quod fuit ille, sumus. Quid membra immania prosunt? quid geminae vires? quid, quod fortissima rerum in nobis duplex natura animalia iunxit? Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos 505 esse reor; qui tantus erat, Iunonis ut altae spem caperet: nos semimari superamur ab hoste. Saxa trabesque super, totosque involvite montes: vivacemque animam missis elidite silvis. Silva premat fauces: et erit pro vulnere pondus. 510 Dixit: et insani deiectam viribus Austri forte trabem nactus, validum coniecit in hostem : exemplumque fuit: parvoque in tempore nudus arboris Othrys erat: nec habebat Pelion umbras. Obrutus immani cumulo, sub pondere Caeneus 515 aestuat arboreo; coniectaque robora duris fert humeris. Sed enim postquam super ora caputque crevit onus, neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum: modo se super aëra frustra tollere conatur, iactasque evolvere silvas; 520 interdunque movet: veluti, quam cernimus ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide. Exitus in dubio est: alii sub inania corpus Tartara detrusum silvarum mole ferebant: abnuit Ampycides: medioque ex aggere fulvis 525 vidit avem pennis liquidas exire sub auras, quae mihi tunc primum, tunc est conspecta supremum. Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu Mopsus, et ingenti circum clamore sonantem adspexit, pariterque animo est oculisque secutus ; 530 O salve, dixit, Lapithaeae gloria gentis, 540 545 maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu. Credita res auctore suo est. Dolor addidit iram: oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum: nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, quam data pars leto, partem fuga noxque removit. 535 Haec inter Lapithas et semihomines Centauros proelia, Tlepolemus, Pylio referente, dolorem praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore: atque ait, Herculeae mirum est oblivia laudis acta tibi, senior; certe mihi saepe referre Nubigenas domitos a se pater ipse solebat. Tristis ad haec Pylius: Quid me meminisse malorum cogis, et obductos annis restringere luctus? inque tuum genitorem odium offensasque fateri? Ille quidem maiora fide quoque gessit, et orbem implevit meritis; quod mallem posse negare. Sed neque Deiphobum, nec Polydamanta, nec ipsum Hectora laudamus. Quis enim laudaverit hostem? Ille tuus genitor Messania moenia quondam stravit, et immeritas urbes Elinque Pylonque diruit, inque meos ferrum flammasque penates impulit. Utque alios taceam, quos ille peremit; bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus: bis sex Herculeis ceciderunt, me minus uno, viribus. Atque alios vinci potuisse ferendum est. Mira Periclymeni mors est: cui posse figuras sumere quas vellet, rursusque reponere sumtas Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. Hic, ubi nequidquam est formas variatus in omnes, vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis ferre solet pedibus, divum gratissima regi. Viribus usus avis, pennis rostroque redunco, hamatisque viri laniaverat unguibus ora. 550 555 560 Tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus, 565 atque inter nubes sublimia membra ferentem, pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala. Nec grave vulnus erat: sed rupti vulnere nervi deficiunt, motumque negant viresque volandi. Decidit in terram, non concipientibus auras 570 infirmis pennis: et qua levis haeserat alae, corporis affixi pressa est gravitate sagitta: perque latus summum iugulo est exacta sinistro. Num videor debere tui praeconia rebus Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis? 575 Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo, ulciscar fratres: solida est mihi gratia tecum. Haec postquam dulci Neleïus edidit ore; 580 a sermone senis, repetito munere Bacchi, At deus aequoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Stheneleïda versum mente dolet patria: saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras. Iamque fere tracto duo per quinquennia bello, 585 talibus intonsum compellat Sminthea dictis: O mihi de fratris longe gratissime natis, irrita qui mecum posuisti moenia Troiae, ecquid, ubi has iam iam casuras adspicis arces, ingemis? aut ecquid tot defendentia muros 590 millia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti, quum tamen ille ferox, belloque cruentior ipso, vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles? Det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, 595 sentiat. Et quoniam concurrere cominus hosti non datur; occulta necopinum perde sagitta. Annuit: atque animo pariter patruique suoque Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, urnam. At vivit, totum quae gloria compleat orbem. A se Tantalides onus invidiamque removit : 600 605 610 615 620 625 5 LIBER TERTIUS DECIMUS. Consedere duces, et, vulgi stante corona, littora respexit, classemque in littore, vultu; intendensque manus, Agimus, pro Iupiter, inquit, ante rates caussam; et mecum confertur Ulixes? At non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui; quas hac a classe fugavi. Tutius est igitur, fictis contendere verbis, 10 quam pugnare manu. Sed nec mihi dicere promtum, nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor; vidistis enim: sua narret Ulixes, 15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. Praemia magna peti fateor: sed demit honorem aemulus. Aiaci non est tenuisse superbum, sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes. Iste tulit pretium iam nunc certaminis huius, 20 quod, quum victus erit, mecum certasse feretur. Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit: littoraque intravit Pagasaea Colcha carina. 25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget. Aeacon agnoscit summus, prolemque fatetur Iupiter esse suam. Sic a love tertius Aiax. Nec tamen haec series in caussam prosit, Achivi; 30 si mihi cum magno non est communis Achille. |