Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

.

470

Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
Tydides multa vastabat caede cruentus,
Ardentisque avertit equos in castra, prius quam
Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
Infelix puer atque inpar congressus Achilli,
Fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
Lora tenens tamen; huic cervixque comaeque tra-
huntur

Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
Interea ad templum non aequae Palladis ibant
Crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
Suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

475

480

Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 485
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
Aurea subnectens exsertae cingula mammac,
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,

Dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
Regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
Incessit, magna iuvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram
Fert humero, gradiensque deas supereminet omnis:
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
Talis erat Dido, talem se laeta ferebat
Per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus divae, media testudine templi,
Saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
Iura dabat legesque viris, operumque laborem

490

495

499

505

[ocr errors]

Partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
Cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
Dispulerat penitusque alias avexerat oras.
Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
Laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
Ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
Quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
Quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.

Postquam introgressi et coram data copia fandi,
Maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
Iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus, prohibe infandos a navibus ignis,
Parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Hic cursus fuit:

Cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

515

520

525

530

535

In vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara

morem

Permittit patria? hospitio prohibemur arenae;
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate deos, memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
Nec pietate fuit nec bello maior et armis.
Quem si fata virum servant, si vescitur aura

510

545

Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
Non metus; officio nec te certasse priorcm
Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
Arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes et stringere remos,
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus,
Sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,
Pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli,
At freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidac.

Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late finis custode tueri.
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,
Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Voltis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
Adforet Aeneas! Equidem per litora certos
Dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
Si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis et fortis Achates
Et pater Acneas iamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum; dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente

550

555

5C0

565

570

575

580

585

[ocr errors]

Scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,

Os humerosque deo similis; namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix lumenque iuventae
Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
Inprovisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum,
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis
O' sola infandos Troiae miserat

590

595

[ocr errors]
[ocr errors]

605

Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias, grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitia est et mens sibi conscia recti, da
Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
Saecula? qui tanti talem genuere parentes?,
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
Quae me cumque vocant terrae. Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

Casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quae vis inmanibus adplicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.
Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,

Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.

610

615

620

625

Quare agite, o, tectis, iuvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Iactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
Tecta, simul divom templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
Munera laetitiamque dei.

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis:
Arte laboratae vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.
Aeneas-neque enim patrius consistere mentem
Passus amor-rapidum ad navis praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

Iliacis erepta ruinis,

Munera praalam signis auroque rigentem,

Ferre iubet,

Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivac Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum:
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxuma natarum Priami, colloque monile
Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

630

635

640

615

650

655

660

At Cytherea novas artis, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem Incendat reginam, atque ossibus inplicet ignem ; Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; Urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: Nate, meae vires, mea magna potentia solus, Nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, Ad te confugio et supplex tua numina posco.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »