Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Caecilii accusatione priusquam Octavius ad respondendum illius criminibus et conviciis se daret de recta disputandi ratione similem in modum dissereret c. 14, 3

quamquam magnum in modum me subtili varietate tua delectarit oratio, tamen altius moveor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium viribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae 5 veritatis condicio mutetur. 4. Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt nescientes inesse et in incredibili verum et in verisimili mendacium. 5. Itaque quo saepius 10 adseverationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic adsidue temeritate decepti culpam iudicis transferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere quam de fallacibus iudicare. 6. Igitur nobis providendum est ne odio identidem sermonum omnium 23 laboremus, ita ut in exsecrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. nam incaute creduli circumveniuntur ab iis quos bonos putaverunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.

15

Apertum est vel obiter legenti haec cum illis cum in universo disputationis argumento tum in multis sententiis singulis magnum in modum conspirare: quae singillatim persequi velle per omnia otiosum est. Tantum dicimus brevi: Minuciana qui impenso studio ad Platonis exemplum rettulerit sic scribenda esse intelliget ut . supra ad codicis fidem exacta dedimus, neque aut iudicis (11) mutandum fuisse aut adsidue (11) vel quod sequitur identidem (14), 30 quorum utrumque ex Platonis oratione satis fidei nanciscitur; eum vero editorum Minucii qui taedio scribi oportere pro odio sermonum (14) coniectaret longius a vera ratione aberrasse. Scr. m. Decembri a. MDCCCXCIII.

ciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus, in memoriam revocare quae sunt apud Platonem in Phaedro p. 23, 11 indvμã xoriμg λόγῳ οἷον ἁλμυρὰν ἀκοὴν ἀποκλύσασθαι. [Similia plura persecutus est I. P. Waltzing Platon, source directe de Minucius Félix (Le Musée Belge, Revue de Philologie classique) 1904, qui Phaedonis quoque verba, quae supra scripsi, a Minucio ipsa lecta et expressa esse affirmat.]

4

XL. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1894/95. 3 M. Cicero ut hominibus cognitionis cupiditatem natura ingeneratam esse probet haec scribit in quinto de finibus c. 18 Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. Videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur, ut pulsi recurrant, ut aliquid scire se gaudeant, ut id aliis narrare gestiant, ut pompa, ludis atque eiusmodi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant? Quid vero qui ingenuis studiis atque 10 artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam quam ex discendo capiant voluptatem? Mihi quidem Homerus huiusmodi quiddam vidisse videtur in iis quae de Sirenum cantibus finxerit. Neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. Ita enim invitant Ulixem (nam verti ut quaedam Homeri sic istum ipsum locum)

O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes,

Auribus ut nostros possis agnoscere cantus.

Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu,
Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus,

Post variis avido satiatus pectore musis

Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus
Graecia quam Troiae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum vestigia terris.

06

20

Vidit Homerus probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus 30 vir irretitus teneretur; scientiam pollicentur quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse cariorem. Atque omnia quidem scire

cuiuscumque modi sint cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum. Haec venuste admodum exposita nobis in mentem reveniebant cum in eo erat ut tabulas lectionum academicarum proximis mensibus hibernis habendarum consueto more proponeremus, ac nobis videbamur hac voce publica Sirenum instar eos qui ad hunc quasi mercatum doctrinarum conveniunt ad scientiae penum in quovis genere parandum augendumque invitare. Sic enim existimabamus, si verum est quod Cicero probatum ivit homines nativo quodam 10 scientiae amore duci, fieri non posse quin qui hanc largam disciplinarum varietatem quarum institutio offertur recognoverint fervore quodam incitati ferantur ut ex his apertis cognitionis fontibus plurimum quantum haurire animum inducant naviterque instituant. Enumerationi autem scholarum quae semet ipsa satis commendare videbitur commentarioli quiddam praemittimus ex litteris petiti retinentes videlicet neque aliorum exemplo abiicientes conculcantesque hunc usum vetustate sacratum magnorumque virorum nominibus qui ante nos huic officio praefuerunt condecoratum; qui usus si nihil aliud hoc docere potest in memoriamque eorum qui 20 nunc sunt revocare, quondam omnes qui se studiis academicis initiari cuperent nec Latini sermonis expertes neque in his litteris quae ab humanitate nomen acceperunt, ex quibus vulgo harum praefationum argumenta promi solebant, hospites fuisse ac peregrinos. Quod etsi iam non ita est, pergimus tamen dum licet consulere iis quidem si qui dedita opera in has potissimum se litteras insinuare student. Itaque nunc Valerii Maximi locos quosdam controversos disceptabimus brevi sed ita ut aliquid ad sermonis Latini proprietatem et ad huius scriptoris consuetudinem rectius aestimandam si poterimus conferamus viamque et rationem qua in his 30 quaestionibus uti deceat exemplis propositis patefaciamus. Qui quidem scriptor non est magnus nec tamen inutilis aut indignus est in quem tantum operae a peritissimis criticis doctissimisque editoribus consumptum sit. Quorum Madvigius Gertziusque admirabili emendandi facilitate multa depravata egregie restituerunt, ex editoribus autem Kempfius, iam olim de Valerio bene meritus, post Halmii laudabilem operam iterum eodem edito indefessa cura instrumentum criticum paravit, in quo cum fide pedem figere liceat. Nostra pauca sunt et exigua neque quae cum singulari illorum virtute conferri velint.

I. De prisco more maiorum laudes in epulis canendi haec refert Valerius II 1, 10 p. 60, 23 (Kempfii ed. II)

Maiores natu in conviviis ad tibias egregia superiorum opera

carmine comprehensa †pangebant, quo ad ea imitanda iuventutem alacriorem redderent.

