Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dixerat: Herculea bicolor quum populus umbra
Velavitque comas, foliisque innexa pependit;
Et sacer inplevit dextram scyphus : ocius omnes
In mensam læti libant, divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper olympo;
Jamque sacerdotes, primusque Potitius ibant,
Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.

280

- 278. implerat 276. Herculeæ umbræ pr. Hamb. 277. nexa Gud. a m. pr. Bigot. dextras alter Hamb. Et dextram implevit sanctus scyphus aliquot Pier. — 279. In mensa aliquot ap. Burm. cum Goth. sec. Apud Macrob. III, 11 est censura versus. In mensam libant-in hoc errasse Maronem quum non in mensam, sed in aram, secundum morem libare debuerint. vindicat poetam alius vir doctus ibidem, et fuit alius mos Romanorum, alius Græcorum, saltem ætatis heroicæ. Locum qui sequitur una cum hymno illustravit vir doct. Car. Aug. Böttiger singulari libello 1789. — 281. ibat tert. Rottend. — 282. flammam aliquot Pier., inter quos Rom. gerebant Goth pr. Sane parum placet ferebant, ferunt trinis vss. ; et quam impedita sit interpretatio versuum Instaurant epulas et Dona ferunt: in Notis declaravi; Scilicet si dicere licet quod sentio : hi duo versus a poeta in margine appositi fuisse videntur ad superiora Ocius omnes In mensam læti libant, divosque precantur : Instaurant epulas sq. Duobus versibus h. 1. ejectis bene procedit narratio : Jamque sacerdotes - flammasque ferebant. Tum Salii ad cantus, incensa altaria circum, Populeis

[blocks in formation]

inde

epulis sacris apponerentur,
saltatio religiosa cum cantu fieret
ad aram. Hæc et sqq. ad mensas
secundas, atque adeo ad bellaria,
convivantium referunt interpre-
tes: quod pro temporum heroico-
rum ratione nullo modo fieri posse
arbitror, inprimis libatione modo
facta. Religiosum ritum describi
in aperto est, quo ignis in ara in-
stauratur, et cireum aram saltatio
cum hymno instituitur. Certe sa-
cerdotes flammas ferebant -- Tum
Salii ad cantus incensa altaria cir-
cum saltant. Ergo et reliqua eodem
referenda, et inter instauratum sal-
tem sacrum epulas quoque instau-
ratas fuisse dicendum, quas eas-
dem inusitato more per mensam
secundam, seu mensæ secundæ do-
na declarat. Fatendum tamen, et
hac et quavis alia tentata ratione

* Instaurant epulas, et mensæ grata secundæ

* Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus, incensa altaria circum,
Populeis adsunt evincti tempora ramis;

Hic juvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt : ut prima novercæ

Monstra manu geminosque premens eliserit anguis;

285

adsunt evincti tempora ramis. — 283. Instaurantque Gud. a m. pr. In Menag. pr. hic ordo erat versuum 285. 286. 283. 284. Versus hos importunos, quocunque te vertas, ejiciendos esse, patebit e Nota. 285. Tunc Rom. accantis Goth. sec. 286. adsunt: adveniunt ad cantum. Nisi dicas adesse ad cantum, seu cantui, esse respondere saltatione. Vox est parum commoda. Jo. Schrader. conj. saltant. et vincti aliquot Pier., inter quos Rom. tænis pr. Voss. et pro var. lect. Gud., et Moret. qu. tenis. 287. atque senum aliquot Pier. 288. fala duo Buim. ferant illatum erat ab Heinsio e libris; alii cum edd. ferunt: haud dubie verius; est enim pro ferunt illi, efferunt, celebrant. Retinuit quoque hoc Cuningham. — 289. geminas anguis Nonnius in elidere vid. Heins.

:

:

versus 283. 284 nec sensu nec structura satis congruere : etiamsi dixeris, antiqui sacri morem a poeta describi, qui nonnulla singularia habuerit : ita pellibus in morem cincti: Ergo ex vita antiqua, qua pellibus incincti esse solebant homines, mansit hic mos sacri in Lupercis; uti 285 Salii huic sacro adhibiti sunt. oneratis lancibus ad turis copiam refert Cerda sane tus etiam lance apportabatur, non modo acerra. cf. Ovid. IV, Pont. 9, 33. Servius exta h. 1. lancibus apponi ait : idque sequi præstat. Ita dum exta cremantur in ara, epulæ interea instaurantur. Instauratas epulas supra vidimus lib. VII, ubi crustis jam comesis Eneas vs. 133 Nunc pateras libate Jovi, et 146 Certatim instaurant epulas: quod ad solam libationem spectare videtur: sicque Odys., 388 sq., ubi Nestor de sacro domum redux assidet cum suis et libationem facit; sed nullas epulas scoundas.

