem nihil morata, nulla re deterrita, secura, dedit ei quod petiit. Eademque significatio cognoscitur II 527

τὼ καίπερ μεμαῶτες ἐρητύοισθ ̓ ἐνὶ νηὶ

τυτθὸν ἔθ ̓, ὡς τὸ πάροιθεν· ἐπεὶ καὶ ἐπισχέμεν ἔμπης 527 λώιον, ἢ κακὸν οἶτον ἀφειδήσαντας ἑλέσθαι,

-h. e. manere paulisper melius est quam nihil moratos, securos, malam sortem sustinere. Quid hic 'non parcendi' vis?

Denique 1 338

ἀλλά, φίλοι, ξυνὸς γὰρ ἐς Ἑλλάδα νόστος ὀπίσσω,
ξυναὶ δ ̓ ἄμμι πέλονται ἐς Αιήταο κέλευθοι,
τούνεκα νῦν τὸν ἄριστον ἀφειδήσαντες έλεσθε
ὄρχαμον ἡμείων, ᾧ κεν τὰ ἕκαστα μέλοιτο,

in quibus Bonitzius putabat notionem non parcendi' neminem posse fugere, nos eandem significationem statuimus, quae est in superioribus duobus exemplis. Est enim horum trium versuum ratio plane par et ea quidem, quae notionem poscat promptae audaciae quae non anxie tergiversatur sed secura facit quod faciendum esse intelligit. Multa ponimus, nec nobis satisfacimus, 20 ut aperiamus quam esse vim τοῦ ἀφειδήσαντος sentiamus. Quodsi 20 licet Graeca voce significare quod in illo participio putamus inesse, in promptu est απηλεγέως, quo Homerica carmina utuntur et Apollonius ipse, 1 439

30

et II 845

αἶψα δ ̓ ἀπηλεγέως νόον ἔκφατο Λητοΐδιο
εἰ δέ με καὶ τὸ

χρειὼ ἀπηλεγέως Μουσέων υπο γηρύσασθαι.

Non aliter illo participio usus videtur Euripides in nuntii narratione quae est in Iphigenia Taurica v. 1354

ἡμεῖς δ ̓ ἀφειδήσαντες, ὡς ἐσείδομεν

δόλια τεχνήματ', εἰχόμεσθα τῆς ξένης
πρυμνησίων τε.

Non progredimur ultra, neque Nonnum aut Musaeum asciscimus, quamquam non dubitamus, apud eos eundem huius verbi usum repertum iri quem in Apollonio monstravimus: in hoc autem omnia redeunt eo, ut ἀφειδῆσαι, ἀφειδήσαντες non sit non parcere' sed 'non curare' sive 'securum esse', hoc est eum sensum habeat, quem Sophocleus versus requirebat cuius haec causa disputata sunt.*) Sophocli vero ne dubitemus hanc proprietatem verbi

*38) [Wecklinus (Berl. philol. wochenschr. 1895 n. 21) quamquam mea

ascribere satis fiduciae affert Apollonius, qui est ex iis poetis qui raro nova sine exemplo proferunt sed quae habent superiores ea suo usu renovare et frequentare solent. Sed quo confidentius in Antigonae versu vetustam scripturam

εἴ τις τοῦδ ̓ ἀφειδήσαι πόνου

instaurandam, noviciam άxydoo repudiandam dicimus, eo minus probaturi sumus in Electra 980

ὣ τοῖσιν ἐχθροῖς εὖ βεβηκόσιν ποτὲ

ψυχῆς ἀφειδήσαντε προυστήτην φόνου

ἀκηδήσαντε reponi pro ἀφειδήσαντε, quod probum est et primiti- 10 vam significationem habet, vitae non parcentes, quo modo saepe tam Graeci (ἀφειδοῖεν ἂν τοῦ βίου Thucydides I 43, μὴ φειδόμevoi tãs ¿wãs Tyrtaeus apud Dionem Chrysostomum 2, 59) quam Romani (ego meae cum vitae parcam letum inimico deprecor Ennius, patriae consulerent vitae non parcerent Cicero) locuti sunt. Scr. m. Septembr. a. MDCCCXCIV.

demonstratione nihil motus dubitare pergit nec suam pristinam opinionem omittit, tamen versus tragicos incerti auctoris (ad. 569 Nauck. ed. 11) afferendos duxit

Τεύκρος δὲ τόξου χρώμενος φειδωλία

ὑπὲρ τάφρου πηδῶντας ἔστησεν Φρύγας, quia Trypho qui citavit aliique grammatici (vid. Nauck.) peidolia dici avtì τοῦ ἀκριβείᾳ adnotarunt.

Meae disputationis ignarus multis annis post R. C. Scaton in Classical Review xv (Londini 1901) p. 29 sq. de eodem verbo ita egit ut in summa re et maxime de Apollonii versibus mecum plane consentiret. Cuius rei ego ut non ignarus essem fecit Plasbergii mei amicitia.]

XLII. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1895/96.

