Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

expulsumque domo patria Trachinia tellus 270 accipit. Hic regnum sine vi, sine caede, tenebat Lucifero genitore satus, patriumque nitorem ore ferens Ceyx; illo qui tempore moestus, dissimilisque sui, fratrem lugebat ademtum. Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque 275 venit; et intravit, paucis comitantibus, urbem; quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,

haud procul a muris sub opaca valle reliquit: copia quum facta est adeundi prima tyranni, velamenta manu praetendens supplice, quis sit, 280 quoque satus, memorat: tantum sua crimina celat: mentitusque fugae caussam, petit urbe vel agro se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore talibus alloquitur: Mediae quoque commoda plebi nostra patent, Peleu; nec inhospita regna tenemus. 285 Adiicis huic animo momenta potentia, clarum

nomen, avumque lovem: nec tempora perde precando.

Quod petis, omne feres: tuaque haec pro parte vocato,

qualiacunque vides. Utinam meliora videres ! Et flebat. Moveat tantos quae caussa dolores, 290 et Peleus comitesque rogant. Quibus ille profatur : Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit, et omnes terret aves, semper pennas habuisse putatis. Vir fuit: et quanta est animi constantia, tantum acer erat belloque ferox, ad vimque paratus, 295 nomine Daedalion; illo genitore creatus, qui vocat Auroram, coeloque novissimus exit. Culta mihi pax est; pacis mihi cura tuendae, coniugiique fuit: fratri fera bella placebant.

300

305

Illius virtus reges gentesque subegit:
quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
Nata erat huic Chione: quae dotatissima forma
mille procis placuit, bis septem nubilis annis.
Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,
videre hanc pariter, pariter traxere calorem.
Spem Veneris differt in tempora noctis Apollo.
Non fert ille moras, virgaque movente soporem
virginis os tangit. Tactu iacet illa potenti,
vimque dei patitur. Nox coelum sparserat astris;
Phoebus anum simulat; praereptaque gaudia sumit. 310
Ut sua maturus complevit tempora venter;
Alipedis de stirpe dei versuta propago

nascitur Autolycus, furtum ingeniosus ad omne :
[qui facere assuerat, patriae non degener artis,
candida de nigris, et de candentibus atra.]
nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos,)
carmine vocali clarus citharaque Philammon.
Quid peperisse duos, et dîs placuisse duobus,
et forti genitore, et progenitore Tonante

315

esse satam prodest? An obest quoque gloria multis? 320 Obfuit huic certe: quae se praeferre Dianae sustinuit, faciemque deae culpavit. At illi ira ferox mota est: Factisque placebimus, inquit. Nec mora; curvavit cornu, nervoque sagittam impulit, et meritam traiecit arundine linguam. Lingua tacet, nec vox tentataque verba sequuntur: conantemque loqui cum sanguine vita reliquit. Quam miser (o pietas !) ego tunc, patruoque dolorem corde tuli, fratrique pio solatia dixi!

325

Quae pater haud aliter, quam cautes murmura ponti, 330 accipit: et natam delamentatur ademtam.

Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos: quater inde repulsus concita membra fugae mandat, similisque iuvenco, 335 spicula crabronum pressa cervice gerenti,

qua via nulla, fugit. Iam tum mihi currere visus plus homine est: alasque pedes sumsisse putares. Effugit ergo omnes; veloxque cupidine leti vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo, 340 quum se Daedalion saxo misisset ab alto, fecit avem, et subitis pendentem sustulit alis, oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, virtutem antiquam, maiores corpore vires. Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes 345 saevit aves; aliisque dolens fit caussa dolendi. Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo; cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceüs Anetor,

et: Peleu, Peleu, magnae tibi nuntius adsum 350 cladis, ait. Quodcunque ferat, iubet edere Peleus. Pendet, et ipse metu trepidat Trachinius heros. Ille refert: Fessos ad littora curva iuvencos appuleram, medio quum Sol altissimus orbe tantum respiceret, quantum superesse videret: 355 parsque boum fulvis genua inclinarat arenis, latarumque iacens campos spectabat aquarum: pars gradibus tardis illuc errabat, et illuc :

nant alii, celsoque exstant super aequora collo. Templa mari subsunt, nec marmore clara, nec auro; 360 sed trabibus densis, lucoque umbrosa vetusto. Nereïdes Nereusque tenent. Hos navita templi edidit esse deos, dum retia littore siccat. Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem.

370

375

380

Inde, fragore gravi strepitans, loca proxima terret, 365 bellua vasta, lupus, silvisque palustribus exit, oblitus et spumis, et sparsus sanguine rictus fulmineos; rubra suffusus lumina flamma. Qui, quamquam saevit pariter rabieque fameque, acrior est rabie. Neque enim ieiunia curat caede boum diramque famem finire, sed omne vulnerat armentum, sternitque hostiliter omne. Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, letc est data. Sanguine littus undaque prima rubet, demugitaeque paludes. Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit. Dum superest aliquid, cuncti coëamus, et arma, arma capessamus, coniunctaque tela feramus. Dixerat agrestis. Nec Pelea damna movebant: sed, memor admissi, Nereïda colligit orbam damna suo inferias exstincto mittere Phoco. Induere arma viros, violentaque sumere tela rex iubet Oetaeus: cum quîs simul ipse parabat ire: sed Halcyone coniux excita tumultu prosilit, et, nondum totos ornata capillos, disiicit hos ipsos; colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur, et lacrimis: animasque duas ut servet in una. Aeacides illi, Pulchros, regina, piosque pone metus: plena est promissi gratia vestri. Non placet arma mihi contra nova monstra moveri. Numen adorandum pelagi est. Erat ardua turris, arce patens summa; fessis loca grata carinis. Adscendunt illuc, stratosque in littore tauros cum gemitu adspiciunt, vastatoremque cruento ore ferum, longos infectum sanguine villos. Inde manus tendens in aperti littora ponti,

385

390

395

caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, orat, opemque ferat. Nec vocibus illa rogantis 400 flectitur Aeacidae. Thetis hanc pro coniuge supplex accepit veniam. Sed enim irrevocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper; donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae marmore mutavit. Corpus, praeterque colorem 405 omnia servavit : lapidis color indicat, illum iam non esse lupum, iam non debere timeri. Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra fata sinunt: Magnetas adit vagus exsul, et illic sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. Interea fratrisque sui, fratremque secutis anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,

410

consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, ad Clarium parat ire deum: nam templa profanus invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. 415 Consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Halcyone. Cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit: lacrimisque genae maduere profusis. Ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit: 420 singultuque pias interrumpente querelas, Quae mea culpa tuam, dixit, carissime, mentem vertit? Ubi est, quae cura mei prius esse solebat? Iam potes Halcyone securus abesse relicta?

iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? 425 At, puto, per terras iter est? tantumque dolebo, non etiam metuam? curaeque timore carebunt? Aequora me terrent, et ponti tristis imago. Et laceras nuper tabulas in littore vidi;

et

saepe in tumulis sine corpore nomina legi. 430 Neve tuum fallax animum fiducia tangat,

A

« ZurückWeiter »