285. Salii apud Romanos Martis erant sacerdotes ex Numæ instituto, ut creditum fuit. At h. 1. poeta Herculi Salios assignat, quandoquidem in vetere Latio Saliorum nomen commune sacerdotum fuisse videtur, a saliendo; omnis enim olim res sacra cum tripudio et cantu conjuncta erat. conf. Serv. Hæserant in hoc jam veteres. v. Macrob. Sat. III 12. Chorus h. 1. est περιβάμιος et εγκύκλιος, ut docte observat Böttiger supra laudatus ; et carmen dixeris esse υπαρχηματι xóv. De populea corona vid. ad v. 276. Illud quoque notabile, quod Salii seniores et juniores memo

rantur.

Quæ sequuntur v. 288 et sqq., hymnorum veterum in Herculem argumenta sunt, oratione a poeta præclare in hymni formulam conversa v. 293 sqq., ut ipsa narratio dramatis naturam induat. Observandum quoque artificium poetæ, quo oratio variatur et invertitur, una notione subjecta: tu occidisti,

Ut bello egregias idem disjecerit urbis,
Trojamque, OEchaliamque; ut duros mille labores
Rege sub Eurystheo, fatis Junonis iniquæ,
Pertulerit. « Tu nubigenas, invicte, bimembris
Hylæumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
Prodigia, et vastum Nemea sub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus, te janitor Orci
Ossa super recubans antro semesa cruento;
Nec te ullæ facies, non terruit ipse Typhoeus,

290

295

290. Et b. Ven. dejecerit aliquot Pier. et Burmann. cum Goth. tert. devicerit Ven. 291. OEthaliam, OEtaliam, Ethaliam, Æthaliam, Echaliam, ОEiam, monstra lectionum : et mox Aritheo, Euricto. et duros Rom. Macrob. VI Sat. 6 et duo Heins. eduros Medic. ut durus Bigot. et Goth. tert. 293. bimembres : Voc. Cornificium primum ausum esse fingere notatum est ap. Macrob. VI, 5 extr. — 294. Yleum Pholumque Parrhas. Hylocumq. Polumq. Goth. sec. Neleum Marius 295. Nemea emendabat perperam ap. Heins. Crescia Dorvill. metas Goth. sec. sub rupe Rom. et Medic. Gud, aliique doctius, ex Niusos, quam quod vulgo adhuc legebatur Nemeæ sub rupe. 296. flevere Oudart. timuere duo alii Burm. - 297. semensa Rom. cf. Serv. Seneca ep. 82 subjicit versum ex Æn. VI, 401. 298. Non te Parrhas. Te nullæ Goth. tert. nec terruit duo Burm. cum Goth. sec.

tu prostravisti OEchaliam quo nomine urbes fuere Messeniæ, Thessaliæ et Euboeæ: ad hanc Euboa OEchaliam referunt fere Tragici, quod de expugnatione ab Hercule facta narrari solet, denegata a patre Euryto Iole. v. de his ad Apollod. Not. p. 439. 480 et ad Homerum, Iliad. £, 596. 730. 291. labores cf. Iliad. 9, 393. 7, 133. Odyss. λ, 620. fata Junonis infestæ aiunt esse voluntatem : Sic Serv. et alii. Accipio de fatis, quæ Junonis odium fecerat. Fatale enim erat, ut Hercules ad explendam Junonis iram tot labores perferret, ita ut ne Jupiter quidem iis exsolvere ac liberare valeret. Sic IX, 135 Sat fatis Venerique datum. Suavis et jam Macrobio VI, 6 med. observata conversio in secundam docti personam vs. 293. qua poe

tæ haud raro utuntur, ut Horat. II Carm. 19, 13 Tu flectis amnes. etiam recentiores: videas v. c. Milton. P. L. B. IV. 1720 sqq. nubigenas Hylæum Pholumque Centauros vid. Georg. II, 456. 457; ad hos et ad sqq. cf. Apollod. II, 5, 4 sqq. Cresia prodigia, ripas, taurus Cnossius: quem vivum ad Eurystheum adduxisse narratur. Ergo mactas solito more ita posuit, ut, etsi de uno tantum proprie dictum, pluribus membris esset accommodatum, aut aliam 296. 297. fabulam sequutus est. descensu Herculis ad Orcum facto, ut Cerberum adduceret Iliad., 368. Odyss. A, 622.- 298. facies, monstra, quæ in inferis occurrebant. Æn. VI, 285 sqq. Hydra Lernæa jam ibi commemorata : nunc Typhoeus additur, quem in

-

Arduus, arma tenens; non te rationis egentem
Lernæus turba capitum circumstetit anguis.
Salve, vera Jovis proles, decus addite divis,
Et nos, et tua dexter adi pede sacra secundo. »
Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
Speluncam adjiciunt, spirantemque ignibus ipsum.
Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant.
Exin se cuncti divinis rebus ad urbem
Perfectis referunt : ibat rex obsitus ævo,
Et comitem Eneam juxta natumque tenebat
Ingrediens, varioque viam sermone levabat.
Miratur, facilisque oculos fert omnia circum
Eneas, capiturque locis; et singula lætus
Exquiritque, auditque virum monumenta priorum.
Tum rex Evandrus, Romanæ conditor arcis:

« Hæc nemora indigene Fauni, Nymphæque tenebant,

Зов

305

310

301. deus ad

308. tra

299. nec te idem cum aliis. - 300. circumstitit aliquot Burm. dite Parrhas. 305. Quo sonat Goth. sec. -- 306. Exhine duo Burm. hebat pro var. lect. pr. Hamb., ut En. II, 457, unde huc venisse probabile mihi fit. 309. Ingrediensque viam vario s. Ven. levabant Hugen. a m. sec. et Schol. Statii ap. Burm. lavabat Rom. que abest post exquirit in Ald. pr. animumque virum Goth. pr.