Lectionum academicarum enumerationi, quae proximi anni 3 mensibus hibernis habebuntur, ut aliquid de litteris more antiquo praemittatur, cum de Theocriti idyllio septimo, cui avoiα inscribitur, nonnulla disputare instituimus, paene pudor nos retinet quominus exsequamur quod volumus: tam tenuia sunt quae afferimus nec ullo modo comparanda cum iis quae viri clari, eruditione et ingenio pariter praestantes, cum de omni poesi Theocritea tum de hoc carmine, unde quasi quaedam radices tam rerum quam 10 artis Theocriteae ducuntur, his proximis annis certatim enuclearunt. Qui cum aut antiquitates Coas persecuti locorum situm et naturam, in quibus haec quae sunt in hoc carmine agi voluit poeta non sine documentorum fide eruerent, aut homines qui actores sunt in hac fabula vel memorantur in ea derepta quam gestant persona pastoricia aut nominum griphis quibus involvuntur solutis suam veram monstrare faciem cogerent, aut in ẞovzoliαoμov vim et usum et huius carminis artificia inquirerent quibusque id filis cum aliis idylliis connecteretur patefactum irent, multa in clara luce posita sunt quae adhuc tenebrarum obscuritate obtecta iacuerunt. 20 Quorum ingeniosam virtutem, quam vel ibi admiramur, ubi assentiri dubitamus, ne speciosa pro veris amplectamur, quoniam aemulari nec possumus nec volumus, eos si qui Theocriti res et huius idyllii rationes penitus cognoscere cupiant, ad illorum operas luculentas abire iubemus, nos hunc contractum tramitem quem solemus insistentes observationes quasdam grammaticas ex uno versu ductas proponimus, ut huic praefandi officio sic ut possumus satis faciamus. Itaque in cantilena quam Lycidas amico offert ita dicens (v. 50)

30

κἀγὼ μέν ὅρη, φίλος, εἴ τοι ἀρέσκει

τοῦθ ̓ ὅ τι πρᾶν ἐν ὄρει τὸ μελύδριον ἐξεπόνασα a v. 72 haec narrantur de Daphnide

4

ὁ δὲ Τίτυρος ἐγγύθεν ἀσεῖ

ὥς ποκα τῆς Ξενέας ἠράσσατο Δάφνις ὁ βούτας χὡς ὄρος ἀμφ' ἐπονεῖτο καὶ ὡς δρύες αὐτὸν ἐθρήνουν 75 Ἱμέρα αἴτε φύοντι παρ ̓ ὄχθαισιν ποταμοίο,

εὖτε χιών ὥς τις κατετάκετο μακρὸν ὑφ ̓ Αἶμον

ἢ Αθω ἢ Ροδόπαν ἢ Καύκασον ἐσχατόωντα.

Nihil admodum in his difficultatis haeret, quod legentem moretur, sunt tamen in iis quae insuper habita ab interpretibus intentiorem quandam explicandi curam poscere videntur, in quibus, quid sit quod (v. 76) dicat χιών ὥς τις addito pronomine indefinito, quo 10 hoc nomen augere a nostra loquendi consuetudine alienum est, neque id Graeci semper eodem simili utentes addiderunt, quemadmodum Callimachus scribit 6, 91

ὡς δὲ Μίμαντι χιών, ὡς ἀελίῳ ἔνι πλαγγών,

καὶ τούτων ἔτι μεῖζον ἐτάκετο, μέσφ ̓ ἐπὶ νευράς

ac venustius etiam Odyssea (XIX 205)

ὡς δὲ χιών κατατήκετ ̓ ἐν ἀκροπόλοισιν ὄρεσσιν,
ἥν τ' Εύρος κατέτηξεν, ἐπὴν Ζέφυρος καταχεύῃ . . .
ὣς τῆς τήκετο καλὰ παρήια δακρυχεούσης

aut in alio simili Theocritus ipse 2, 103

ἐγὼ δέ νιν ὡς ἐνόησα

ἄρτι θύρας ὑπὲρ οὐδὲν ἀμειβόμενον ποδὶ κούφῳ,

πᾶσα μὲν ἐψύχθην χιόνος πλέον.

20

Quid igitur esset illic quod additum legeretur pronomen, non uno modo aestimarunt docti, fuerunt etiam qui mutata orationis forma pronomen demendum curarent. Omittimus singulorum opiniones recensere nec si quid forte recti aut utile allatum est ab aliis moramur; qui dedita opera hanc rem exploraverit et abunde huic quaestioni satisfecerit non novimus. Hoc igitur primum dicimus, τὶς pronomen indefinitum iam inde ab Homerica antiquitate in so afferendis similibus praecipue et praeter similia ita poni consuevisse, nullam ut vim haberet, plane ut nostrum ein, cum sine accentu ullo ac paene sine sono pronuntiatur. Ita Theocritus ipse locutus est, βάτραχος ως τις 7, 41 wie ein Frosch, non irgend ein, quo oratio corrumpitur; ὁδοιπόρος ὥς τις 12, 9 wie čin Wanderer; et hac quidem collocatione, quam habet etiam Sophocles cum dicit in Electra 234 μάτηρ ὡσεί τις πιστά wie eine treue Mutter. Ex simili Theocriteo sed aliter formato et illa sunt 13, 62 νεβροῦ φθεγξαμένας τις ἐν οὔρεσι λῖς ἐσακούσας ἐξ εὐνᾶς σπεύσαι κεν

« ZurückWeiter »