Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ex aliis Ovidii operibus addi; sed quis qui haec non occupata mente pertemptaverit, non idem filum ludentis poetae agnoscet cum haec legit

201

Carmentis portae dextro est via proxima iano:

Ire per hanc noli, quisquis es: omen habet. 203 Illa fama refert Fabios exisse trecentos.

Porta vacat culpa, sed tamen omen habet. Itaque speramus fore ut distichon illud tandem redeat suamque sedem postliminio restitutum occupet nimis diu criticorum contu10 macia spretum suoque poetae ademptum.

4. In extremo capite, cum ad finem tendat disputatio iam nimis prolixa, breviter significabimus quid de versibus libri primi 205. 206 iudicandum videatur qui varie quidem a doctis hominibus temptati sed nondum, nisi nos fallit opinio, probabiliter tractati sunt. Qui versus hoc nexu leguntur.

197 Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit,

200

20

30

Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,

Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,

Inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse senator oves.

205 Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
Et faenum capiti supposuisse fuit. -

210

Iura dabat populis posito modo praetor aratro,
Et levis argenti lammina crimen erat.

At postquam fortuna loci caput extulit huius,
Et tetigit summo vertice Roma deos,

Creverunt et opes et opum furiosa cupido.

Distichon quod diximus Petrus in Epistola critica a. 1874 ad Hugonem Ilbergium missa nothae originis coarguit. Cui repugnavit W. Gilbertus (in Fleckeiseni annalibus a. 1878 p. 771) versibus Ovidio vindicatis. Sed Petrus duplicatione usus suam obtinuit opinionem neque destitit versus uncinatos dare tertium Fastis editis. Fuit qui distichon non expellendum sed traiiciendum ratus versum 200 excipere iuberet. In qua disceptanda controversia hoc primum est ut distichon ipsum ab omni parte excutiamus. De cuius oratione sic sentimus, ut Gilbertus, nihil in 22

ea inesse quod Ovidio non dignum sit. Nam fuit, cui nonnulli suo praeferunt de Bentleii opinione, propter imperfecti formas quae praecedunt et sequuntur vituperare non debebat qui versus 198. 199. 200 uno ordine se excipere patiebatur; praeterea vide IV 305 s.

Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto,

Nec facies impar nobilitate fuit.

Non magis culpandum erat verbum a pudore nimis longe remotum; quod si tanti est vel hoc in tertio Fastorum v. 881 s. tueri potest

Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis

Et Romana Salus araque Pacis erit.

De sententia autem ne prave iudicetur hoc attendendum est, nihil ei commune esse cum versibus 199. 200

Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum

Et dabat exiguum fluminis ulva torum,

quibus casa Romuli describitur quique in ea casa fuerit torus ex ulva fluminis paratus: quae res duae ibi non aliter iunctae sunt quam in tertio, ubi haec dicit Mars

183 Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, Aspice de canna straminibusque domum.

185 In stipula placidi capiebat munera somni, Et tamen ex illo venit in astra toro.

10

20

Quare isti duo versus a disticho nostro continuari apte non poterant, neque vero poeta reprehendendus erat quasi exiguo intervallo ad eandem quae esset in illis sententiam relapsus, neque huic offensioni ita occurrendum (cum Gilberto), ut illa ad domorum simplicitatem, haec ad vitam rusticam et agrestem referri dicerentur. Sed illa Romulum attingunt tam proprie quam quae insequuntur 201. 202 Iovem. Ab iis autem haec, de quibus agimus, so prorsus segregata sunt. Suo vero loco distichon proscriptum Gilberto assentimus non seorsum stare aut universam sententiam continere, sed propter senatorem suas oves pascentem afferri et cum hac imagine senatoriae vitae in unam priscae simplicitatis descriptionem coalescere. Neque Petri rationem satis intelligimus qua ne hoc quidem probandum esse concesserit. Nobis haec ita iungi videntur quemadmodum in simili narratione in tertio

780

cum colerent prisci studiosius agros Et faceret patrio rure senator opus

Et caperet fasces a curvo consul aratro

Nec crimen duras esset habere manus

durae manus non in rusticis sed in senatoribus aut consulibus crimini non fuisse dicuntur.

Haec quae exposuimus fidem facere visa sunt de inserto alieno disticho non esse cogitandum; neque Petro contigit ut probabilem ansam additamenti facti et hoc loco positi ostenderet: nam quae proposuit, Gilbertus verisimilia esse recte, opinamur, negavit. Verum tamen unum est in Petri ratiocinatione quod 23 10 interpolationis quidem opinionem firmare non potest, dubitationem autem movere de horum versuum integritate. Hoc dicimus, quod illa de senatore