312.

Tartarum fulmine detrusum ediderat quoque Hesiod. y. 853 sqq. 867. Orionem in inferis collocavit Homerus Odyss. λ, 571 et sqq. Ad communem autem interpretum morem jungimus vss. 298 300 cum antecedentibus. Alioqui, si sententias et facta sejungas, alterum ad pugnam deorum cum Gigantibus, quibus Typhoeum accensere solent poetæ, alterum ad hydram Lernæam apud Nemeam occisam referri poterat; ut confundantur Hercules ille antiquæ religionis et Thebanus Hercules; quod nec sine exemplo fieret. 299. arduus præclare adjectum;

stans enim erectus vasta corporis specie terrere poterat ille: rationis egentem, consilii inopem, de aurxavia, dropia, ex pavore: h. terrore perculsum. 302. dexter, adsis propitius. 304. spirantem ignibus doctius quam ignes exspi

rantem.

307. rex obsitus ævo: ut alias gravis de magna copia, oppressus, obrutus, gravis ætate. cf. Burm.

310. faciles epitheton ornans, mobiles, vagos oculos, volubiles. 314. sqq. Egregius locus, quo antiquus Italiæ status describitur. v. Excurs. II ad h. lib. indigene Fauni Nymphæque non modo iy

Gensque virum truncis et duro robore nata :

Quis neque mos, neque cultus erat; nec jungere tauros,

Aut conponere opes norant, aut parcere parto;

Sed rami atque asper victu venatus alebat.
Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo,
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademtis.
Is genus indocile, ac dispersum montibus altis
Conposuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea quæ perhibent, illo sub rege fuerunt

315

320

315. et rupto robore tert. Rottend. 316. neque jungere aliquot Pier. 317. haud Burm. nec Serv. ad Æn. I, 374. et parcere alter Hamb. partis Leid. 318. victus venatus Monrapto Medic., sed in litura. gnorant Mentel. pr. talh.; per appositionem, ait Heins. asper cultu Ondart. alebant Ven. et Dorvill. 319. 320. Laudat Augustin. C. D. VII, 26. 320. regnis: terris pro div. lect. Hugen. 323. tutus latuisset ap. Lactant. Heins. in hortis Goth. sec. 324. Aurea quæ perhibent Heins. refinxit ex codd. tum suis, tum Pier., omni

χώριοι, sed et αὐτόχθονες, αὐθιγενεῖς, scilicet designantur Genii locorum. Suaviter autem poeta extulit hoc : Loca circa Tiberim olim vastities obtinebat silvarum, per quas feri homines palabantur. truncis et duro robore nata pro truncis roborum. Nata, ut probabile fit, loquendi et fingendi forma ex more agrestium hominum truncos arborum inhabitandi. v. Serv. cf. Stat. IV Theb. 276 sqq. etsi non adeo subtiles in his loquendi formis fuere prisci homines; nam etiam e saxis natos dixere; et intra paucos versus apud Hesiod. O. et D. 143 sq. est γένος άνθρώπων χάλκειον, ἐκ μελιῶν, ἀδάμαντος έχον θυμόν. At quæ mox iterum ex ære memorantur, vss. 150, 151, ab interpolatione profecta esse videntur.—316. mos, certum vitæ institutum, lex quædam vivendi; Tuis præclare autem mitior vitæ cultus declaratur his: componere opes et parcere par

10, τὸ συγκομίζεσθαι καὶ ταμιεύεσθαι,
quibus feros homines assuefacere
difficillimum est. Conferant erec-
tioris indolis juvenes Lucretianos
versus lib. V, 951 sqq. in iisque
318. rami h. fructus arbo-
956.
rum. Porro jung. asper victu, non
alebat victu. Est venatus, qui as-
perum victum præbet, h. non nisi
labore et molestia parandum.

-

319. Antiquus mythus de Saturni fuga in has terras, ductus, ut videtur, ex etymologia voc. Latii a latendo. Saturnus tamen numen Latinorum patrium, forte a satu, seu satione rerum, inprimis frugum. Sed comparatus ille cum Crono fabulas Græcorum in se derivandi opportunitatem dedit. Contra Ausonum, adeoque Aboriginum, et Latinorum religiones videntur fuisse valde simplices; v. Excurs. IV et V ad lib. VII.—321. indocile; Serv. pro indoctum : malim pro fero et agresti accipere. 322.

« ZurückWeiter »