Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

noster amor movit; nec quod spes omnis in unum
te mea congesta est. Nam quo deserta revertar?
In patriam? Superata iacet. Sed finge marere:
proditione mea clausa est mihi. Patris ad ora?
Quae tibi donavi. Cives odere merentem:
finitimi exemplum metuunt. Obstruximus orbem
terrarum, nobis ut Crete sola pateret.

115

125

Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, 120 Armeniaeve tigres, Austrove agitata Charybdis : nec love tu natus: nec mater imagine tauri lusa tua est: generis falsa est ea fabula: verum et ferus, et captus nullius amore iuvencae, qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas, Nise pater. Gaudete malis modo prodita nostris moenia: nam fateor, merui, et sum digna perire. Me tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro, insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique, 130 officium tibi sit. Te vere coniuge digna est, quae torvum ligno decepit adultera taurum; discordemque utero foetum tulit. Ecquid ad aures perveniunt mea dicta tuas? an inania venti verba ferunt, iidemque tuas, ingrate, carinas? Iam iam Pasiphaën non est mirabile taurum praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. Me miseram! properare iuvat: divulsaque remis unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum : insequar invitum: puppimque amplexa recurvam, per freta longa trahar. Vix dixerat; insilit undas, consequiturque rates, faciente cupidine vires, Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. Ovm. T. II.

M

135

140

145 Quam pater ut vidit, (nam iam pendebat in auras, et modo factus erat fulvis Haliaeetos alis ;) ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco. Illa metu puppim dimisit; et aura cadentem sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est. 150 Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur Ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo. Vota Iovi Minos taurorum corpora centum solvit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit; et spoliis decorata est regia fixis. 155 Creverat opprobrium generis: foedumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis. Destinat hunc Minos thalamis removere pudorem, multiplicique domo caecisque includere tectis. Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis 160 ponit opus: turbatque notas, et limina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum. Non secus ac liquidis Phrygius Maeandros in undis ludit, et ambiguo lapsu refluitque fluitque: occurrensque sibi venturas adspicit undas, 165 et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum, incertas exercet aquas: ita Daedalus implet innumeras errore vias: vixque ipse reverti ad limen potuit; tanta est fallacia tecti.

Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram 170 clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita novenis; utque ope virginea, nullis iterata priorum, ianua difficilis filo est inventa relicto; protinus Aegides, rapta Minoide, Diam 175 vela dedit: comitemque suam crudelis in illo littore deseruit. Desertae, et multa querenti, amplexus et opem Liber tulit: utque perenni

sidere clara foret, sumtam de fronte coronam immisit coelo. Tenues volat illa per auras: dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes: 180 consistuntque loco, specie remanente Coronae, qui medius nixique genu est anguemque tenentis. Daedalus interea, Creten longumque perosus exsilium, tactusque loci natalis amore,

pennas,

190

clausus erat pelago. Terras licet, inquit, et undas 185 obstruat: at coelum certe patet: ibimus illac. Omnia possideat; non possidet aëra Minos. Dixit: et ignotas animum dimittit in artes: naturamque novat. Nam ponit in ordine a minima coeptas, longam breviore sequente: ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias, et ceris alligat imas, atque ita compositas parvo curvamine flectit; ut veras imitetur aves. Puer Icarus una stabat: et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti, modo quas vaga moverat aura, captabat plumas: flavam modo pollice ceram mollibat; lusuque suo mirabile patris

195

205

impediebat opus. Postquam manus ultima coeptis 200 imposita est; geminas opifex libravit in alas ipse suum corpus: motaque pependit in aura. Instruit et natum: Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten, aut Helicen iubeo, strictumve Orionis ensem. Me duce carpe viam. Pariter praecepta volandi tradit; et ignotas humeris accommodat alas. Inter opus monitusque genae maduere seniles;

210

et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato non iterum repetenda suo; pennisque levatus ante volat; comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aëra nido; 215 hortaturque sequi, damnosasque erudit artes, et movet ipse suas, et nati respicit alas.

Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, aut pastor baculo, stivave innixus arator,

vidit; et obstupuit: quique aethera carpere possent, 220 credidit esse deos. Et iam Iunonia laeva

parte Samos fuerat, Delosque Parosque relictae: dextra Lebynthos erat, fecundaque melle Calymne, quum puer audaci coepit gaudere volatu, deseruitque ducem, coelique cupidine tactus 225 altius egit iter. Rapidi vicinia Solis

mollit odoratas, pennarum vincula, ceras. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos: remigioque carens non ullas percipit auras : oraque caerulea, patrium clamantia nomen, 230 excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo. At pater infelix, nec iam pater, Icare, dixit, Icare, dixit, ubi es? qua te regione requiram, Icare, dicebat. Pennas despexit in undis; devovitque suas artes; corpusque sepulcro 235 condidit; et tellus a nomine dicta sepulti.

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula ramosa prospexit ab ilice perdix: et plausit pennis; testataque gaudia cantu est; unica tunc volucris, nec visa prioribus annis, 240 factaque nuper avis, longum tibi, Daedale, crimen. Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam progeniem germana suam, natalibus actis

bis puerum senis, animi ad praecepta capacis.

Ille etiam medio spinas in pisce notatas
traxit in exemplum: ferroque incidit acuto
perpetuos dentes; et serrae reperit usum:
primus et ex uno duo ferrea brachia nodo
vinxit; ut, aequali spatio distantibus illis,
altera pars staret, pars altera duceret orbem.
Daedalus invidit; sacraque ex arce Minervae
praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum,
quae favet ingeniis, excepit Pallas: avemque
reddidit: et medio velavit in aëre pennis.
Sed vigor ingenii quondam velocis in alas

245

250

inque pedes abiit: nomen, quod et ante, remansit. 255 Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos; propter humum volitat, ponitque in sepibus ova : antiquique memor metuit sublimia casus.

260

Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat Daedalon; et sumtis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur. Iam lamentabile Athenae pendere desierant, Thesea laude, tributum. Templa coronantur: bellatricemque Minervam cum love disque vocant aliis: quos sauguine voto, 265 muneribusque datis et acervis turis honorant.

Sparserat Argolicas nomen vaga Fama per urbes Theseos: et populi, quos dives Achaïa cepit, huius opem magnis imploravere periclis: huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, 270 sollicita supplex petiit prece. Caussa petendi sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. Oenea namque ferunt, pleni successibus anni, primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, Palladios flavae latices libasse Minervae. Coeptus ab agricolis Superos pervenit ad omnes

275

« ZurückWeiter »