Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XLI. INDEX LECTIONUM AESTIVARUM 1895.

De versibus nonnullis Sophocleis in controversiam vocatis agemus ita potissimum, ut aut ipsius poetae usus dicendi sedulo observatus aut aliorum scriptorum, etiam longius remotorum, ascitae similitudines in hac interpretandi opera quid valeant exemplis quibusdam declaremus. Nam interpretes, nec solum Sophoclei, nimis saepe ita officio suo satisfacere instituunt, ut nihil scriptoris sui morem persecuti, nedum aliorum ratione comparata, omnia ex verbis ipsis, de quibus cummaxime agunt, petere posse sibi videantur. Sunt etiam qui hoc genus omne, quod exemplorum usu 10 maxime continetur, tamquam inutile aspernantur et ludibrio habent, sibi fidentes et ad sui ingenii modum in veterum oratione quid recte quid prave elatum haberi debeat dirimentes. A quibus nos ita dissentimus ut, quamquam olim saepe multi apta inepta utilia inutilia parum subacto iudicio congerere solebant, tamen recte instituta exemplorum selectione vix esse efficacius argumentum putemus quo aut quae libri tenent cum addubitantur sui similibus confirmes aut criticorum fastidiosa iudicia confutes cum quae negant fieri posse saepe in proximis intacta legi ostendere licet. Incipimus autem a minutissimis quibusdam quaestionibus.

1. Quae Electra dicit in ea nos qua Chysothemin sororem permovere studet Oreste misera morte absumpto ut secum Aegisthum percussorem patris neci dare ne extimescat (v. 967)

ἀλλ ̓ ἣν ἐπίσπῃ τοῖς ἐμοῖς βουλεύμασιν,

πρῶτον μὲν εὐσέβειαν ἐκ πατρὸς κάτω

θανόντος οἴσει τοῦ κασιγνήτου θ ̓ ἅμα

20

in iis Meinekius duplici emendatione usus est, cum aut ex naroòs κάτω κεύθοντος aut κάτω ναίοντος scribendum proponeret, θανόν4 Tos autem 'ex glossa interlineari' in textum illatum esse censeret. Apparet quid eum moverit: participium circumspiciebat cum xáto 30 quod recte coniungi posset. In qua re quamquam non paucos sibi

assentientes habuit, tamen a corrigendi conatu revocare debebat cognata oratio qua Orestes in cognomine fabula Menelaum appellat (v. 674)

ὦ πατρὸς ὅμαιμε θεῖε, τὸν κατὰ χθονὸς
θανόντ ̓ ἀκούειν τάδε δόκει.

Quorum similitudo verborum in aperto est nec fugit alios. Verum tamen ambigua est utroque loco orationis forma, quae nisi probabilem in modum expedietur, haerebit semel mota de Sophoclei versus integritate dubitatio. Nam id quidem Meinekius recte intelle10 xit, xáτo in Electrae versu traiectum non esse, quasi dicere vellet 'infra a patre mortuo pietatis laudem feres', neque cum davóvtos coniungi posse ut diceretur 'pater qui apud inferos mortuus est'. Sed dum properat ad emendandum non vidit esse tertiam explicandi rationem, quam eo probabiliorem ducimus, quia pariter utriusque poetae versibus applicari potest. Nam si xάto, quod a лaτoos nomine separari non potest, cum participio davóvros non ita coalescit in unum ut sit ó xáτo davóv, tamen nihil prohibet, quominus haec duo non coniuncta sed ex лagaλλýlov composita sint, ut altero alteri praeter necessitatem super addito rotundior 20 exiret ac plenior oratio. Quae necessitudo inter duo, etsi difficile exprimitur verbis, non inepte fortasse reddetur ita ut intelligatur 'a patre apud inferos quippe mortuo'. Eodemque sensu Euripides ad τὸν κατὰ χθονός, quae plena est oratio quaeque nihil sibi addi desiderat, libero modo avóvta adiecisse credendus est. Sed haec quamvis per se sint satis probabilia, tamen veremur ne non multis probaturi simus, nisi contigerit ea ut simili exemplo Sophocleo corroboraremus. Sunt verba Philoctetae (v. 1348)

ὦ στυγνός αἰών, τί με, τί δήτ' ἔχεις ἄνω
βλέποντα κοὐκ ἀφῆκας εἰς "Αιδου μολεῖν;

30 quibus verbis videmus avo Blézovτa in contrariam partem non aliter dici quam κάτω θανόντος in Electra, non ut ἄνω βλέπων intelligatur, non magis quam ó xáτo davóv, sed utrobique alterum alteri, adiuvante etiam versus conformatione, liberius adnecti, ut duobus separatim positis exprimatur quod altero utro satis significari poterat: 'quid me retines', inquit Philocteta, apud superos ut vivum et videntem'. Quod vero Meinekius in versu Electrae aut záro aut davóvtos moleste abundare' scribit, ea non maior est abundantia quam qua Philoctetae oratio laborat, in qua ẞléлоντα tam recte abesse poterat quam davóvtos in altero versu;

5

sed qui libero animo, non coniecturarum libidine corrupto has tragoedias perlustrat, eum non potest praeterire, poetas non id agere ut quam parcissime sensus promant sed venustam quandam ubertatem loquendi sectari, quae ut res et personas deceat ita auditorum aures dulci sonore permulceat.

