Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quum primum, qui te feliciter attulit, Eurus,
(Eurus enim attulerat) fuerit mutatus in Austros. 660
Talibus atque aliis longum sermonibus illi
implevere diem. Lucis pars ultima mensae
est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol:
flabat adhuc Eurus, redituraque vela tenebat.
Ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
ad regem Cephalus, simul et Pallante creati
conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.
Excipit Aeacides illos in limine Phocus:

nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
Cecropidas ducit: cum quis simul ipse resedit.
Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
ferre manu iaculum; cuius fuit aurea cuspis.
Pauca prius mediis sermonibus ille locutus,
Sum nemorum studiosus, ait, caedisque ferinae:
qua tamen e silva teneas hastile recisum,
iamdudum dubito. Certe, si fraxinus esset,
fulva colore foret: si cornus, nodus inesset.
Unde sit ignoro: sed non formosius isto
viderunt oculi telum iaculabile nostri.
Excipit Actaeis e fratribus alter: et, Usum
maiorem specie mirabere, dixit, in isto.
Consequitur, quodcunque petit; Fortunaque mis-

sum

non regit; et revolat, nullo referente, cruentum.
Tum vero iuvenis Nereïus omnia quaerit:
cur sit, et unde datum; quis tanti muneris auctor.
Quae petit, ille refert, at cetera nota pudore,

qua
tulerit mercede, silet: tactusque dolore
coniugis amissae, lacrimis ita fatur obortis :
Hoc me,
nate dea, (quis possit credere?) telum

665

670

675

680

685

690

flere facit, facietque diu; si vivere nobis fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara perdidit; hoc utinam caruissem munere semper! Procris erat, (si forte magis pervenit ad aures 695 Orithyïa tuas) raptae soror Orithyïae:

si faciem moresque velis conferre duarum ;
dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Ere-
chtheus:

hanc mihi iunxit Amor. Felix dicebar eramque:
non ita dis visum est; ac nunc quoque forsitan

essem.

700 Alter agebatur post sacra iugalia mensis; quum me cornigeris tendentem retia cervis vertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane videt pulsis Aurora tenebris, invitumque rapit. Liceat mihi vera referre 705 pace deae, quod sit roseo spectabilis ore, quod teneat lucis, teneat confinia noctis,

nectareis quod alatur aquis; ego Procrin amabam: pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. Sacra tori, coitusque novos, thalamosque recentes, 710 primaque deserti referebam foedera lecti.

Mota dea est: et, Siste tuas, ingrate, querelas; Procrin habe, dixit. Quod si mea provida mens est: non habuisse voles: meque illi irata remisit. Dum redeo: mecumque deae memorata retracto; 715 esse metus coepit, ne iura iugalia coniux

non bene servasset. Facies aetasque iubebant credere adulterium: prohibebant credere mores. Sed tamen abfueram: sed et haec erat, unde redibam,

criminis exemplum: sed cuncta timemus amantes. 720 Quaerere, quod doleam, statuo, donisque pudicam

730

sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori: immutatque meam (videor sensisse,) figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas: ingrediorque domum. Culpa domus ipsa carebat; castaque signa dabat: dominoque erat anxia rapto. 725 Vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus. Ut vidi, obstupui: meditataque paene reliqui tentamenta fide: male me, quin vera faterer, continui; male quin, ut oportuit, oscula ferrem. Tristis erat; sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi; desiderioque calebat coniugis abrepti. Tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit; quam sic dolor ipse decebat. Quid referam, quoties tentamina nostra pudici repulerint mores? quoties, Ego, dixerit, uni servor, ubicunque est: uni mea gaudia servo. Cui non ista fide satis experientia sano magna foret? Non sum contentus, et in mea pugno vulnera. Dum census dare me pro nocte paciscor: muneraque augendo tandem dubitare coëgi; exclamo: Male tectus ego male pactus adulter, verus eram coniux: me, perfida, teste teneris. Illa nihil: tacito tantummodo victa pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit : offensaque mei genus omne perosa virorum montibus errabat, studiis operata Dianae. Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa pervenit: orabam veniam; et peccasse fatebar; et potuisse datis simili succumbere culpae

735

740

745

me quoque muneribus, si munera tanta darentur. 750 Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, redditur, et dulces concorditer exigit annos. Dat mihi praeterea, tanquam si parva dedisset

dona, canem munus: quem quum sua traderet illi 755 Cynthia, Currendo superabit, dixerat, omnes. Dat simul et iaculum; manibus quod (cernis) ha

bemus.

Muneris alterius quae sit fortuna requiris?
Accipe: mirandı novitate movebere facti.

Carmina Laïades non intellecta priorum
760 solverat ingeniis; et praecipitata iacebat,
immemor ambagum, vates obscura, suarum.
Scilicet alma Themis nec talia liquit inulta.
Protinus Aoniis immissa est altera Thebis
pestis; et exitio multi pecorumque suoque
765 rurigenae pavere feram. Vicina iuventus
venimus; et latos indagine cinximus agros.
Illa levi velox superabat retia saltu;

summaque transibat positarum lina plagarum. Copula detrahitur canibus, quos illa sequentes 770 effugit, et volucri non segnius alite fudit.

Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno. Muneris hoc nomen. Iamdudum vincula pugnat exuere ipse sibi, colloque morantia tendit.

Vix bene missus erat; nec iam poteramus, ubi esset, 775 scire: pedum calidus vestigia pulvis habebat; ipse oculis ereptus erat. Non ocior illo hasta, nec excussae contorto verbere glandes, nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. Collis apex medii subiectis imminet arvis. 780 Tollor in hunc, capioque novi spectacula cursus: quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso vulnere visa fera est. Nec limite callida recto in spatiumve fugit; sed decipit ora sequentis, et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti. 785 Imminet hic, sequiturque parem, similisque tenenti

non tenet, et vacuos exercet in aëre morsus. Ad iaculi vertebar opem: quod dextera librat dum mea, dum digitos amentis addere tento; lumina deflexi; revocataque rursus eodem retuleram; et medio (mirum !) duo marmora campo 790 adspicio; fugere hoc, illud latrare putares. Scilicet invictos ambo certamine cursus

795

800

805

esse deus voluit; si quis deus adfuit illis. Hactenus; et tacuit. Iaculo quod crimen in ipso est? Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille: Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris. Illa prius referam. Iuvat o meminisse beati temporis, Aeacide, quo primos rite per annos coniuge eram felix, felix erat illa marito. Mutua cura duos, et amor socialis habebat. Nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori : nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, ulla erat: aequales urebant pectora flammae. Sole fere radiis feriente cacumina primis, venatum in silvas iuveniliter ire solebam: nec mecum famulos, nec equos, nec naribus acres ire canes, nec lina sequi nodosa sinebam. Tutus eram iaculo. Sed quum satiata ferinae dextera caedis erat; repetebam frigus, et umbras, et, quae de gelidis exhalat vallibus, auram. Aura petebatur medio mihi lenis in aestu: auram exspectabam: requies erat illa labori. Aura, (recordor enim,) venias, cantare solebam: meque iuves, intresque sinus, gratissima, nostros: utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus. 815 Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant,) blanditias plures: et, Tu mihi magna voluptas, dicere sim solitus: tu me reficisque, fovesque:

810

« ZurückWeiter »