204 Pascebatque suas ipse senator oves

et haec de praetore

207 Iura dabat populis posito modo praetor aratro,

quae suapte natura copulari oportebat, ut est in gemino exemplo In 780-781 quod supra attulimus, illo interposito disticho separantur: quod incommodum, quamquam illa quam probavimus explicatione distichi minuitur, tamen eo gravius sentitur quod quae 20 de quiete in stipula aut faeno dicuntur ad praetorem aratrum ducentem non minus apte referri poterant quam ad pascentem oves senatorem. Ab hoc principio profecti dum distichorum compositionem curiosius perquirimus, eo devenimus, non ut spurii quicquam irrepsisse sed ut versuum ordinem aliqua parte laborare opinaremur. Nam qui distichorum artem Ovidianam exegerit, qui saepe eandem mutata oratione vel similem tamen utroque versu sententiam efferre soleat neque facile coniungi his duobus versibus patiatur quae non aliquo modo metrorum pari respondeant*), fortasse sensui nostro accedet, quo haec uno disticho 30 iugata

203 Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis

Pascebatque suas ipse senator oves

illi arti parum consentanea esse neque huic hexametro satis congruenter pentametrum adiunctum existimamus. Quod si circum

*29) Difficile haec de distichorum rationibus quae dicimus exemplis monstrantur; sed tamen qui versus de primo quos supra p. 81 s. attulimus 75-84 singillatim contulerit, intelliget quid sit quod in hac arte praedicemus; quibus addimus exempli causa de tertio versus 235-244 et qui his respondent in primo 151-160.

24

spicimus in hac narratione pentametrum idoneum qui in illius locum succedat, haud cunctabimur eligere versum 208

Et levis argenti lammina crimen erat,

qui et ipse cum suo hexametro non valde convenienter coniunctus est (nam quod iura dicuntur et crimen, in ea parte nulla vis sententiae est) sed in illum locum translatus gemmas cum argenti lammina scite comparatas offert. Hos duos pentametros ubi loca permutare iusserimus sed ita ut priori (204) adhaerescant ea quae cum eo coniuncta esse diximus (205. 206), is ordo prodit qui poetam non dedeceat et quo quidquid incommodi erat in vulgata 10 serie tolli videatur.

197 Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit.

200

208

Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum
Et dabat exiguum fluminis ulva torum,
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede

Inque Iovis dextra fictile fulmen erat,

203 Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis
Et levis argenti lammina crimen erat;
Iura dabat populis posito modo praetor aratro
Pascebatque suas ipse senator oves:

207

204

205 Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
Et faenum capiti supposuisse fuit.

-

[blocks in formation]

209 At postquam fortuna loci caput extulit huius De origine vitii nihil dicimus: in qua re apparet bonam partem casui et errori tribui, quo notum est in Fastorum libris saepe etiam singulos versus intercidisse (cf. p. 98). Quo initio si versus omissus in margine non suo loco repositus erat, in hac necessaria vicissitudine metrorum reliqua facile sequebantur. In interpunctione, quae vulgo in his versibus parum apta est, quod novavimus, vide- 30 batur ipsa sententiarum ratione et iunctura posci ac probari. Scr. m. Aprili a. MDCCCLXXXXIII.

XXXIX. INDEX LECTIONUM AESTIVARUM 1894.

Periucundus libellus est M. Minucii Felicis cui Octavii nomen 3 inscripsit eius quem cum Caecilio fidei christianae osore de veri dei cultu se praesente et arbitro facit contendentem. Quo sermone non sane nimis subtilibus rationibus aut invictis argumentis christianam religionem superstitione Romana superiorem esse demonstratur, quamquam ne illud quidem ingratum est aspicere quo maxime genere probandi et redarguendi illa aetate quibusve maledictis aut conviciis inter se utriusque sectae comites digla10 diari soliti sint; sed quae disputantur, ea omnia exquisita sermonis elegantia, nonnumquam artificiosius perpolita, dicuntur, ut licet passim veterum imitationem, Tullianam inprimis, agnoscas, tamen haec nativum quendam leporem orationis prae se ferre videantur, quo qui legant non possint non valde delectari. Quo magis dolendum est hunc libellum unius codicis fide niti non optime scripti sed iam multifariam librariorum incuria depravati: quorum errorum bonam partem indefessa plurimorum criticorum studia per tria saecula in hunc libellum collata feliciter sustulerunt; sed restant non ita pauca quae aut nondum suo emendandi genere sanata 20 sunt aut falso temptata, cum integra sint, interpretis munus requirunt quo ab iniuria criticorum, si fieri possit, vindicentur. Ex utroque genere hac reveniente scribendi necessitate nonnulla promere paucisque disceptare volumus, ita rati, posse etiam in huius generis et aetatis libro exemplis doceri quid severitas argumentandi poscat aut repudiet, et cum subinde accidat ut ad huius scriptoris consuetudinem declarandam tuendamve latius vagemur, continget fortasse etiam ultra huius libelli cancellos quod utile sit afferre.

1. Incipimus autem, quoniam ordinem disputationis Minu- 4 cianae sequimur, a levioribus duabus quaestionibus. Leve est 30 enim quod in his verbis quae in exordio sunt sermonis Caeciliani c. 5, 2

« ZurückWeiter »