2. In eadem sororum concertatione, in ea parte qua Chrysothemis ab audaci incepto Electram dehortari sic ut potest conatur, inde a v. 1003 haec leguntur.

ὄρα κακῶς πράσσοντε μὴ μείζω κακὰ
κτησώμεθ', εἴ τις τούσδ ̓ ἀκούσεται λόγους.
1005 λύει γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν οὐδ ̓ ἐπωφελεῖ
βάξιν καλὴν λαβόντε δυσκλεῶς θανεῖν.

οὐ γὰρ θανεῖν ἔχθιστον, ἀλλ' ὅταν θανεῖν
χρήζων τις εἶτα μηδὲ τοῦτ' ἔχῃ λαβεῖν.

10

In extremis duobus versibus, quibus Ad. Michaelis insanabilis plagae notam praefixit, multa temptata sunt a doctis, fuerunt etiam qui, quae est multorum hodie diva Πανάκεια, hos duos versus aut solos*) aut cum pluribus delendos esse sibi persuaderent. Quos versus, in quibus interpretes nostros vix ulla parte explevisse munus suum dicas, olim interpres Graecus ita explicuit, nihil ut 20 dubitationis superesse videatur, quin et recte et suo loco elata haec sententia sit. Qui primum ad (1006) δυσκλεῶς θανεῖν haec adnotavit ἐνταῦθα δηλοῖ τὸ μετ ̓ αἰσχρᾶς τιμωρίας ἀποθανεῖν. καὶ Ὅμηρος μὴ μὴν δὴ καθαρῷ θανάτῳ ἀπὸ θυμὸν ἑλοίμην. Versus quos dicit Odysseae (XXII 462), quibus refertur Telemachus in duos sceleratas omnique poena dignas quid constituerit ne illae καθαρῷ θανάτῳ (mera morte perirent sed ut dicitur v. 472 όπως οἴκτιστα θάνοιεν, possunt indicio esse, quale genus necis Chrysothemis sibi animo informaverit cum dicat δυσκλεῶς θανεῖν. Haec autem quae sentit quo magis in luce ponantur subnectit illa οὐ γὰρ θανεῖν ἔχθιστον 30 κτλ. Quorum sententiam scholiasta Graecus in hunc modum reddidit (1008) εἶτα μηδὲ τοῦτ' ἔχῃ: οὐ τὸ τοῦ θανάτου δεινόν ἐστιν, ἀλλ ̓ ὅταν ἐπιθυμῶν τις ἀποθανεῖν, ὥστε τὰς παρούσας κολάσεις ἐκφυγεῖν, τότε μηδὲ τούτου τύχῃ. τοιαῦτα οὖν πεισόμεθα ὧν ὁ θάνατος αἱρετώτερος. Quae perspicua sunt et hunc interpretem probant ea explicare quae scripta sunt in libris. Ab hoc autem.

*18) Quod v. 1007 in codice Laurentiano omissus, a correctore additus est, cuius rei causa apparet duobus continuis versibus in eandem vocem desinentibus, inde de origine versuum concludi nihil potest.

