Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
ulterius potuit, nec dicere plura: suumque
retulit os in se propioraque Manibus autra.

At pater omnipotens, Superos testatus, et ipsum, 305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris:

unde movet tonitrus, vibrataque fulmina iactat. Sed neque, quas posset terris inducere, nubes 310 tunc habuit: nec, quos ccelo demitteret, imbres. Intonat: et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam: pariterque animaque rotisque expulit, et saevis compescuit ignibus ignes. Consternantur equi: et saltu in contraria facto 315 colla iugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt. Illic frena iacent, illic temone revulsus axis; in hac radii fractarum parte rotarum: sparsaque sunt late laceri vestigia currus. At Phaethon, rutilos flamma populante capillos, 320 volvitur in praeceps, longoque per aëra tractu fertur; ut interdum de coelo stella sereno, etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus: fumantiaque abluit ora.

325

Naiades Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo: signantque hoc carmine

[ocr errors]

saxum:

Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni: quem si ron tenuit, magnis tamen excidit ausis.“ Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro, 330 condiderat vultus: et si modo credimus, unum isse diem sine Sole ferunt. Incendia lumen praebebant; aliquisque malo fuit usus in illo.

At Clymene postquam dixit, quaecunque fuerunt
in tantis dicenda malis; lugubris et amens,
et laniata sinus totum percensuit orbem,
exanimes artus primo, mox ossa requirens.
Reperit ossa tamen, peregrina condita ripa ;
incubuitque loco: nomenque in marmore lectum
perfudit lacrimis, et aperto pectore fovit.
Nec minus Heliades lugent, et inania morti
munera dant lacrimas: et caesae pectora palmis
non auditurum miseras Phaethonta querelas
nocte dieque vocant, adsternunturque sepulcro.
Luna quater iunctis implerat cornibus orbem :
illae more suo (nam morem fecerat usus,)
plangorem dederant. E quîs Phaethusa, sororum
maxima, quum vellet terrae procumbere, questa est
diriguisse pedes: ad quam conata venire
candida Lampetie, subita radice retenta est.
Tertia, quum crinem manibus laniare pararet,
avellit frondes. Haec stipite crura teneri,
illa dolet fieri longos sua brachia ramos.
Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex :
perque gradus uterum, pectusque, humerosque,
manusque

ambit: et exstabant tantum ora vocantia matrem.
Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam,
huc eat, atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?
Non satis est; truncis avellere corpora tentat,
et teneros manibus ramos abrumpit; at inde
sanguineae manant tanquam de vulnere guttae.
Parce, precor, mater, quaecunque est saucia, clamat:
parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.
Iamque vale. Cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrimae: stillataque sole rigescunt

335

340

345

350

355

360

365 de ramis electra novis: quae lucidus amnis excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleïa Cycnus; qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto 370 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes,) imperio ripas virides, amnemque querelis

Eridanum implerat, silvamque sororibus auctam : quum vox est tenuata viro: canaeque capillos dissimulant plumae: collumque a pectore longum 375 porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes: penna latus velat: tenet os sine acumine rostrum: fit nova Cycnus avis; nec se coeloque Iovique credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo. Stagna petit, patulosque lacus: ignemque perosus, 380 quae colat, elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis, et expers ipse sui deccris, qualis, quum deficit orbe,

esse solet: lucemque odit, seque ipse, diemque: datque animum in luctus: et luctibus adiicit iram: 385 officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aevi sors mea principiis fuit irrequieta: pigetque actorum sine fine mihi, sine honore, laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus. Si nemo est, omnesque dei non posse fatentur; 390 ipse agat: ut saltem, dum nostras tentat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat.

Tunc sciet, ignipedum vires expertus equorum, non meruisse necem, qui non bene rexerit illos. Talia dicentem circumstant omnia Solem 395 numina: neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant. Missos quoque Iupiter ignes excusat, precibusque minas regaliter addit.

Colligit amentes et adhuc terrore paventes
Phoebus equos: stimuloque dolens et verbere saevit:
saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.
At pater omnipotens ingentia moenia coeli
circuit: et, ne quid labefactum viribus ignis
corruat, explorat. Quae postquam firma suique
roboris esse videt: terras hominumque labores
perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi
cura suae: fontesque, et nondum audentia labi
flumina restituit; dat terrae gramina, frondes
arboribus; laesasque iubet revirescere silvas.
Dum redit, itque frequens; in virgine Nonacrina
haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.
Non erat huius opus ianam mollire trahendo;
nec positas variare comas: sed fibula vestem,
vitta coercebat neglectos alba capillos,

et modo leve manu iaculum, modo sumserat ar

cum.

Miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
gratior hac Triviae Sed nulla potentia longa est.
Ülterius spatium medio Sol altus habebat;
quum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
Exuit hic humero pharetram, lentosque retendit
arcus: inque solo, quod texerat herba, iacebat:
et pictam posita pharetram cervice premebat.
Iupiter ut vidit fessam et custode vacantem;
Hoc certe furtum coniux mea nesciet, inquit:
aut si reccierit, sunt o sunt iurgia tanti.
Protinus induitur faciem cultumque Dianae,
atque ait, O comitum, virgo, pars una mearum,
in quibus es venata iugis? De cespite virgo
se levat: et, Salve numen, me iudice, dixit,
audiat ipse licet, maius love. Ridet, et audit,

400

405

410

415

420

425

430 et sibi praeferri se gaudet, et oscula iungit, nec moderata satis, nec sic a virgine danda, Qua venata foret silva narrare parantem

impedit amplexu: nec se sine crimine prodit. Illa quidem contra, quantum modo femina posset; 435 (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses!) illa quidem pugnat: sed quae superare puella, quisve lovem poterat? Superum petit aethera victor Iupiter: huic odio nemus est et conscia silva; unde pedem referens paene est oblita pharetram 440 tollere cum telis, et, quem suspenderat, arcum. Ecce suo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens, et caedé superba ferarum, adspicit hanc, visamque vocat. Clamata refugit; et timuit primo, ne Iupiter esset in illa. 445 Sed postquam pariter Nymphas incedere vidit; sensit abesse dolos: numerumque accessit ad harum. Heu quam difficile est, crimen non prodere vultu! Vix oculos attollit humo: nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima; 450 sed silet; et laesi dat signa rubore pudoris: et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana mille notis culpam. Nymphae sensisse feruntur. Orbe resurgebant Lunaria cornua nono;

quum dea venatrix, fraternis languida flammis, 455 nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus arenas;

ut loca laudavit, summas pede contigit undas. His quoque laudatis, Procul est, ait, arbiter omnis: nuda superfusis tingamus corpora lymphis. 460 Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt: una moras quaerit: dubitanti vestis ademta est: qua posita nudo patuit cum corpore crimen.

« ZurückWeiter »