Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

credulitate patris sceleratae et fraude novercae occubuisse neci. Mirabere, vixque probabo: sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeïa quondam, 500 tentatum frustra, patrium temerare cubile, quod voluit, finxit voluisse: et crimine verso, indiciine metu magis, offensane repulsae, arguit: immeritumque pater proiecit ab urbe, hostilique caput prece detestatur euntis. Pittheam profugo curru Troezena petebam; iamque Corinthiaci carpebam littora ponti, quum mare surrexit, cumulusque immanis aqua

rum

in montis speciem curvari et crescere visus,
et dare mugitus, summoque cacumine findi.
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis,
pectoribusque tenus molles erectus in auras,
naribus et patulo partem maris evomit ore.
Corda pavent comitum: mihi mens interrita mansit,
exsiliis contenta suis, quum colla feroces
ad freta convertunt, arrectisque auribus horrent
quadrupedes, monstrique metu turbantur, et altis
praecipitant currum scopulis. Ego ducere vana
frena manu, spumis albentibus oblita, luctor:
et retro lentas tendo resupinus habenas.
Nec vires tamen has rabies superasset equorum,
ni rota, perpetuum quae circumvertitur axem,
stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
Excutior curru: lorisque tenentibus artus
viscera viva trahi, nervos in stirpe teneri,
membra rapi partim, partim reprensa relinqui,
ossa gravem dare fracta sonum, fessamque videres
exhalari animam, nullasque in corpore partes,
noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus.

505

510

515

520

525

530 Num potes aut audes cladi componere nostrae, Nympha, tuam? Vidi quoque luce carentia regna, et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda: nec, nisi Apollineae valido medicamine prolis, reddita vita foret. Quam postquam fortibus herbis 535 atque ope Paeonia, Dite indignante, recepi; tum mihi, ne praesens augerem muneris huius invidiam, densas obiecit Cynthia nubes: utque forem tutus, possemque impune videri, addidit aetatem : nec cognoscenda reliquit 540 ora mihi: Cretenque diu dubitavit habendam traderet, an Delon. Delo Cretaque relictis hic posuit, nomenque simul, quod possit equorum admonuisse, iubet deponere: Quique fuisti Hippolytus, dixit, nunc idem Virbius esto. 545 Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unus numine sub dominae lateo, atque accenseor illi. Non tamen Egeriae luctus aliena levare

damna valent; montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas: donec, pietate dolentis 550 mota, soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit; et aeternas artus tenuavit in undas.

At Nymphas tetigit nova res: et Amazone natus haud aliter stupuit, quam quum Tyrrhenus arator fatalem glebam mediis adspexit in arvis

555 sponte sua primum, nulloque agitante, moveri : sumere mox hominis, terraeque amittere formam; oraque venturis aperire recentia fatis.

Indigenae dixere Tagen; qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros. 560 Utque Palatinis haerentem collibus olim quum subito vidit frondescere Romulus hastam, quae radice nova, non ferro stabat adacto.

et iam non telum, sed lenti viminis arbor
non exspectatas dabat admirantibus umbras:
aut sua fluminea quum vidit Cipus in unda
cornua, (vidit enim,) falsamque in imagine credens
esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
quae vidit, tetigit: nec iam sua lumina damnans
restitit, ut victor domito veniebat ab hoste:
ad coelumque oculos, et eodem cornua tollens,
Quidquid, ait, Superi, monstro portenditur isto,
seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
sive minax, mihi sit: viridique e cespide factas
placat odoratis herbosas ignibus aras,
vinaque dat pateris, mactatarumque bidentum,
quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
magna quidem rerum molimina vidit in illis;
non manifesta tamen. Quum vero sustulit acre
a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen:
Rex, ait, o salve: tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
Tu modo rumpe moras, portasque intrare patentes
appropera: sic fata iubent. Namque Urbe receptu's
rex eris, et sceptro tutus potiere perenni.
Retulit ille pedem, torvamque a moenibus Urbis
avertens faciem, Procul ah, procul omina, dixit,
talia di pellant, multoque ego iustius aevum
exsul agam, quam me videant Capitolia regem.
Dixit: et extemplo populumque gravemque Se-

natum

convocat: ante tamen pacali cornua lauro
velat, et aggeribus factis a milite forti
insistit, priscoque deos e more precatus,
Est, ait, hic unus, quem vos ni pellitis urbe,
OVID. T. II.

A a

565

570

575

580

585

590

595 rex erit. Is qui sit, signo, non nomine, dicam. Cornua fronte gerit, quem vobis indicat augur, si Romam intrarit, famularia iura daturum. Ille quidem potuit portas irrumpere apertas : sed nos obstitimus: quamvis coniunctior illo 600 nemo mihi est. Vos urbe virum prohibete, Quirites; vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis, aut finite metum fatalis morte tyranni.

Qualia succinctis, ubi trux insibilat Eurus, murmura pinetis fiunt; aut qualia fluctus 605 aequorei faciunt, si quis procul audiat illos; tale sonat populus. Sed per confusa frementis verba tamen vulgi vox eminet una, Quis ille est? et spectant frontes, praedictaque cornua quaerunt. Rursus ad hos Cipus, Quem poscitis, inquit, habetis. 610 et demta capiti, populo prohibente, corona

exhibuit gemino praesignia tempora cornu. Demisere oculos omnes, gemitumque dedere: atque illud meritis clarum (quis credere possit?) inviti videre caput: nec honore carere 615 ulterius passi, festam imposuere coronam. At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu : 620 cornuaque aeratis, miram referentia formam, postibus insculpunt, longum mansura per aevum. Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum, (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,) unde Coroniden circumflua Thybridis alveo 625 Insula Romuleae sacris adiecerit urbis. Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora tabo.

Funeribus fessi postquam mortalia cernunt
tentamenta nihil, nihil artes posse medentum,
auxilium coeleste petunt: mediamque tenentes
orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi:
utque salutifera miseris succurrere rebus
sorte velit, tantaeque urbis mala finiat, orant.
Et locus, et laurus, et quas habet ipse pharetras,
intremuere simul: cortinaque reddidit imo
hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit:
Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,
et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,
qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
Ite bonis avibus, prolemque accersite nostram.
Iussa dei prudens postquam accepere Senatus,
quam colat, explorant, iuvenis Phoebeïus urbem,
quique petant ventis Epidauria littora mittunt.
Quae simul incurva missi tetigere carina,
concilium Graiosque patres adiere, darentque
oravere deum, qui praesens funera gentis
finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
Dissidet, et variat sententia: parsque negandum
non putat auxilium; multi retinere, suamque
non emittere opem, nec numina tradere suadent.
Dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem.
umbraque telluris tenebras induxerat orbi,
quum deus in somnis opifer consistere visus
ante tuum, Romane, torum; sed qualis in aede
esse solet: baculumque tenens agreste sinistra,
caesariem longae dextra deducere barbae,
et placido tales emittere pectore voces:
Pone metus; veniam, simulacraque nostra relin-

quam.

Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,

630

635

640

645

650

655

« ZurückWeiter »