Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

615

620

Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat: nec non et cuius, et unde, quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit. Iupiter e terra genitam mentitur, ut auctor desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus. Quid faciat? Crudele, suos addicere amores : non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeat illinc: hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore: sed, leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri. Pellice donata, non protinus exuit omnem diva metum; timuitque lovem, et fuit anxia furti; donec Arestoridae servandam tradidit Argo. Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: 625 inde suis vicibus capiebant bina quietem : caetera servabant, atque in statione manebant. Constiterat quocunque loco, spectabat ad Io: ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. Luce sinit pasci: quum sol tellure sub alta est, claudit, et indigno circumdat vincula collo. Frondibus arboreis et amara pascitur herba: proque toro, terrae, non semper gramen habenti, incubat infelix; limosaque flumina potat. Illa etiam supplex Argo quum brachia vellet tendere, non habuit, quae brachia tenderet Argo: et conata queri, mugitus edidit ore, pertimuitque sonos, propriaque exterrita voce est. Venit et ad patrias, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit, seque externata refugit. Naiades ignorant, ignorat et Inachus ipse, quae sit. At illa patrem sequitur, sequiturque so

rores:

630

635

640

et patitur tangi, seque admirantibus offert. 645 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;

illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis ; nec retinet lacrimas: et, si modo verba supersint, oret opem, nomenque suum casusque loquatur. Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, 650 corporis indicium mutati triste peregit.

Me miserum! exclamat pater Inachus: inque ge-
mentis

cornibus, et niveae pendens cervice iuvencae,
Me miserum ingeminat. Tune es quaesita per

omnes,

nata, mihi terras? Tu non inventa reperta 655 luctus eras levior. Retices: nec mutua nostris dicta refers; alto tantum suspiria ducis pectore: quodque unum potes, ad mea verba re

mugis.

At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam : spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. 660 De grege nunc tibi vir et de grege natus habendus.

Nec finire licet tantos mihi morte dolores: sed nocet esse deum; praeclusaque ianua leti aeternum nostros luctus extendit in aevum. Talia moerentem stellatus submovet Argus, 665 ereptamque patri diversa in pascua natam

abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculetur in omnes.

Nec Superum rector mala tanta Phoronidos ultra ferre potest: natumque vocat, quem lucida partu 670 Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum. Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti somniferam sumsisse manu, tegimenque capillis.

Haec ubi disposuit, patria love natus ab arce
desilit in terras. Illic tegimenque removit,
et posuit pennas: tantummodo virga retenta est.
Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,
dum venit, adductas, et structis cantat avenis.
Voce nova captus custos Iunonius, At tu,
quisquis es, hoc poteris mecum considere saxo,
Argus ait: neque enim pecori fecundior ullo
herba loco est: aptamque vides pastoribus umbram.
Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
detinuit sermone diem: iunctisque canendo
vincere arundinibus servantia lumina tentat.
Ille tamen pugnat molles evincere somnos :
et, quamvis sopor est oculorum parte receptus;
parte tamen vigilat. Quaerit quoque, (namque re-
perta

fistula nuper erat;) qua sit ratione reperta.

Tum deus, Arcadiae gelidis in montibus, inquit, inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas Naïas una fuit: Nymphae Syringa vocabant. Non semel et Satyros eluserat illa sequentes, et quoscunque deos umbrosaque silva feraxque rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianae falleret, et credi posset Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi. Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lyceo Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta, talia verba refert: restabat verba referre; et precibus spretis fugisse per avia Nympham, donec arenosi placidum Ladonis ad amnem venerit: hic illam, cursum impedientibus undis, ut se mutarent, liquidas orasse sorores;

675

680

685

690

695

700

705 Panaque, quum prensam sibi iam Syringa putaret, corpore pro Nymphae calamos tenuisse palustres : dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos effecisse sonum tenuem, similemque querenti: arte nova vocisque deum dulcedine captum, 710 Hoc mihi concilium tecum, dixisse, manebit: atque ita disparibus calamis compagine cerae inter se iunctis nomen tenuisse puellae. Talia dicturus, vidit Cyllenius omnes succubuisse oculos, adopertaque lumina somno. 715 Supprimit extemplo vocem, firmatque soporem, languida permulcens medicata lumina virga. Nec mora: falcato nutantem vulnerat ense, qua collo est confine caput: saxoque cruentum deiicit; et maculat praeruptam sanguine rupem. Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen ha

720

bebas, extinctum est: centumque oculos nos occupat una. Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis collocat; et gemmis caudam stellantibus implet.

Protinus exarsit, nec tempora distulit irae; 725 horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn pellicis Argolicae, stimulosque in pectore caecos condidit, et profugam per totum terruit orbem. Ultimus immenso restabas, Nile, labori.

Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripae 730 procubuit genibus, resupinoque ardua collo, quos potuit, solos tollens ad sidera vultus, et gemitu, et lacrimis, et luctisono mugitu cum love visa qucri est, finemque orare malorum. Coniugis ille suae complexus colla lacertis, 735 finiat ut poenas tandem, rogat: Inque futurum (pone metus,) inquit, nunquam tibi caussa doloris

haec erit: et Stygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores :
fitque, quod ante fuit. Fugiunt de corpore setae:
cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis:
contrahitur rictus: redeunt humerique manusque:
ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formae nisi candor, in illa:
officioque pedum Nymphe contenta duorum
erigitur: metuitque loqui, ne more iuvencae
mugiat: et timide verba intermissa retentat.
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.

Hinc Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis: perque urbes iuncta parenti templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis sole satus Phaethon: quem quondam magna loquentem,

nec sibi cedentem, Phoeboque parente superbum,
non tulit Inachides: Matrique, ait, omnia demens
credis; et es tumidus genitoris imagine falsi.
Erubuit Phaethon, iramque pudore repressit:
et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem :
Quoque magis doleas, genetrix, ait: ille ego liber,
ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
et dici potuisse, et non potuisse refelli.
At tu, si modo sum coelesti stirpe creatus,
ede notam tanti generis: meque assere coelo.
Dixit, et implicuit materno brachia collo:
perque suum, Meropisque caput, taedasque so-

rorum,

traderet, oravit, veri sibi signa parentis. Ambiguum est, Clymene precibus Phaethontis,

an ira

mota magis dicti sibi criminis, utraque coelo

740

745

750

755

760

765

« ZurückWeiter »