aliena sunt quae ad v. 1007 adnotantur hɛɛi tò xalos, quique hinc exorsi ut ei locum pararent quod ille deesse scribit aut xalos reponere pro laßɛiv voluerunt aut eodem consilio ex ötav efficiendum or' e coniectarunt, misere poetae sententiam depravarunt, quem non viderunt quam inepte balbutientem redderent, cum aut ita diceret, 'mori non est pessimum sed cum mori cupias pulchre mori non posse', aut 'mori non est pessimum sed cum bene mori cupias id assequi non posse'. Quanto verius ille prior scholiasta cuius verba reddidimus poetae mentem perspexit cum in hac altera 10 adnotatione tum in illa superiore quam ad v. 1006 adscripsit, quae ut eodem tendunt unius auctoris originem produnt. Verum ne in yào quidem particula, pace dictum esto viri humanissimi, erat quod offenderetur, quae eam sententiam affert, qua quod ante dixit Chrysothemis dvoxλeos davɛiv declaret atque confirmet. Cuius ratiocinationem in hunc fere modum licet evolvere: 'nihil prodest bonam famam nactis infami modo mortis perire: infami inquam mortis modo; nam mori non est infensissimum, sed cum ea condicione sis ut mors vehementer cupienda sit tum ne id quidem posse nancisci'. Suntne haec satis digna Chrysothemidis 20 ingenio? Similem autem condicionem ei quam Chrysothemidis 6 pavor et sensit et significavit, ut iam oratio deveniat quo volebamus, Xenophon depinxit in Anabasi cum ita scribit ( 1, 29) ἐπεὶ δ ̓ αὖ οἱ στρατηγοί και λοχαγοί, ὥσπερ δὴ σὺ κελεύεις, εἰς λόγους αὐτοῖς ἄνευ ὅπλων ἦλθον πιστεύσαντες ταῖς σπουδαῖς, οὐ νῦν ἐκεῖνοι παιόμενοι κεντούμενοι ὑβριζόμενοι οὐδὲ ἀποθανεῖν οἱ τλήμονες δύνανται καὶ μάλ ̓ οἶμαι ἐρῶντες τούτου;*) Quae qui in unum contulerit cum iis quae Odyssea nobis supra praebebat, abunde habebit, quibus et explanare Sophoclis sententiam possit et in hac quoque parte admirabilem fuisse poetam patefacere. 30 Quamobrem, ei tɩ ¿μǹ žvμßoviy ait Plato, Michaeli nostro magnopere auctores simus, ut versus integerrimos in posterum cruce liberet, ne triste signum legentibus incommodet poetaeque studiose amantes temere impediat, cupimus autem etiam S. Meklero persuasisse ne aliena auctoritate seductus pergat pro spuriis habere quae verissimam Sophoclis manum produnt.

[ocr errors]

*26) [Cicero in Antonium dicit x 8, 21 vitae censetisne habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit, ut optanda mors esset modo sine cruciatu atque tormentis.]

3. Tertio loco ex eadem Electra proponimus haec de chori cantu quae inde a v. 495 leguntur.

πρὸ τῶνδέ τοί μ' ἔχει

μήποτε μήποθ' ἡμῖν
ἀψεγὲς πελᾷ τέρας

τοῖς ὁρῶσι καὶ συνδρῶσιν.

De quibus nunc non aliter sentimus atque olim cum ea sic recte scribi affirmabamus ut supra posita sunt. Quis nobis credidit? Et nihil novi afferebamus sed laudabamus eam scripturam quam ab aliis constitutam ipsa Probabilitas ut opinabamur suadebat. 10 Nam profecto qui huius cantus iter a principio persecutus fuisset, deinde quae Laurentiani codicis fides exhibet ò τăνdέ to u' ἔχει μήποθ' ἡμῖν ἀψεγὲς πελᾶν τέρας τοῖς ὁρῶσι καὶ συνδρῶσιν non occupata mente perspexisset diligenterque temptasset, eum dubitare non posse putabamus, mulierum Mycenensium mentem his fere verbis expressam teneri, τοιγάρτοι με ἔχει, μήποτε τέρας πελᾷ τοῖς ὁρῶσι καὶ συνδρῶσιν, neque desiderari ad ἔχει verbum nomen adiectum*), cuius vis verbi ex re ipsa perspiceretur, cum praesertim quae inde suspensa est sententia a unлots particula recta certissime duceret, nemo ut ambigere posset quale nomen cogitaretur. 20 Itaque sic rationem conclusimus, ut oratio constaret, quae labeculam traxit in memoria codicis, nihil requiri nisi ut ɛλãv quod nihili esset et sano sensui manifesto refragaretur lenissimo modo mutaretur in ɛlã, quam formam verbi ipsa sententiae structura flagi7 taret, numerorum autem mensura, quam mancam tradidit codex, ut suppleretur, verisimilius non posse inveniri quam quod in quibusdam codicibus inchoatum est, ut semel scriptum in Laurentiano uote geminaretur. Quae quidem geminatio huius et similium

*18) Quod in scholiis ad v. 495 ñọò tăvdé toi μ' eye praeter alia haec adnotatio fertur ἔχει θάρσος: τό τοι σύνδεσμος παραπληρωματικός, unde Michaelis in scripturarum recensu zei dάooos tamquam scholiorum scripturam refert, de huius scholii ratione non recte iudicari videtur; quod sic opinamur scribendum est ἔχει: θάρσος, deinde sequitur altera adnotatio ad eundem versum sed ad τοι particulam pertinens τό τοι σύνδεσμος π. Nihil hic interpres nisi xa legerat sed intelligi άooos indicat. De simili genere scholiorum in prooemio a. 1883 p. 5 (P. 1 p. 200 s.) dictum est. Sophoclis, ut hoc addatur, ze positum est non aliter atque in Oedipo Ε. 726 οἷόν μ' ἀκούσαντ ̓ ἀρτίως ἔχει, γύναι, ψυχῆς πλάνημα κανακίνησις εvov, nisi quod in Electra nihil nominis additum est ut nihil desiderabatur. Es fasst mich kalt beim Schopfe, inquit Margareta.

Vahleni opuscula II.

11

In versu

« ZurückWeiter »