5 Sic haec Kempfius in editione altera exhibuit verbo pangebant cruce critica aucto. Quam vocem variis modis docti homines corrigere temptarunt, Torrenius olim pandebant, nuper Gertzius peragebant scribendum esse rati. Sed pandere scimus dici fata, oracula, h. e. patefacere quae obscura sunt; peragere autem postulata, auspicia, 10 laudes etiam peragere dicebant, i. e. certis formulis conclusa proferre vel accurate ad finem exponere. Quae omnia a Valerii oratione abhorrent. Quodsi quaeritur cuius significationis verbum requiratur, respondebimus canendi, id quod et Valerii breviatores senserunt, quorum Iulius Paris ita sententiam reddidit maiores natu in conviviis ad tibias egregia superiorum opera cantabant, paulo propius ad Valerii orationem accedens Nepotianus sic senes in conviviis maiorum laudes carminibus celebratas ad tibias canebant, et Cicero testatur, qui ubi huius moris mentionem facit non alio verbo utitur, cum ita scribit Tusc. disp. 1 2, 3 est in Originibus 20 solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; et IV 2, 3 dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse ut deinceps qui accubarent canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes; idem in Bruto 19, 75 illa carmina quae multis saeclis ante suam aetatem in epulis esse cantata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato. Similiterque Varro loquitur de vita populi Romani lib. II (apud Nonium p. 77, 3) in conviviis pueri modesti ut cantarent carmina antiqua, in quibus laudes erant maiorum, et assa voce et cum tibicine. Quid ergo? Reddimusne etiam Valerio 30 verbum, quo nullum magis ad hanc rem appositum inveniri potuit? ad tibias egregia superiorum opera carmine comprehensa canebant. Non, opinamur, quamvis ita pulchre scriptum fuerit. Enimvero pangendi verbum ipsum, quod fides librorum tuetur, antiquitus non aliam quam canendi vim habuisse auctore Ennio probatur, cuius haec affert Cicero Tusc. disp. 1 15, 34 Quid poetae nonne post mortem nobilitari volunt? Unde ergo illud

Aspicite o cives senis Enni imaginis formam.

Hic vestrum panxit maxima facta patrum.

Quid his similius quam quae Valerius scribit egregia superiorum opera pangebant. Idem Ennius (teste scholiasta Bernensi in Vergilii georg. IV 72) etiam haec dixit in octavo annalium Tibia Musarum pangit melos. Cuius versiculi Nauckius memor fuit cum versus tragicos ederet a Stobaeo servatos (Trag. Graec. Fragm. ed. II p. 946 n. 546), in quibus haec habentur

τὸν γὰρ Ορφέα λαβὼν

ἅπαν*) τε μουσῶν ἐννεάφθογγον μέλος,

οὐκ ἂν πίθοιμι γαστέρ', ἀλλὰ δεῖ βίου.

10 Quorum exemplo satis firmatur quod est apud Ennium Musarum & melos, ne quis cum recentioribus Ennii editoribus musaeum aut adeo mustarum scribi malit. Sed hoc qui recte perspexit Nauckium in eo opinio fefellit, quod clangit, non pangit scripsisse Ennium coniiceret. Tibia enim quae canere dicitur cur minus recte pangere cantum dicatur aegre intelligitur: immo his duobus versibus Ennii hoc colligi oportet, pangere verbum, quidquid de origine et primitiva vocis significatione statuitur, canendi*) usum secutum esse in eo quod tam pangere carmina quam pangere facta dicebatur. Eodem verbo Lucretius usus est qui scribit 1 25 scribendis ver20 sibus quos ego de rerum natura pangere conor; 1 933 quod obscura de re tam lucida pango Carmina musaeo contingens cuncta lepore et Horatius, qui poemata panges (ep. I 18, 40) et ego mira poemata pango (art. p. 416) dicit. Atque ut omnia colligamus testimonia, Paulus in epitoma Festi p. 76, 33 Th. dicit Inpages dicuntur, quae

*8) Nauckius avtov tε edidit, vimque eius pronominis exemplis quibusdam declaravit (Herm. XXIV p. 451 s.) velut Iliadis otεvto yào εvzóuevos νικησέμεν, εἴ περ ἂν αὐταὶ μοῦσαι ἀείδοιεν. Poterat addere in bimembri oratione secundo saepe addi pronomen exaggerandi causa velut Poißov te καὐτοῦ Ζηνὸς ὃς κείνου πατήρ Soph. Οed. Col. 793; οὔτ ̓ ἐμὲ τίουσαι οὔτ ̓ αὐτὴν Πηνελόπειαν Od. xxv 425; Θέος ὃς καὶ Διὸς ἔσφαλε μέγαν νόου Καὔτας Κυπρογενήας Theocr. 30, 31; ἀπὸ Κλυτίας τε καὶ αὐτῶ Χάλκωνος Theocr. 7, 5. Claud. xxvi 598 Quis Musis ipsoque licet Paeane recepto Enarrare queat. Sic Ορφέα αὐτῶν τε Μουσῶν μέλος coniungi apte poterant. Tamen dubitamus de veritate correctionis. Ut enim saepe non Musas sed novem Musas appellant, Μοῦσαι δ ̓ ἐννέα πᾶσαι ἀμειβόμεναι Odyssea, ταῖς ἐννέα δὴ πεφιλαμένον ἔξοχα Μοίσαις Theocritus, acceptusque novem Camenis Horatius, idem caelatumque novem Musis opus, sic nav ad évveάçðoyyov referri potuit, ut ait ille qui τοὺς Μουσέων πάντας ἔσεισε κάλως.

*17) Quis caneret nymphas et carmina nulla canam Vergilius; item componere, quo Horatius eodem loco in vim duplicem utitur nec sermones ego mallem Repentes per humum quam res componere gestas.

« ZurückWeiter »